Cum sanctus Gabrihel sit fortitudo dei et sanctus Raphahel medicina dei cumque Ruben fuerit fortitudo Iacob sic ei dicentis : Tu fortitudo mea, quin et omnino cum tertius ordo angelorum uocentur uirtutes et illorum unusquisque sit uirtus, cumque quartus potestates atque quintus non principes sed principatus atque sextus dominationes, quin et octauus cherubim id est plenitudo scientiae, et sicut unusquisque illorum per se est potestas uel principatus uel dominatio sic et unusquisque istorum per se sit plenitudo et tamen simul non plenitudines pluraliter sed in latino eloquio singulariter uocentur et una sint plenitudo, reuera multo magis unaquaeque ex trinitate persona fortitudo est et medicina. Cumque sit dominus deus uirtutum, unaquaeque persona iure uirtus est dicta semperque dicenda. Sic potestas principium plenitudo. Ac per hoc simul totae tres personae trina et una fortitudo et medicina. Et quia unaquaeque persona || per se est potestas prima, profecto simul una est potestas et trina, sicque trinum et unum principium et plenitudo una quin trina. Cerne mi lector et ueritatis omnino dilector ne quod absit illud obliuiscaris quod dixi de cherubim specialiter scilicet quod simul cuncti non uocentur plenitudines pluraliter sed plenitudo singulariter, cum tamen multa milia sint in hoc ordine et uniuersi non sint aequales nec penitus pares inter se. Igitur incomparabiliter tres personae in quibus est omnimoda parilitas et aequalitas omnino singulari sub numero trinus et unus deus trina et una dici debet deitas et fortitudo et medicina et uirtus et potestas et trinum et unum principium et plenitudo. Nec mirum sit ulli deum diligenti et colenti si deus, qui solus est quique solus quaecumque uult semper ut solus omnipotens potest, potestas uelut debet omnino iustissime nominetur, cum deus de Antichristo loquens ad beatum Iob omnino testetur : Non est potestas super terram quae ei comparetur et cum daemones etiam beatus Paulus apostolus esse dicat potestates : Non est inquit nobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem sed aduersus principes et potestates quique prorsus potentem hominem gladium ferentem et uindictam dei facientem esse dicit potestatem : Visinquit non timere potestatem ? Bonum fac et habebis laudem ex illa, quod si non feceris time, non enim sine causa gladium portat, dei enim minister est. Ubi dum non ait: dei ministra est sed dei minister, patefecit omnino quod sit potestas id est homo || potens. Multo magis ergo potestas est dominus omnipotens absque cuius nutu uoluntate permissu nil potestas potest potens nisi mox fieri impotens. Igitur intueamur ab exordio creationis angelicae quin et humanae quot fuerint sint et futurae sint in usque diem iudicii potestates huiusce, et uidebimus prorsus innumerabilia testimoniorum quia scilicet uelut claret innumerabilia milia potestatum per septuaginta duas gentes iure diuinitus praestitutarum quin et omnino iam constitutarum siue constituendarum...... Suppliciter ergo uelut ualemus die noctuque deinceps obsecremus oremus postulemus et agendo gratias flagitemus ut omnino debemus instanter et semper mente deuota quo misellos pupillos pusillos peremptosque nos adiuuet sospitet sanet ac saluet et liberet quin et in se reformando confirmet solus uerus ac uiuus unus et trinus perfectus potens, id est omnipotens potestas prima uera prorsus et uiua una et trina, quippe qui sine illa nihil sumus nihil uolumus nihil nouimus nihil possumus nihil habemus nihil ualemus nisi perimi perimere perire perdi perdere sine intermissione ceu patet ulla. Ipsa nobis det exoro semper frui se trina et una iam gratis hinc uita et sit ipsi soli merito laus honor gloria sicut est ante saecula sic per saecula sic et in saecula infinita. Amen.
|| Est adhuc sat necessarium gloriosorum principum terrae beatorum apostolorum Petri et Pauli pariter ponere testimonia duo ne, uelut stulti et maxime prorsus heretici putant, dissonare inter se uideantur ullo modo. Beatus Petrus dicit euidenter omnibus : Oboedire oportet deo magis quam hominibus et beatus Paulus dicit : Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit, et : Qui resistit potestati dei ordinationi resistit, qui autem resistunt ipsi sibi damnationem adquirunt. Quod in quadam omelia sic expositum est a sancto Augustino ut quamdiu terrena potestas subdita est domino deo tamdiu ipsi terrenae potestati subdita sit omnis anima id est omnis homo. Verbi gratia, si pater tuus qui est in ciuitate minor est iudice uel uicecomite et tamen eis contra legem uult resistere nec potes tu patrem tuum corrigere, tunc patrem tuum dimitte atque te iudici siue uicecomiti subde, si uicecomes comiti uult resistere tunc te comiti subice, si comes iniuste uult duci repugnare tu duci suffragare, si dux ille uult aduersus regem rebellare tu dimisso duce regi auxiliare, si uero rex imperatori uult repugnare tu regem relinque et ad imperatorem uade, si autem imperator contra deum uult peccare et ipsi repugnare, maxime si ipse eum negat et tibi ut eum neges imperat, || tu huius modi funditus, ut sine dubio debes, imperatorem dimitte et domino deo te tota deuotione summitte quin et ipsi te pronus omnino committe.
Ecce iam claret manifeste qualiter debeamus illam sententiam Pauli apostoli intellegere et istas terrenas potestates immo potentiolas deo contrarias, quae summae id est diuinae uni et trinae potestati contradicunt et resistunt, contemnere despicere atque neglegere. O misella potentiola inflata uesica cutis tumida turgida elata pellis morticina, cur tibi displicuerit deus ita, cum sit unaquaeque persona per se potestas prima ac per hoc trinitas ipsa et unitas indiuisa sit potestas uera ac uiua una et trina ? Cur fuisti illud oblitus quod dudum triumphando scripsisti siue dixisti quin mihi sponte misisti, scilicet quod sit deus iustus fortis et patiens, immo ipse iustitia fortitudo et patientia ? Ergo cum sit unaquaeque per se persona iustitia fortitudo et patientia, claret omnino quod tres personae trinitas ipsa et unitas indiuisa sicut est iustitia fortitudo et patientia naturaliter una, sic est reuera simul iustitia fortitudo patientia personaliter trina. Ac per hoc sic uelis nolis cum sit ut claret unaquaeque persona potestas prima, tres profecto personae potestas est trina quia reuera potestas non fuisset una nisi fuisset et esset trina. Sic igitur trinus et unus || perfectus deus est una et trina deitas id est tritheoteia et mia theoteia quia scilicet unaquaeque persona per se est perfectus deus et theos id est theoteia. Ergo iam tibi iure dixi et scripsi rite dico et scribo anathema. Quia prorsus proprio uitio facinore atque flagitio nimis es perditus idcirco es anathema id est perditio, sicuti scilicet nimis iniquus est iniquitas ut est illud : Mentita est iniquitas sibi, et : Omnis iniquitas oppilabit os suum. Sic diabolus peruersus captiuator est ipsa captiuitas psalmista uidelicet sic testante de filio : Ascendens in altum captiuam duxit captiuitatem quod in quinto decimo libro De trinitate sic est expositum a beato Augustino : Diabolus est appellata captiuitas. Ipse est etiam ruina dicente rursum psalmografo: A ruina et daemonio meridiano. Ergo cum una peruersa persona sit captiuitas et ruina, iure tres personae solae bonae quarum singulae sunt potestas prima sicut est naturaliter potestas deitas diuinitas una, sic est reuera potestas deitas diuinitas personaliter trina.
Sed iam tempus est ut tuas tres hereses quas mihi misisti, et si eis consentirem omnem mihi humanitatem faciendam esse promisisti, refellam atque subuertam per unum tantummodo capitulum beati Pauli apostoli quod ita se habet : Gratias agamus deo patri qui dignos || nos fecit in parte sortis sanctorum in lumine, qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum filii caritatis suae in quo habemus redemptionem remissionem peccatorum. Hic enim apparet et claret quod omnes electi quos deus uult saluos fieri a deo patre sunt digni facti et de potestate tenebrarum erepti et in regnum filii sine dubitatione translati et omnes hi soli per sanguinem crucis Christi sunt redempti quippe qui soli habent redemptionem remissionem peccatorum. Caritas uero quae filium habet solus est pater deus ingenitus caritas ingenita. Porro caritas quae patrem habet solus est filius caritas genita. Caritas uero quae nec patrem habet genitorem nec filium a se genitum solus est spiritus sanctus caritas ipsa procedens. Simul autem nec tres sunt caritates ut latrant arriani, nec una personaliter caritas sicuti somniant sabelliani, sed una est naturaliter et trina personaliter caritas sicuti credunt et confitentur catholici uerique christiani. Haec est uera ac uiua una et trina deitas atque diuinitas quam profecto quisquis scienter negat non est dignus ut sit umquam rectus ne dico perfectus homo id est ipsa humanitas. Adiuuet nos perfectus trinus et unus deus et diuinus et uerus et carus id est trina et una deitas et diuiuitas ueritas atque caritas. Ipsi soli laus honor claritas Amen.
main page | contents
|