Fulgentius dicit : Verum tamen quia istum unum deum qui solus est uerus naturaliter deus non patrem solum neque solum filium neque solum spiritum sanctum sed simul patrem et filium et spiritum sanctum esse diximus, cauendum est ne sicut patrem et filium et spiritum sanctum unum deum esse quantum ad naturalem attinet ueritatem ueraciter dicimus, sic eum qui pater est eundem uel filium uel spiritum sanctum, aut eum qui filius est siue patrem siue spiritum sanctum, aut eum qui spiritus sanctus proprie in confessione huius trinitatis dicitur uel patrem uel filium personaliter dicere siue credere quod omnino nefas est audeamus. Sed trinitas uera non esset si una eademque persona diceretur pater et filius et spiritus sanctus. Si enim sicut est patris et filii et spiritus sancti una substantia sic esset una persona nihil omnino esset in quo ueraciter trinitas diceretur. Rursus trinitas quidem uera esset sed unus deus trinitas ipsa non esset, si quemadmodum pater et filius et spiritus sanctus personarum sunt et inuicem proprietate distincti, sic fuissent naturarum quoque diuersitate discreti. Sed quia in illo uno deo uero trinitate, non solum quod unus deus est sed etiam quod trinitas est, naturaliter uerum est, propterea ipse uerus deus in personis trinitas est in natura unus est. Per hanc unitatem naturalem totus pater in filio et spiritu sancto est et totus filius in patre et spiritu sancto est totusque spiritus sanctus in patre et in filio est. Nullus || horum extra quemlibet ipsorum est, quia nemo alterum aut praecedit aeternitate aut excedit magnitudine aut superat potestate. Quia nec filio nec spiritu sancto, quantum ad naturae diuinae unitatem pertinet, aut anterior aut maior est pater, nec filii aeternitas atque inmensitas uelut anterior aut maior spiritus sancti aeternitatem inmensitatemque aut praecedere aut excedere naturaliter potest. Sicut ergo nec filius posterior aut minor est patre, ita nec spiritus sanctus posterior aut minor est filio. Aeternum quippe et sine initio est quod filius de patris natura natus extitit, et aeternum ac sine initio est quod spiritus sanctus de natura patris filiique procedit. Ob hoc ergo tres unum recte credimus et dicimus deum quia prorsus una aeternitas, una inmensitas, una naturaliter trium est diuinitas personarum. Teneamus igitur patrem et filium et spiritum sanctum unum esse naturaliter deum neque tamen ipsum patrem esse qui filius est nec filium ipsum esse qui pater est nec spiritum sanctum ipsum esse qui pater aut filius est. Una est enim patris et filii et spiritus sancti essentia quam Graeci usian uocant in qua non est aliud pater et aliud filius et aliud spiritus sanctus, quamuis personaliter sit alius pater alius filius alius spiritus sanctus. Quod nobis maxime in ipso sanctarum scripturarum demonstratur initio ubi deus dicit : « Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram ». Cum enim singulari numero dicit imaginem ostendit unam naturam esse ad cuius imaginem homo fieret. || Cum uero dicit pluraliter nostram ostendit eundem deum ad cuius imaginem homo fiebat non unam esse personam. Si enim in una illa essentia patris et filii et spiritus sancti una esset persona, non diceretur ad imaginem nostram sed ad imaginem meam, nec dixisset faciamus sed faciam. Si uero in illis tribus personis tres essent intellegendae uel credendae substantiae non diceretur ad imaginem nostram sed ad imagines nostras. Una enim imago trium naturarum in aequalium esse non posset, sed dum ad unam imaginem unius dei homo factus dicitur, una sanctae trinitatis essentialiter diuinitas intimatur. Deinde et Paulo post pro eo quod superius dixerat: « Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram » sic hominem factum scriptura narrauit ut diceret : « Et fecit deus hominem, ad imaginem dei fecit eum ». Hanc trinitatem personarum atque unitatem naturae propheta Esaias reuelatam sibi non tacuit cum se dicit Seraphim uidisse clamantia : « Sanctus sanctus sanctus dominus deus Sabaoth », ubi prorsus in eo quod dicitur tertio sanctus, personarum trinitatem, in eo uero quod semel dicitur dominus deus sabaoth diuinae naturae cognoscimus unitatem. In illa igitur sancta trinitate, quod ideo a nobis repetitur ut uestro cordi tenacius infigatur, unus est pater qui solus essentialiter de seipso unum filium genuit, et unus filius qui de uno patre solus est essentialiter natus, et unus spiritus sanctus qui solus essentialiter de patre filioque procedit. Hoc autem || totum una persona non posset, id est et gignere se et nasci de se et procedere de se. Quia igitur aliud est genuisse quam natum esse, aliudque est procedere quam genuisse uel natum esse, manifestum est quoniam alius est pater alius filius alius spiritus sanctus. Trinitas itaque ad personas patris et filii et spiritus sancti refertur, unitas ad naturam. Sicut ergo secundum illam diuinitatem qua unum sunt pater et filius et spiritus sanctus neque patrem natum credimus neque spiritum sanctum sed solum filium, sic etiam secundum carnem natum filium solum catholica fides et credit et praedicat. Neque enim in illa trinitate proprium esset solius patris quod non est natus ipse sed unum filium genuit, neque proprium solius filii quod non genuit ipse sed de patris essentia natus est neque proprium spiritus sancti quod nec natus est ipse nec genitus sed solus de patre filioque incommutabili aeternitate procedit, si secundum diuinam quidem naturam deus pater de nullo nasceretur deo, secundum carnem tamen ipse nasceretur ex uirgine. Si enim pater de uirgine nasceretur una persona esset pater et filius. Ipsa autem una persona pro eo quod non de deo sed tantum de uirgine nasceretur non dei filius sed tantum hominis filius ueraciter diceretur. Ipse autem dei filius dicit quia « sic dilexit deus mundum ut filium suum unigenitum daret » et iterum : « Non enim misit deus filium suum in mundum ut iudicet mundum sed ut saluetur mundus per ipsum » nec beatus dixisset Iohannes : « Qui diligit genitorem diligit || eum qui natus est ex eo » nec ipse filius dixisset : « Pater meus usque modo operatur et ego operor ». Ipse enim qui filius dicitur si idem esset et pater non ueraciter dei filius diceretur quia non de deo sed de sola uirgine nasceretur. Ad extremum nec ipse pater de caelo testaretur et suum corporali uoce filium demonstraret dicens : « Hic est filius meus dilectus in quo mihi complacui ». Apostolus quoque Paulus non dixisset de deo patre : « Qui proprio filio non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit illum ». Sed quoniam ista omnia et diuinitus ad nostram doctrinam dicta sunt et quae diuina dicta sunt utique uera sunt, uerum est quod fides catholica praedicat, et secundum diuinitatem de patre esse natum solum filium aeternum cum patre immortalem impassibilem atque incommutabilem deum, et secundum carnem non patrem sed unigenitum eius filium, salua aeternitate sua temporaliter natum, salua impassibilitate sua passum, salua inmortalitate sua mortuum, salua incommutabilitate qua deus uerus et uita aeterna est ueraciter suscitatum, qui totum cum patre commune habet quod aeternus naturaliter sine initio habuit, et nihil habet commune cum patre eorum quae in sua persona temporaliter atque humiliter ille aeternus et excehus accepit. Rursus si non ille qui proprius atque unigenitus dei patris filius est sed spiritus sanctus nasceretur ex uirgine non ipsum filium qui factus est ex muliere factus sub lege natum de spiritu sancto et uirgine Maria in symbolo acceptum et corde ad iustitiam crederet et ore ad salutem || sancta confiteretur ecclesia, sed et si ipse spiritus sanctus qui patris et filii spiritus est formam serui acciperet non ipse spiritus super seipsum hominem factum in columbae specie caelitus adueniret. Pater igitur deus de nullo genitus deo, semel de sua natura sine initio genuit filium deum sibi aequalem et eadem qua ipse naturaliter aeternus est diuinitate coaeternum. Sed idem dei filius cum sit deus aeternus et uerus et cum patre secundum diuinitatem naturaliter unus deus secundum quod dicit : « Ego et pater unum sumus » idem pro nobis homo factus est uerus et plenus, in eo uerus quia ueram habet deus ille humanam naturam, in eo uero plenus quia et carnem humanam suscepit et animam rationalem. Idem tamen unigenitus deus secundo natus est semel ex patre semel ex matre. Natus est enim de patre deus uerbum, natus est de matre uerbum caro factum. Unus igitur est atque idem deus dei filius natus ante saecula et natus in saeculo, et utraque natiuitas unius est filii dei, diuina secundum quam creator in forma dei coaeternus patri deus est, humana secundum quam semetipsum exinaniens et formam serui accipiens non solum in conceptu materni uteri semetipsum dum homo fieret eadem seruili formae susceptione formauit, uerum etiam de eodem matris utero idem deus homo factus exiuit. Et in cruce idem deus homo factus pependit, et in sepulchro idem deus homo factus iacuit et ab inferis idem deus homo factus die tertio resurrexit, sed in sepulchro secundum solam carnem idem deus iacuit || et in infernum secundum solam animam descendit, quia de inferis ad carnem die tertio reuertente idem deus secundum carnem qua in sepulchro iacuit de sepulchro surrexit. Et quadragesimo post resurrectionem die idem deus homo factus in caelum ascendens in dextera dei sedit inde in fine saeculi ad iudicandos uiuos mortuosque uenturus.
|