QUOD SIT UNUS DEUS PATER ET FILIUS ET SPIRITUS SANCTUS.

     Plane absque omni dubitatione credendum est patrem et filium et spiritum sanctum unum esse deum omnipotentem aeternum incommutabilem et singulus horum deus et simul omnes unus deus et singulus quisque horum plena et perfecta et aeterna substantia et simul omnes una substantia, quia quicquid est pater quo deus est quo substantia est quo aeternitas est hoc filius hoc spiritus sanctus est. Ita etiam et filius eo quo deus est quo substantia est quo aeternitas est, hoc pater est hoc spiritus sanctus est. Et quicquid spiritus sanctus est eo quo deus est quo substantia est quo aeternitas est, hoc est pater et filius. Una in tribus diuinitas una essentia una omnipotentia et quicquid substantialiter de deo dici potest. Si forte de solo patre interrogatus fueris quid sit pater responde : deus, interrogatus de filio responde : deus, interrogatus de spiritu sancto responde : deus. Si interrogatus fueris simul de patre et filio et spiritu sancto, non deos sed deum responde unum omnipotentem incommutabilem.

     QUOD NON SIT DIVERSUM IN SUBSTANTIA PATREM ET FILIUM DICERE.

     Quamuis alius sit pater alius filius non est tamen diuersa substantia patris et filii, quia hoc non secundum substantiam dicuntur sed secundum relatiuum. Quod tamen relatiuum non est accidens quia non est mutabile. Cum itaque tantus solus est pater uel solus filius uel solus spiritus sanctus quantus est simul pater et [filius et] spiritus sanctus, nullo modo triplex dicendus est deus quia non est quo crescat illa perfectio summae trinitatis. Perfectus autem siue pater siue filius siue spiritus sanctus et perfectus deus pater et filius et spiritus sanctus, ideo trinitas potius quam triplex dicenda est.

     QUOD SPIRITUS SANCTUS COMMUNIS EST PATRIS ET FILII SPIRITUS.

     Ergo hoc donum dei id est spiritus sanctus qui de patre et filio aequaliter procedit, ineffabilis quaedam patris filiique communio est. Et ideo fortasse sic appellatur quia patri et filio potest eadem appellatio conuenire. Nam hoc ipse proprie dicitur quod illi communiter dicuntur. Quia et pater spiritus et filius spiritus et pater sanctus et filius sanctus recte dicitur. Ergo ut nominibus iunctis quae separatim utrique personae conueniunt utriusque communio proprie significetur, uocatur spiritus sanctus qui est tertia in sancta trinitate persona patri et filio per omnia aequalis coaeternus et consubstantialis. Et haec trinitas unus est deus solus bonus magnus aeternus omnipotens, || ipse sibi unitas deitas bonitas magnitudo omnipotentia et quicquid ad se substantialiter dicitur. Quicquid ergo ad se dicuntur pater et filius non dicitur alter sine altero, id est quicquid dicuntur quod substantiam eorum ostendit, ambo simul dicuntur. Si haec ita sunt, iam ergo nec pater est deus sine filio, nec filius deus sine patre, id est non ita dicitur pater deus quasi filius non sit deus nec filius ita dicitur deus quasi pater non sit deus, sed ambo simul deus etiam et unus deus. Quocirca quidquid secundum substantiam uel aeternitatem de eis dici potest, ambo simul sunt quamuis de filio dicatur « deus de deo lumen de lumine » ambo simul deus ambo simul lumen, sed non pater deus de deo nec lumen de lumine sed filius deus de deo lumen de lumine, ambo tamen simul et semper simul unus deus et unum lumen.

     QUID SIT INTER INGENITUM [ET] PATREM ET QUOD SIT FILIUS SOLUS GENITUS, SPIRITUS SANCTUS NEC INGENITUS NEC GENITUS SED PROCEDENS.

     Sciendum quod non per omnia idem est patrem dicere et ingenitum quia et [si] filium non genuisset nihil prohiberet eum dici ingenitum, quia dum dicitur ingenitum non quid sit sed quid non sit ille de quo dicis ingenitus significatur. Pater itaque secundum adfirmationem, ingenitus secundum negationem dicitur. Negatur itaque genitum esse eum de quo hoc dicitur, nec tamen aliquid eum genuisse significatur dum dicitur ingenitus. Patrem itaque dum dicimus, significamus filium eum genuisse || quia filius proprie ideo genitus dicitur quia patrem habet qui eum genuit, sed non inter patrem et filium diuisio uel fusio quia alter in altero est sicut in euangelio legimus ipsum dominum dicentem : « Ego in patre et pater in me est ». Unus ab uno genitus perfectus a perfecto, plenitudo diuinitatis in utroque, nihil differens alter ab altero, quia uita a uiuente est filius a patre sicut ipse ait : « Sicut pater habet uitam in semetipso sic dedit et filio uitam habere in semetipso ». Spiritus siquidem sanctus nec ingenitus nec genitus alicubi dicitur, ne si ingenitus diceretur sicut pater, duo patres, quod absit, in sancta trinitate intellegerentur, aut si genitus diceretur sicut filius, duo itidem filii in eadem aestimarentur esse sancta trinitate, sed tantummodo procedere de patre et filio salua fide dicendus est.

     QUOD UNUM OPUS SIT PATRIS ET FILII.

     Operatur enim pater per filium per quem fecit omnia et semper operatur sicut dictum est : « Omnia per ipsum facta sunt». Item : « Pater meus usque modo operatur et ego operor » non diuersitatem operis designans quia unum opus est patris et filii, sed personarum proprietatem ostendens. Ipsa itaque operatio dei id est sanctae trinitatis uoluntas est dei, et uoluntas dei simplex est et semper in requie beatitudinis. Nec aliud est deo operari aliud uelle, sed idem est illi uelle et operari quia uoluntas dei effectiua est potentia. Nec deo aliud esse aliud uelle, sed unum atque idem. Et hoc totum simplex totum unitas totum trinitas totum omousion, quia esse quod substan||tiale est unum est in patre et filio et spiritu sancto, et horum una actio est sicut una uoluntas. Fuerunt enim omnia ah aeterno in deo, operatione autem id est uirtute dei qui est filius, apparuerunt omnia et facta sunt sicut uoluit et quando uoluit et quomodo uoluit qui omnia fecit, sed non ille factus per quem facta sunt omnia. Natus est ergo filius dei ex aeterno aeternus de deo deus de lumine lumen.

     DE EO QUOD SICUT PATER EST VITA [ITA] ET FILIUS EST VITA.

     « Sicut pater uiuificat sic et filius quos uult uiuificat », non tamen alios uel aliter pater, et alios uel aliter filius, sed eos quidem quos pater uiuificat et filius similiter uiuificat. Nec spiritus sanctus ab hac uiuificatione secernendus est quia unum opus est patris et filii et spiritus sancti sicut una substantia atque essentia. Sicut enim pater uiuens uita est, ita et filius uita. Manet ergo pater uita, manet et filius uita. Pater uita in semetipso non ab alio, filius uita in semetipso sed a patre qui eum talem genuit ut uitam haberet in semetipso. Dictum quippe est sicut ipse filius ait: « Sicut pater habet uitam in semetipso sic dedit et filio uitam habere in semetipso » id est genuit filium habentem uitam in semetipso. Hoc solum interest quod pater uita est non nascendo, filius uita est nascendo. Pater de nullo patre filius de deo patre, pater propter filium || pater est, filius uero et quod filius est propter patrem est et quod est a patre est et a uita uita est. Pater qui est uita in semetipso genuit filium qui et ipse est uita in semetipso. Ideo et ipse filius ait: « Sicut uiuit pater et ego uiuo propter patrem ». Non ita dictum est quasi in seipso filius propriam uitam non haberet, sed participatione paternae uitae uitam haberet, sicut oculus carnalis participatione lucis alterius lumen accipit quod non haberet in semetipso nisi aliunde mutuasset. Sed iam itaque talis a patre genitus est filius qui in seipso uiueret, sicut pater non est indigens uita sic filius non indigeret alterius uitae. Est pater uita et filius uita, utrumque tamen una uita non duae, quia unus deus non duo dii. In hac uero uita uiuit mundus et uiuet quamdiu oboedierit huic uitae. Unde et Petrus ait : « Tu uerba uitae aeternae habes » id est : qui tibi oboedierit uitam aeternam habebit.

     main page | contents