Sanctus Fulgentius dicit : Firmissime itaque tene et nullatenus dubites patrem et filium et spiritum sanctum unum esse naturaliter deum in cuius nomine baptizati sumus. Cum enim aliud nomen sit pater aliud filius aliud spiritus sanctus, hoc est utique unum naturae nomen horum trium quod dicitur deus qui dicit in Deuteronomio : « Videte uidete quoniam ego sum deus et non est alius praeter me » et de quo dicitur : « Audi Israhel : dominus deus tuus deus unus est » et « Dominum deum tuum adorabis et illi soli seruies ». Item idem in eodem : Firmissime tene et nullatenus dubites patrem et filium et spiritum sanctum id est sanctam trinitatem esse solum naturaliter uerum deum quia cum tres deos nobis colere non liceat nisi unum solum uerum deum, tamen sicut pater deus uerus dicitur testante apostolo qui ait : « Conuersi estis ad deum a simulacris seruire deo uiuo et uero et expectare filium eius de caelis quem suscitauit a mortuis Iesum », ita quoque filium uerum deum Iohannes commendat apostolus dicens : « Scimus quia filius dei uenit et dedit nobis intellectum ut cognoscamus uerum deum et simus || in uero filio eius Iesu Christo. Hic est deus uerus et uita aeterna », qui utique quoniam uerus deus est etiam ueritas est sicut nos docet dicens : « Ego sum uia ueritas et uita ». De spiritu quoque sancto Iohannes apostolus ait : « Quia spiritus est ueritas ». Item : Firmissime tene et nullatenus dubites patrem et filium et spiritum sanctum id est sanctam trinitatem unum uerum deum sine initio sempiternum esse propter quod scriptum est : « In principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum, hoc erat in principio apud deum ». Haec denuo sempiternitas intimatur in psalmo ubi dicitur : « Deus autem rex noster ante saecula » et alio loco : « Sempiterna quoque eius uirtus et diuinitas ».
|