DE UNITATE PATRIS ET FILII ET SPIRITUS SANCTI.

     Qui dixerunt dominum nostrum Iesum Christum non esse deum aut non esse uerum deum aut non cum patre unum et solum deum aut non uere inmortalem quia mutabilem, manifestissima diuinorum testimoniorum et consona uoce conuicti sunt. Unde sunt illa : « In principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum ». Manifestum enim quod uerbum dei filium dei unicum accipimus. De quo post || dicit : « Et uerbum caro factum est » propter natiuitatem incarnationis eius quae facta est in tempore ex uirgine. In eo autem declarat non tantum deum esse sed etiam eiusdem cum patre substantiae, quia cum dixisset : « Et deus erat uerbum, hoc erat, inquit, in principio apud deum, omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil ». Neque enim dicit omnia nisi quae facta sunt id est omnem creaturam. Unde liquido apparet ipsum factum non esse per quem facta sunt omnia, et si factus non est creatura non est. Si autem creatura non est, eiusdem cum patre substantiae est. Omnis enim substantia quae deus non est creatura est et quae creatura non est deus est. Et si non est filius eiusdem substantiae cuius pater, ergo facta substantia est, si facta substantia est non omnia per ipsum facta sunt. At si omnia per ipsum facta sunt, unius igitur eiusdemque cum patre substantiae est et ideo non tantum deus sed et uerus deus. Quod idem Iohannes apertissime in epistola sua dicit : « Scimus quod filius dei uenerit et dederit nobis intellectum ut cognoscamus uerum deum et simus in uero filio eius Iesu Christo. Hic est uerus deus et uita aeterna ». Hinc etiam consequenter intellegitur non tantummodo de patre apostolum Paulum dixisse : « Qui solus habet inmortalitatem » sed de uno et solo deo quod est ipsa trinitas. Neque enim ipsa uita aeterna mortalis est secundum aliquam mutabilitatem, ac per hoc filius dei quia uita aeterna est || cum patre etiam ipse intellegitur ubi dictum est : « Solus habet inmortalitatem ». Eius enim uitae aeternae et nos participes facti pro modulo nostro immortales efficimur. Sed aliud est ipsa cuius participes efficimur uita aeterna, aliud nos qui eius participatione uiuemus in aeternum. Recte ergo ipse deus trinitas intellegitur « beatus et solus potens », ostendens « aduentum domini nostri Iesu Christi temporibus propriis ». Sic enim dictum est: « Solus habet inmortalitatem » quomodo dictum est : « Qui facit mirabilia solus ». Quomodo ergo solus pater facit mirabilia cum haec uerba nec patrem tantum nec filium tantum permittant intellegi, sed utique deum unum uerum solum id est patrem et filium et spiritum sanctum ? Item [cum] dicit idem apostolus : « Nobis unus deus pater ex quo omnia et nos in ipso, et unus dominus Iesus Christus per quem omnia et nos per ipsum », quis dubitet eum omnia quae creata sunt dicere sicut Iohannes : « Omnia per ipsum facta sunt » ? Quaero itaque de quo dicat alio loco : « Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia, ipsi gloria in saecula saeculorum ». Si enim de patre et filio et spiritu sancto ut singulis personis singula tribuantur « ex ipso » ex patre « per ipsum » per filium « in ipso » in spiritu sancto, manifestum quod pater et filius et spiritus sanctus unus deus est quando singulariter intulit: « Ipsi gloria in saecula saeculorum ».

     DE SOLO VERO DEO PATRE ET FILIO ET SPIRITU SANCTO.

     Deus uero multipliciter quidem dicitur magnus bonus sapiens || beatus uerus et quicquid aliud non indigne dici uidetur. Sed eadem magnitudo eius est quae sapientia. Non enim mole magnus est sed uirtute. Et eadem bonitas quae sapientia et magnitudo et eadem ueritas quae illa omnia, et non est ibi aliud beatum esse et aliud magnum aut sapientem aut uerum aut bonum esse aut omnino ipsum esse. Nec quoniam trinitas est ideo triplex putandus est. Alioquin minor erit pater solus aut filius solus quam simul pater et filius, quamquam non inueniatur quomodo dici possit aut pater solus aut filius solus cum semper atque inseparabiliter et ille cum filio sit et ille cum patre, non ut ambo sint pater aut ambo filius, sed quia semper [in] inuicem neuter solus. Quia uero dicimus et deum solum ipsam trinitatem quamuis semper sit cum spiritibus et animis sanctis, sed solum dicimus quod deus est quia non et illi cum illo deus sunt, ita solum patrem dicimus patrem non quia separatur a filio sed quia non simul ambo pater sunt.

     TRINITATEM DEITATIS NULLO MODO TRIPLICEM ESSE DICENDAM QUIA NEC TRIA IBI PLUS SUNT QUAM UNUM NEC UNUM MINUS QUAM TRIA.

     Et quoniam ostendimus quomodo possit dici solus pater quia non nisi ipse ibi pater, consideranda est illa sententia qua dicitur deum uerum solum non esse patrem solum, sed patrem et filium et spiritum sanctum. Si quis enim interroget : pater solus utrum sit deus, quomodo respondebitur non esse ? nisi forte ita dicamus esse quidem patrem deum sed non [eum] esse solum deum, esse autem solum deum patrem et filium et spiritum sanctum. Sed quid agimus || de illo testimonio domini patri enim dicebat et patrem nominauerat ad quem loquebatur cum ait : « Haec est autem uita aeterna ut cognoscant te unum uerum deum » ? Num ergo ex domini testimonio et patrem unum uerum deum dicimus et filium unum uerum deum et spiritum sanctum unum uerum deum, et simul patrem et filium et spiritum sanctum, id est simul ipsam trinitatem, non tres ueros deos sed unum uerum deum ? An, quoniam addidit : « Et quem misisti Iesum Christum », subaudiendum est : « unum uerum deum », et ordo uerborum est : « ut te et quem misisti Iesum Christum cognoscant unum uerum deum » ? In illa enim trinitate summa origo est rerum omnium et perfectissima pulchritudo et beatissima delectatio. Itaque illa tria et a se inuicem determinari uidentur [et in se infinita sunt]. Sed hic in rebus corporeis [non tantum est res una quantum tres simul et plus aliquid sunt duae quam una res]. Ceterum in illa summa trinitate tantum est una quantum tres simul nec plus aliquid sunt duae quam una et in se infinita sunt. Ita et singula sunt in singulis et omnia in singulis et singula in omnibus et omnia in omnibus et unum omnia. Qui uidet hoc uel ex parte uel per speculum in aenigmate gaudeat cognoscens deum et sicat deum honoret et gratias agat. Qui autem non uidet, tendat per pietatem ad uidendum non per caecitatem ad calumniandum, quoniam unus est deus sed tamen trinitas. Nec confuse accipiendum est « ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia », nec diis multis sed « ipsi gloria in saeculorum saecula. Amen ».

     main page | contents