|| QUARE FILIUS NUNC AEQUALIS NUNC MINOR PATRE DICATUR. Ex una sententia apostoli duae in filio dei naturae intelleguntur, una in qua est persona aequalis patri altera in qua minor est patre, ubi ait : « Qui cum esset in forma dei non rapinam arbitratus est esse se aequalis deo, sed semetipsum exinaniuit formam serui suscipiens ». Proinde quaedam ita dicuntur in scripturis sanctis ut minor filius intellegatur sicut ipse ait : « Pater maior me est ». Quaedam uero ita dicuntur ut aequalis patri ostendatur sicut ibi ubi idem ipse ait : « Ego et pater unum sumus » unum propter substantiae unitatem, sumus propter personarum proprietatem. Quod diligentissime prudens lector considerare debet quid pro qua dicatur forma. Cum tamen in forma serui et in forma dei idem ipse sit filius unus, unigenitus dei patris in forma dei aequalis patri in forma serui minor patre, quapropter itaque non inmerito scriptura utrumque dicit et aequalem patri filium et patrem maiorem filio. Illud enim propter formam dei, hoc autem propter formam serui sine ulla personae discretione intellegitur, in forma dei : « In principio erat uerbum » in forma serui : « Verbum caro factum est » id est deus homo factus est in illa ex aeterno aequalis in ista ex tempore minor, in forma qua aequalis est patri fecit hominem, in forma qua minor est patre factus est homo. QUARE NUSQUAM SPIRITUS SANCTUS || PATRE MINOR LEGATUR. Ideo autem nusquam scriptum est quod deus pater maior sit spiritu sancto uel spiritus sanctus minor deo patre, quia non est ita a spiritu sancto columba in qua apparuit adsumpta uel ille ignis in quo descendit super apostolos in unam personam diuinitatis suae, sicut adsumpta est a filio dei ex uirgine Maria humanitas in unam suae deitatis personam. Neque enim columbam beatificauit spiritus uel illum flatum uel illum ignem sibique et personae suae in unitatem habitumque coniunxit in aeternum, sed apparuerunt ista sicut oportune apparere debuerunt creatura seruiente creatori et ad nutum eius qui incommutabiliter in seipso permanet ad eum significandum et demonstrandum sicut significari et demonstrari mortalibus oportebat, mutata atque conuersa. Quamuis spiritus sanctus apparuisset in specie columbae uel ignis, non possumus tamen dicere spiritum sanctum deum et columbam aut deum et ignem, sicut dicimus filium deum et hominem. Propter has igitur corporales formas in quibus apparuit spiritus sanctus missus dicitur, non propter eas minor patre dici potest sicut filius propter formam serui quia illa forma serui inhaesit illi ad unitatem personae perpetualiter. Illae uero species corporales id est columba et ignis ad demonstrandum quod opus fuit ad tempus apparuerunt et esse postea destiterunt. CUR SOLUS PATER MISSUS NON LEGATUR. Ideo pater missus non legitur quia incarnatus non creditur. Congruenter dictus est missus ille qui in carne apparuit, misisse autem illum qui in ea non apparuit. Forma igitur illa suscepti hominis filii || persona est non etiam patris. Quapropter inuisibilis una cum filio secum inuisibili eundem filium uisibilem faciendo misisse eum dictus est. Ita uero accepta est forma serui ut maneret et incommutabilis forma dei. Quod uero in filio apparuit carnalibus oculis ab inuisibili sancta trinitate factum est. QUOMODO INTELLEGENDA SIT MISSIO FILII A PATRE. Quaerendum est quomodo intellegatur missio filii. Pater enim solus nusquam legitur missus. De filio quidem ita scribit apostolus : « Cum autem uenit plenitudo temporis misit deus filium suum factum ex muliere ut eos qui sub lege erant redimeret ». Cum autem ait : « Misit deus filium suum factum ex muliere » satis ostendit eo ipso missum filium qui factus est ex muliere. Quod ergo de deo natus est dei filius in hoc mundo erat sicut euangelista ait : « In mundo erat et mundus per ipsum factus est», quod autem de uirgine Maria natus est in hunc mundum missus aduenit. Nam et ipse dominus ait: « Ego a patre exiui et ueni in hunc mundum». Ergo a patre exire et uenire in hunc mundum hoc est mitti. Quid igitur est quod de illo idem ipse euangelista dicit : « In mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognouit », deinde subiungit : « In sua propria uenit » ? Illuc utique missus est quo uenit. At si in hunc mundum missus est, illuc est missus ubi erat. In mundo erat et in mundum missus est. Quam missionem tamen opus esse sanctae trinitatis nulli catholico dubitandum est. QUOMODO MISSIO SANCTI SPIRITUS SIT INTELLEGENDA. Sicut enim a patre spiritus sanctus mittitur, ita et a filio. Utrumque enim || in euangelio legitur ipso domino dicente : « Dum autem uenerit spiritus paraclytus quem pater mittet in nomine meo » et illud de ipso : « Cum uenerit spiritus paraclytus quem ego mittam in nomine patris mei ». Sed ista missio per quasdam uisibiles ad horam facta est creaturas. Facta est enim quaedam creatura species ex tempore in qua uisibiliter ostenderetur spiritus sanctus, siue cum super ipsum dominum baptizatum corporali specie columba descendit, uel etiam corporali specie in linguis igneis uisus est super apostolos descendisse. Haec operatio uisibiliter expressa et oculis oblata mortalibus, missio sancti spiritus dicta est, non ut appareret eius ipsa substantia qua et ipse inuisibilis et incommutabilis est sicut pater et filius, sed ut exterioribus usis hominum corda commouerentur temporali manifestatione uenientis, ad occultam aeternitatem semper praesentis conuertere. DE UNITATE SPIRITUS SANCTI CUM PATRE ET FILIO Spiritus itaque sanctus sicut pater et filius plenus est deus et perfectus, immo unus deus cum patre et filio atque una substantia sicut supra memorauimus, quoniam ipse est spiritus sanctus qui in scripturis dicitur : spiritus dei uel spiritus Christi siue spiritus patris siue spiritus paraclitus etiam et spiritus ueritatis necnon et spiritus uitae qui a patre et filio aequaliter procedit et cum patre et filio aequaliter adoratur quia aequaliter est deus, totus patris et totus filii spiritus, quia unus naturaliter est spiritus et patri et filii. Proinde totus de patre procedit || et totus de filio. Totus in patre manet et totus in filio, quia sic manet ut procedat, sic procedit ut manet. Unde naturaliter hanc habet cum patre et filio unitatis plenitudinem et plenitudinis unitatem ut totum patrem habeat totumque filium, ipse quoque totus habeatur a patre, totus habeatur a filio qui etiem a patre et filio aequaliter datur, immo et a se ipso datur sicut filius de eo dicit: « Spiritus ubi uult spirat ». Ipse in prophetis locutus est, per ipsum apostoli sine timore saecularium potestatum testimonium proferebant de Christo quia ipse loquebatur in illis sicut ipse dominus ait: « Non enim uos estis qui loquimini sed spiritus patris uestri qui loquitur in nobis ». In ipso enim habent omnes fideles remissionem peccatorum siue in baptismo siue in poenitentia. Ipse caritas dei dicitur quamuis pater et filius sit caritas. Sicut enim filius sapientia dei dicitur quamuis sit pater [et] spiritus sanctus sapientia, ipse paraclytus id est consolator dicitur, quia reuera dum dona sacramentorum distribuit consolationem animae praebet per quem diffunditur in cordibus nostris caritas, 5 per quem nos tota inhabitat trinitas. Quocirca rectissime spiritus sanctus cum sit deus uocatur etiam donum dei, quod donum proprie quid nisi caritas intellegitur quae perducit ad deum et sine qua quaelibet alia uirtus operis boni non perducit ad deum ? NIHIL ITAQUE TEMPORALE IN EO DEBEMUS INTELLEGERE DUM SPIRITUS SANCTUS DICITUR DONUM DEI Hoc uero donum dei quod est spiritus sanctus coaeternum est et consubstanti||ale donatori, quia donabile fieri potuit quamuis non sit cui donetur. Quod donum id est spiritus sanctus non ex tempore sed ab aeternitate procedit sed quia procedebat ut esset donabile iam donum erat et antequam esset cui daretur. Aliter intellegitur cum dicitur donum aliter cum dicitur donatum, nam donum potest esse et antequam detur donatum autem nisi cuilibet datum fuerit nullo modo dici potest. Et hoc itaque donum dei occultum fuit ab aeterno in patre et filio, manifestandum oportuno tempore dum essent quibus manifestari deberet. Et hoc donum id est spiritus sanctus in eadem unitate substantiae et aequalitate cum patre et filio consistit. Siue enim sit unitas amborum siue sanctitas siue caritas siue ideo unitas quia caritas et ideo caritas quia sanctitas, nequaquam minor est in aliquo illis ex quibus procedit. Et haec est summa caritas qua genitus a gignente diligatur genitoremque suum diligat et ideo non amplius quam tria sunt : unus diligens eum qui de illo est, et unus diligens eum a quo est, et ipsa dilectio de qua dicitur quia « deus caritas ». Et haec summa et ineffabilis trinitas non unius dei dici debet sed unus deus. CUR IDEM SPIRITUS SANCTUS BIS A DEO CHRISTO DATUS SIT. Absque dubitatione ideo spiritus sanctus bis datus est ut commendarentur duo praecepta [caritatis]. Sed una est caritas sicut etiam unus spiritus et duo data. Nec alia caritas diligit proximum quam illa quae diligit deum. In terra datur spiritus ut diligatur proximus, de caelo datur || ut diligatur deus. Quamuis sit aliud deus aliud proximus, tamen una caritate diligendus est deus et proximus. Deum plus seipso proximum ut seipsum amator amet. In terra Christus dedit spiritum sed de caelo est quod dedit. Ille enim dedit qui de caelo descendit, hic inuenit cui daret sed inde attulit quid daret. Sed ista caritas non tenetur nisi in unitate ecclesiae Christi nec illam habent qui se diuidunt ab unitate catholicae pacis. DE SANCTA TRINITATE. Credimus sanctam trinitatem id est patrem et filium et spiritum sanctum unum deum omnipotentem, unius substantiae unius essentiae unius potestatis creatorem omnium creaturarum, a quo omnia « per quem omnia » in quo omnia, patrem a seipso non ab alio, filium a patre genitum deum uerum de deo uero lumen uerum de lumine uero non tamen duo lumina sed unum lumen, spiritum sanctum a patre et filio aequaliter procedentem consubstantialem coaeternum patri et filio. Pater plenus deus in se, filius plenus deus a patre genitus, spiritus sanctus plenus deus a patre et filio procedens. Non tamen tres deos dicimus sed unum deum omnipotentem aeternum inuisibilem incommutabilem qui totus ubique est, totus uhique praesens non per partes diuisus sed totus in omnibus non localiter sed potentialiter, qui sine commutatione sui mutabilia || creauit et creata gubernat semper manens quod est cui nihil accidens esse poterit, quia simplici diuinitatis naturae nihil addi uel minui potest, quia semper est quod est cui proprium est cui sempiternum est cui idem est esse uiuere et intellegere. Et haec tria unus deus et unus deus haec tria, idem deus et dominus, uera et sempiterna trinitas in personis, uera et sempiterna unitas in substantia, quia una est substantia pater et filius et spiritus sanctus. Haec uero sancta trinitas nihil maius est in tribus personis simul nominatis quam in una qualibet persona semel dicta, quia unaquaeque persona plena est substantia in se. Non tamen tres substantiae sed unus deus una substantia una potentia una essentia una aeternitas una magnitudo una bonitas pater et filius et spiritus sanctus. Nec aliud est pater in natura quam filius uel spiritus sanctus, nec aliud filius et spiritus sanctus quam pater in natura quibus est una natura. Sed alius est pater in persona alius filius in persona alius spiritus sanctus in persona. In patre aeternitas in filio aequalitas in spiritu sancto aeternitatis aequalitatisque connexio. Unum omnes in substantia et essentia omnipotentia et deitate. Sicut enim eadem sancta trinitas inseparabilis est in substantia, ita inseparabilis est in operihus, quamuis opera dei quibusdam personis specialiter conueniant, sicut patri uox illa quae de caelo sonauit super Christum haptizatum et ad filii personam humanitatis tantummodo pertinet susceptio et spiritus sancti personae proprie congruit illa columba in cuius || specie idem spiritus sanctus descendit super eundem filium dei secundum hominem baptizatum, tamen absque omni dubitatione illam uocem et illam columbam et Christi humanitatem tota sancta trinitas operata est cuius opera inseparabilia sunt. Credimus eundem filium uerbum dei aeternaliter natam de patre consubstantialem patri per omnia, temporaliter natum de spiritu sancto ex Maria uirgine duas habentem natiuitates unam ex patre aeternam alteram ex matre temporalem, qui etiam filius dei suae carnis conceptione conceptus est, et suae carnis natiuitate natus est. Deum uerum confitemur conceptum et deum uerum natum, eundem uerum deum et uerum hominem, unum Christum unum filium dei unigenitum proprium et perfectum in duabus naturis in unius personae singularitate, inpassibilem et passibilem immortalem atque mortalem crucifixum in infirmitate eundemque semper uiuentem in uirtute sua. Qui mortuus est carnis suae morte et sepultus atque ab inferis dampnato et spoliato principe totius iniquitatis rediens tertia die surrexit atque cum triumpho gloriae uidentibus discipulis caelum ascendit sedens in dextera patris id est maiestate diuinitatis, inde iam uenturus iudicare uiuos et mortuos quem impii uidebunt iudicantem in ea forma qua crucifixus est non in ea humilitate qua iniuste iudicatus est [sed in ea claritate qua iuste iudicaturus est] mundum. Cuius uisio aeterna erit omnium sanctorum beatitudo et gloria. « Gratia et pax a deo patre » et filio eius Iesu Christo domino nostro sit ista confitenti in omnia saeculorum saecula. Amen. || QUAE SINT PROPRIA UNICUIQUE PERSONAE IN SANCTA TRINITATE. Habent itaque singulae in sancta trinitate personae aliquid proprium quo inseparabili aequalitate aliquam in se ostendant Proprietatem. Pater solus pater et filius solus filius et spiritus sanctus solus spiritus sanctus. Et pater hoc habet proprium quod ex omnibus quae sunt solus est qui ab alieno non est. Ac per hoc solus est in paternitate persona non solus in deitatis essentia. Unigenitus uero filius dei hoc habet proprium quod ex solo id est patre consubstantialiter et coessentialiter solus genitus est, et in hoc est personae suae proprietas. Spiritus sanctus itaque hoc habet proprium quod ex patre et filio aequaliter procedit et est amborum spiritus eiusdemque substantiae aeternitatis cum patre et filio. Sed haec tria uere etiam tria sunt et ineffabiliter tria et essentialiter tria habentia proprietas suas. Et haec tria unum et uere unum et hoc unum tres, sed non tres patres nec tres filii nec tres spiritus sancti, sed tres personae unus pater unus filius unus spiritus sanctus. « Et hi tres » id est pater et filius et spiritus sanctus « unum sunt » in natura omnipotentia et aeternitate. Sed hoc etiam atque etiam firmiter tenendum est nihil in sancta trinitate ad se dictum plurali numero esse dicendum quia simplex illa summae diuinitatis natura singulari numero designari debet non plurali. Ac ideo nec tres deos nec tres omnipotentes nec tres bonos nec tres || magnos nec tres essentias in deo [dicere] fas est. Cum enim personaliter alius sit pater alius filius alius spiritus sanctus, his tamen unum est naturae nomen quod dicitur deus uel substantia uel essentia uel omnipotentia uel alia multa quae substantialiter, non relatiue, de deo dicuntur. QUOD QUAEDAM OPERA SANCTAE TRINITATIS QUIBUSDAM PERSONIS PROPRIE CONVENIUNT. Indubitanter siquidem credere debemus ipsam sanctam trinitatem esse inseparabilis substantiae atque essentiae inseparabiliterque operari quicquid a singulis personis legimus operatum esse, quamuis certissimum sit patrem esse solum qui dixit: « Hic est filius meus dilectus in quo mihi complacui », et filium esse solum super quem illa uox solius patris sonuit quando in Iordane secundum hominem baptizatus est idem unigenitus deus qui carnem solus accepit, et spiritum sanctum solum esse qui in specie columbae super eundem baptizatum ascendentem de aqua descendit et quinquagisimo die post resurrectionem Christi fideles in uno loco positos in linguarum ignearum uisione adueniens repleuit. Illam tamen uerissime uocem quam solus deus pater locutus est et illam carnem quam solus homo factus est unigenitus deus et illam columbam in cuius specie spiritus sanctus super Christum descendit illasque linguas igneas in quarum uisione fideles uno loco constitutos repleuit, opera esse totius sanctae trinitatis id est dei qui fecit in caelis et in terra uisibilia et inuisibilia uerissime credendum est. QUOD SANCTA TRINITAS NON || SIT SEPARABILIS IN NATURA NEC IN PERSONIS DICENDA. Deus ergo per inmensitatem naturae suae totam creaturam suam et implet et continet, ac per hoc totum quicquid est implet pater totum filius totum spiritus sanctus, [quia pater et filius et spiritus sanctus] naturaliter unus est deus. Inseparabilis igitur naturae unitas non potest separabiles habere personas. Haec uero summae trinitatis atque indiuiduae unitatis natura quae sola est ubique tota, sicut inseparabilem habet unitatem naturae uel operis, sic separationem non potest recipere personarum. Nominantur quidem illae personae aliquando singulae sed ita se uoluit ipsa deus trinitas inseparabilem ostendere in personis ut nullum nomen ibi sit in qualibet persona quod [ad] aliam secundum rationis regulam non referatur, sicut pater ad filium, uel filius ad patrem, uel spiritus sanctus ad patrem et filium uerissime refertur. Ea uero nomina quae substantiam uel potentiam uel essentiam dei significant uel quicquid proprie ad se dicitur deus omnibus personis aequaliter conueniunt ut deus magnus bonus et aeternus omnipotens et omnia quae naturaliter de deo dicuntur. Non est igitur aliquod naturae nomen quod sic patri conuenire possit ut aut filio aut spiritui sancto aequaliter conuenire nequeat. Dicitur enim pater naturaliter deus, sed naturaliter est deus et filius naturaliter est deus et spiritus sanctus, nec tamen tres dii sed unus deus naturaliter pater et filius et spiritus sanctus. Idcirco inseparabilis est sancta trinitas in personis || sensu intellegenda, quamuis in uoce separabilia habeat nomina, quia pluralem numerum in naturae nominibus nullatenus recipit. In hoc ostenditur personas non posse diuidi in sancta trinitate quia cuiuslibet personae nomen semper ad alteram respicit personam. Si patrem dicis filium ostendis, si filium nominas patrem praedicas, si spiritum sanctum appellas alicuius esse spiritum necesse est intellegas id est patris et filii. Et hoc regulariter tenere debemus, quod omnia naturae nomina uel essentiae, sicut humana persona singulariter, sic etiam in tribus semper singulari numero dici debere. Si quis uero minus in talibus exercitatus mysteriis summae trinitatis uotis agat apud deum ut intellegat quae dei sunt, non mecum querelis quod ea scripsi quae in sanctorum dictis doctorum legebam. QUOD DEUS SUPER OMNIA SIT. Deum supra omnem existentiam supra omnem uitam supra omnem intellegentiam credimus esse. Et ille est summa existentia summa intellegentia summa uita a quo omnis uita omnis intellegentia et omnis existentia. Dei enim idem ipse est et potentia et substantia et diuinitas et haec omnia unum et hoc unum simplex. QUOD MELIUS SIT DE DEO DICERE AEQUALIA QUAM SIMILIA. De deo filio doctor egregius beatus Paulus apostolus dicit : « Cum esset in forma dei non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo ». || Proinde melius esse uidetur aequalitatem de diuinis personis quam similitudinem, quamquam utrumque inueniatur, quia una quaelibet substantia secundum quod substantia est non est alia ut sit similis ad aliam. Nec enim in sancta trinitate substantia substantiae similis est sed una et ipsa eadem substantia est patris et filii et spiritus sancti. Nec tres sunt substantiae similes sed una trium aequaliter. Nec pater filio prior nec filius patre posterior sicut arriani uoluerunt. Nam Habraham et Isaac, licet unius sint substantiae secundum humanitatem, tamen Habraham prior est tempore et Isaac posterior. Quamuis sint similis substantiae, tamen illa similitudo substantiae in filio posterior est tempore, quod impium est in deo credere aliquid prius esse uel posterius, quia non ex tempore deus coepit esse pater, sed sicut semper deus ita semper pater semper habens filium quem semel genuit ex sua aequalem sibi natura. Addunt quoque dialectici quod omne simile receptabile possit esse dissimilitudinis, sicut duo homines quamuis similes sunt substantiae dissimiles esse possunt moribus. Ideo non possunt recte per omnia aequales dici et sunt duae substantiae in eis diuisae, unusquisque in sua substantia plenus homo. In patre uero et filio et spiritu sancto non est similis substantia substantiae sed una aequalis per omnia et ideo omousion id est unius substantiae, [non omoiousion id est similis substantiae] sicut heretici uoluerunt. || QUOD DEUS UBIQUE SIT TOTUS POTESTATE NATURALI. Hoc maxime intellegere debemus sanctae trinitatis unam eademque naturam ita totum implere ut non sit aliquid ubi non sit. Sicut acutissime quendam christianum philosopho interrogante ubi esset deus respondisse fertur : « Dic tu prius o philosophe ubi non sit ». Tota itaque diuinitas ubique tota est et nullo continetur loco quia non est localis deus. Tota scilicet in spiritalibus et corporalibus singulis et tota simul in omnibus creaturis. Nec adhuc de gratia loquimur quam se gratuito munere misericordiae suae saluandis hominibus praebet, sed de natura qua deus omnia quae fecit et implet et continet secundum quam dicit : « Caelum et terram ego implebo » et secundum quam ipsi deo beatus Dauid dicit : « Quo ibo a spiritu tuo et a facie tua quo fugiam ? », et de Christo qui est sapientia dicitur : « Attingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suauiter », de spiritu quoque sancto scriptura sancta sic loquitur quia « spiritus domini repieuit orbem terrarum ». Trinitas itaque quae est deus unus uerus bonus aeternus incommutabilis ubique tota est secundum immensitatem atque omnipotentiam naturalem, quamuis non in omnibus inhabitet secundum gratiae largitatem. QUOD DEUS ALITER IN SANCTIS SIT, ALITER PECCATORIBUS PRAESIT. Deus ergo bonis natura propinquat et gratia, natura qua eos facit homines gratia qua eosdem peccatores iustificat, natura qua eos facit ex hominibus nasci gratia || qua dat eis potestatem filios dei fieri, natura qua facit ut uiuant gratia qua facit ut sobrie iuste et pie uiuant; natura qua eos facit in hoc mundo paruo tempore manere gratia qua eos facit in caelo sine fine regnare. In malis uero sola est dei inmensitas atque omnipotentia naturalis qua eos facit uiuere atque sentire rationales esse liberum quoque uoluntatis habere arbitrium, sed liberum non liberatum. Liberum enim arbitrium manet etiam nunc in omnibus per naturam, quod in quibus uoluerit deus dignatur liberare per gratiam ne malam habeant uoluntatem. Ex quo enim primus homo libero arbitrio uenundatus est sub peccato, ideo mala coepit esse libertas hominis quia ipsi libero arbitrio ablata est bonitas uoluntatis, quam exinde nemo a seipso habere potuit nisi gratia diuinae misericordiae adiutus habuisset, sine cuius adiutorio liberum arbitrium nec conuerti potest ad deum nec proficere in deum. Utrumque credere debemus, et gratiam dei et liberum arbitrium hominis. Si ergo non est dei gratia quomodo saluatur mundus ? Et si non est liberum arbitrium quomodo iudicabitur mundus ?
|