ITEM DE TRINITATE
|| Sanctus Augustinus dicit in Enchyridion de Christo : Utrumque deus et utrumque homo, utrumque deus propter accipientem deum et utrumque homo propter acceptum hominem. Quem beatum Augustinum Boetius uir peritus et pius libenter secutus hinc mirabiliter sic est locutus : Si deum cogites Christumt deus est natura homo adsumptione. Si hominem cogites Christum, homo est natura deus adsumptione. Hinc ait gloriosus papa Gregorius : Super se adorant angeli hominem deum. Hinc canunt annuatim monachi uelut debent in hymno :
Culpat caro purgat caro,
Regnat deus dei caro.
Ergo cum caro deus sit per adsumptionem, claret omnino quod deitas geniti dei deus est per naturam. Sic ergo et deitas ingeniti dei et deitas procedentis dei. Ergo deitas ingenita et deitas genita et deitas procedens a deitate ingenita et a deitate genita numquam fuit nec est nec erit immo nec esse potuit potest uel poterit personaliter deitas una quia scilicet deus trinus et trinitas ipsa tres omnino sunt personae non una persona. Ergo sicut deus unus naturaliter trinus est personaliter, sic procul dubio naturaliter deitas una personaliter est deitas omnimodo trina. Item canimus de Christo : Procedens homo sine semine largitus est || nobis suam deitatem. Ergo cum deitas hominis per naturam sit deus, claret omnino quod deitas dei sine dubio est deus. Ergo deus unus et trinus est deitas una quin trina. Item : sicut ex Fide catholica didicimus sic uerissime credimus scimus et dicimus : Pater a nullo est factus nec creatus nec genitus. Ergo quicquid ingenitus pater habet ingenitum in sua natura reuera creator est non creatura, factor est non natura. Ac per hoc sicut ingenitus pater deus est noster omnino natura sic est prorsus deus noster ingenita deitas sua. Dico quare. Quia scilicet ingenitus deus et ingenita deitas sua non duae sunt quod absit personae sed persona solummodo sicuti claret est una ingenitus deus et ingenita deitas sua. Sic sunt prorsus et cetera cuncta nomina sua quae deus ingenitus habet in sua natura. Sequitur : Filius a patre solo est, non factus nec creatas sed genitus. Ergo quidquid genitus filius habet genitum in sua natura reuera creator est non creatura, factor est non factura. Ac per hoc sicuti genitus filius est deus noster omnino natura sic est prorsus deus noster genita deitas sua. Dico quare. Quia scilicet genitus deus et genita deitas sua non duae sunt quod || absit personae sed persona solummodo sicuti claret est una genitus deus et genita deitas sua. Sic sunt prorsus et cetera cuncta nomina sua quae deus genitus habet in sua natura. Sequitur : Spiritus sanctus a patre et filio non factus nec creatus nec genitus sed procedens. Ergo quicquid spiritus sanctus habet procedens id est quamcumque rem habet procedentem in sua natura reuera creator est non creatura, factor est non factura. Dico quare. Quia scilicet procedens deus et procedens deitas sua, non duae sunt quod absit personae sed persona solummodo sicuti claret est una procedens deus et procedens deitas sua. Sic sunt prorsus et cetera cuncta nomina sua quae deus procedens habet in sua natura. Ergo sicuti deus ingenitus et deus genitus et deus procedens non sunt tres quod absit naturaliter dii ceu latrant arriani heretici impii et nimis iniqui, neque unus, quod multo magis absit, personaliter deus sicuti scilicet somniat sabellianus hereticus nimis reuera reus, sed deus naturaliter unus personaliter deus et trinus, sic reuera deitas naturaliter una personaliter est omnino ceu sat liquet deitas trina. Quod ita probo nunc triformi syllogismo proponendo assumendo concludendo. Si non est uelut dico deitas trina, ergo aliud est unaquaeque persona et aliud || deitas sua ac per hoc sex sunt non tres personae trinitas ipsa. Non autem sunt sex quod absit sed tres tantummodo personae uelut claret trinitas ipsa. Est ergo ceu naturaliter una sic deitas personaliter trina. Est ita ? Prorsus est ita et est ipsa trina et una uita. Sit igitur ipsi soli omni modo laus honor et gloria per saecula quin et in saecula infinita. Amen. Amen. Amen.
main page | contents
|