Item de trinitate sanctus Isidorus dicit : Trinitas appellatur quod fiat totum unum ex quibusdam tribus quasi triunitas ut memoria, intellegentia et uoluntas, in quibus mens habet in se quandam imaginem diuinae trinitatis, nam dum tria [sint] unum sunt quia et singula in se manent et omnia in omnibus. Pater igitur et filius et spiritus sanctus trinitas et unitas. Idem enim unum idem et tria, in natura unum in personis tria, unum propter maiestatis communionem tria propter personarum proprietatem. Nam alius pater alius filius alius spiritus sanctus, sed alius quidem non aliud, quia pariter simplex pariterque incommutabile bonum et coaeternum. Pater solus non est de alio ideo solus appellatur ingenitus, filius solus de patre est natus ideo solus dicitur genitus, spiritus sanctus solus de patre et filio procedit ideo solus amborum nuncupatur spiritus in hac trinitate. De patre autem et filio et spiritu sancto propter unam et aequalem diuini||tatem non nomen deorum sed dei esse ostenditur sicut ait apostolus : « Nobis tamen unus deus dicitur » uel sicut uoce diuina dicitur : « Audi Israhel : dominus deus tuus deus unus est » et « Dominum deum tuum adorabis et illi soli seruies ».
|