Si tuus cogitatus uel ullius alterius dixerit nunc uel umquam deinceps tibi quod iam, quia gentilitas in Vita sancti Pauli non pro gentili sed pro gentilibus ponitur, non deitas pro deo iure ponatur, hortor omnino te illud beati Augustini facere quod in libro De uidendo deo dicit licet aliunde : Unde conuinceris inde conuince.Non enimdixit ille : Gentilitas ‘nuncupant’ sed nuncupat. Sic et illud : Haec est uera fraternitas quae non potuit uiolari. Non enim dictum est : numquam 'potuerunt' licet postmodum sit dictum : qui effuso sanguine secuti sunt dominum. Adde et illud quod gentilitas est usque homo unus et illud quod iam dictum est: Quibus ait integritas : Qui me uidit uidit et patrem, et illud : Sancta et inmaculata uirgi||nitas uirgo perfecta. Verum ne contentiose uidear uel coniciar quod absit ullatenus hic agere, uide in uno uersu testimonia numeri utriusque : Dies diei eructat uerbum id est Christus ait discipulis : Sustinete hic et uigilate mecum, et : Nox nocti indicat scientiam id est Iudas Iudaeis : Quem oscidatus fuero ipse est tenete eum. Iam nunc ergo fidenter hinc ista discerne, quin sufficientia testimonia gratulans cerne : Dominus inluminatio mea et salus mea. Dominus fortitudo plebis suae. Exultatio mea erue me, expectatio mea. Deus meus misericordia mea, pars mea, portio mea. Dominus protectio tua. De Christo dicit Esaias patri : Ros enim qui a te est sanitas eorum est. Hinc dictum et a Micha : Et usque ad te ueniet potestas prima. De quo scilicet Christo dicitur et a beato apostolo Paulo : Qui factus est nobis sapientia a deo et iustitia et sanctificatio et redemptio, et insuper homo potens ab ipso dicta est potestas : Vis non timere potestatem ? Bonum fac et habebis laudem ex illa usque ad illud : dei enim minister est non ait ‘ministra’, et : Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit, et : Non est nobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem sed aduersus principes et potestates. Hinc et ordines angelorum uocantur uirtutes potestates principatus, non principes, dominationes et cherubim plenitudo scientiae. Hinc ait patri filius : Tu autem in sancto habitas lausIsrael, et : Spes mea ab uberibus matris meae. || Et pariliter filius spes et laus et laudatio : Quoniam tu es domine spes mea et fortitudo mea et laudatio mea : Quia fortitudo et laus mea dominus sicque lux atque laetitia : Lux orta est iusto et rectis corde laetitia. Ipsa nos impleat iam sua gratia pro patris pro sua proque sancti simul spiritus perpeti gloria. Amen.
|