Quid sit trina deitas atque trinitas sic sub breuitate ueraciter mea patenter probat pusillitas. Esaias dicit de Christo: Quiescite ab homine cuius spiritus est in naribus eius quia excelsum reputatum est ipse — sic enim est in hebraeo — [quod e]st sicut expositum est a sancto Hieronimo ipsa celsitudo atque sublimitas. Consequenterque dat tria testimonia uel exempla de tribus perfectis hominibus : Perfectus inquit [diuinus homo non] est diuinus sed diuinatio. Perfectus medicus non [est medicus sed medicina]. Perfectus homo non est homo sed ipsa [humanitas]. [Perfec]tus trinus deus atque diuinus est trina deitas [atque diuinitas]. Nunc igitur dicamus de tribus perfectis hominibus. Adam primus homo creatus est a deo de humo terraeque limo tamen de homine nullo. Eua creata est a deo de homine illo, Abel uero creatus est a deo tamen satus id est seminatus ab homine illo natus autem de homine illa. Ac per hoc quia unusquisque illorum iam perfectus est homo, patet reuera quod Adam est humanitas masculina a deo de nullo homine creata, Eua uero est humanitas feminina a deo de homine illo creata, Abel autem est humanitas a deo creata ab Adam sata de Eua nata. Simul autem hi tres perfecti homines non sunt tres humanitates sed humanitas triplex et una. || Dicamus et de aliis tribus perfectis hominibus. Petrus est perfectus homo id est humanitas crucifixa, Paulus est perfectus homo id est humanitas gladio occisa, Iohannes est perfectus homo id est humanitas quiescens in sepulchro dormitione propria. Simul autem non sunt tres humanitates sed humanitas triplex et una. Sane sciendum est quod sicut dicitur perfectus trinus deus et perfectus trinus diuinus trina deitas et trina diuinitas, non ita possunt dici tres perfecti homines trina humanitas. Dico quare : quia scilicet maiores et meliores sunt simul illi tres homines quam unus ipsorum quilibet id est quicumque sit solus per se, sicuti uerbi gratia ut dicamus................ : maior et fortior est funiculus triplex quam simplex ut a Salomone uerissime dicitur : Funiculus triplex difficile rumpitur. At e contra trinus deus nequaquam triplex est dicendus quia scilicet non est maior aut melior deus pariter trinitas tota quam per se est una quaelibet sola ex trinitate persona. Non est tamen mirum si tres perfecti homines non sunt tres humanitates sed humanitas triplex et una, cum omnes perfecti homines tam uirgo quam lux et iustitia sint una dicente apostolo : Despondi enim uos uni uiro uirginem castam exhibere Christo, et : Fuistis enim aliquando tenebrae nunc autem lux in domino, et : Ut nos efficeremur iustitia dei in ipso.
     O mi lector ueritatisque dilector nole sis horum quod absit ulla ratione aliquando neglector sed potius capax sagax perspicax sicut oportet inspector. || Homines nimis iniusti possunt iniustitiae dici sicut et nimis tenebrosi sunt tenebrae superius dicti. Attamen sicuti claret e contra omnes iusti simul una iustitia, sicut omnes perfectae uirgines atque lucentes uirgo uocatur et lux una, quia scilicet Christus et eius ecclesia tamquam caput et corpus, et sponsus et sponsa, sic prorsus est una persona.
     Sed iam nunc reuertamur ad diligenter inspiciendum, ut omnino satis oportet, de trina et una deitate siue diuinitate. Solus pater sic est deus ut non sit ex deo, et solus filius sic est deus ut sit genitus a deo, et solus spiritus sanctus sic est deus ut procedat a deo qui genuit deum et a deo qui genitus est a deo. Ac per hoc iam quia sicut simul...............unaquaeque persona per se est omnino perfectus deus atque perfect[a una] deitas atque diuinitas, profecto patet absque ambiguo claret sine nubilo liquet sine scrupulo quod trinus et unus perfectus deus atque diuinus est trina et una deitas atque diuinitas. Sicque nihilominus perfectus trinus et unus, magnus et potens et pius et benignus et bonus et uerus et carus et clarus est omnino trina et una maiestas et potestas et pietas, trina et una benignitas et bonitas, trina et una ueritas caritas claritas. Utque iam praeteream siue praetermittam multa quippe qui nequeo commemorare nunc cuncta, reuera trinus et unus perfectus ens id est existens atque trinus et unus perfectus patiens sapiens iustus laetus laudatus atque laudandus gloriosus misericors coronator tutor et uictor, sicut est naturaliter una sic est prorsus personaliter trina essentia patientia sapientia iustitia laetitia laus et omnino laudatio gloria || misericordia corona tutela uictoria. Ista credentibus confitentibus asserentibus nobis oro sit perpetim propitius deus unus et trinus uerus ac uiuus trina et una uita. Et omnino firmissime credo spero confido quod ei gratis placeat sempiternaliter prorsus et semper hinc ita. Ipsi soli sit ut est omnimoda laus honor claritas gloria per saecula infinita. Amen.
     Attamen nouerit lector meus quem pie diligit dominus deus quod similiter immo pariliter trinus et unus perfectus pacificus [lucens et] saluator et excelsus et beatus et fortis pulcher et rectus [integer et perfectus] et plenus requiescens et dulcis delectator [et dilector suauis su]blimis sanctus et sanator trinus et unus sim[plex socians et satians]trinus unus et perfectus trinus et unus purus alacer hilaris atque iocundus est procul dubio trina et una pax atque lux et salus trina et una celsitudo beatitudo fortitudo pulchritudo rectitudo integritas perfectio, plenitudo requies atque dulcedo delectatio dilectio suauitas et sublimitas sanctitas et sanitas trina et una simplicitas societas et satietas trina unitas trina et una puritas trina et una alacritas hilaritas iocunditas. Et prorsus quod sint ita, quia certe non est locus ubi cuncta probentur per singula, per unum tamen probabo cum plana plenaque sufficientia. Non || fuit necesse in usu latini eloquii ut uocetur deus trinus et unus uirilis sicuti trinus et unus fortis. Et tamen sicut perfectus trinus et unus fortis est fortitudo trina et una sic est ut patet reuera uirtus trina et una. Sic enim sat patenter probatur quod est trina et una uirtus quia unaquaeque persona per se esse cognoscitur uirtus. Siquidem pater est ingenita uirtus a cuius dextris sedet filius qui est genita uirtus ut dicit apostolus : Christum dei uirtutem, procedensque uirtus est spiritus sanctus dicente domino : Ego noui uirtutem exisse de me. Hinc est et illud : Virtus de illo exiebat et sanabat omnes. Adiuuet simul ac saluet nos trina et una salus et pariliter uirtus. Amen.
     Attamen ....... uult deus quem nequit prorsus umquam impedire ullus............, necessarium est ut ei quia de nostro non ualemus, de suo rursus hic nunc oboediamus et de supradictis nonnullis nominibus aliqua sensim paulatim et gradatim deo dante dicamus. Quod uelut trina est deitas sic etiam sit trina diuinitas, sicut omnino uerissime promo sic profecto triformi trimembrique firmissime syllogismo probo rationabiliter scilicet proponendo regulariter adsumendo ueraciter concludendo dicens hoc modo : Si non est ut ego dico trina diuinitas, ergo non a solo filio sed etiam simul a patre et spiritu sancto est adsumpta humanitas, quia prorsus ut claret humanitatem adsumpsit diuinitas. Non est autem a patre et ab spiritu sancto quod absit ullo modo sed a solo tantum filio adsumpta humanitas. Est ergo trina diuinitas. Item idipsum probetur et altero modo. || Gloriosus Gregorius papa sanctissimus dicit ponens et exponens illud quod per psalmistam de se dei filius dixerit: In Idumaeam extendam calciamentum meum: Calciata ad nos diuinitas uenit. Itaque si non est trina diuinitas, ergo et pater et spiritus sanctus uenit ad nos calciatus. Non autem pater et spiritus sanctus sed solus filius id est diuinitas genita siue generata humanata incarnata et nata uenit ad nos calciata. Est ergo uelut claret omnino diuinitas trina. De qua dicit beatus Augustinus exponens illud psalmistae : Et mutauerunt gloriam suam in similitudinem uituli: Gloria eorum fuit adorata diuinitas. De qua dicit etiam beatus Benedictus : In conspectu diuinitatis et angelorum eius. Igitur diuinitas illa quae conspectum et angelos habet, diuinitas inquam illa uera ac uiua sicuti naturaliter una sic est personaliter trina. De qua scilicet sic dicunt omnes Aquitanici monachi in hymno quem post matutinos tempore canunt hyemali :

     Sed septies in hac die
     Dicamus laudes domino,
     Diuinitati perpeti
     Debitam demus gloriam.

     Ergo sicut est trinus dominus sic est trina diuinitas prorsus. Unde saepissime sic et a sanctis confessoribus et pontificibus et antiquis ab imperatoribus in epistolarum fine rectissime positum legimus : Summa diuinitas uos conseruet incolomes. Quisquis igitur dicit quod perfectus trinus diuinus non sit trina diuinitas non est dignus ut sit homo rectus ne dicam perfectus id est ipsa humanitas, quia certe semetipsum necat quisquis istud negat. Unde crebro sic solebam et soleo dicere || disputando : Infelix homo et miser homuncio fieri uult a deo perfectus homo id est humanitas, et deus qui semper est perfectus non esset deitas atque diuinitas ?
     Ac per hoc sic est gloria trina sicut et deitas et diuinitas trina, quia scilicet unaquaeque persona per se est gloria. Siquidem secundum humanitatem filius dicit patri : Ut cantem tibi gloria mea, et ipsi patri ait psalmista : Gloria uirtutis eorum tu es, etChristus homo dicit Christo deo : Exsurge gloria mea. Et quia qualis est pater et filius talis est et spiritus sanctus, claret omnino quod gloria est ipse procedens quam nec ingenita gloria neque genita gloria prorsus est ulla ratione praecedens. Unde sic in libro De correptione et gratia dicit sanctus Augustinus de trina et una gloria : Non ergo glorientur iniusti qui non habent unde, nec iusti quia ex ipso habent unde nec habent gloriam suam nisi ipsum cui dicunt : « Gloria mea et exaltans caput meum». Sic etiam cum sit unaquaeque persona maiestas — filius enim sedet a dextris maiestatis et de filio dicit Hiezechihel : Maiestas domini ingrediebatur, atque de spiritu sancto dicit psalmista : Vox domini super aquas deus maiestatis id est deus quae est procedens maiestas — patet profecto quod catholicissime dicatur a Prospero: Trina maiestas.
     Consequenterque cum dictum sit a Micha : Usque ad te ueniet potestas prima, nec tamen pater nec spiritus sanctus sed solus filius illuc uenerit nasciturus id est sola genita potestas prima, patet reuera quod est potestas trina dicente Aratore :

               trina potestas
     Colligit hanc prolem,

itemque de baptismate quod

               trina potestas
     Inlustrare solet.

Hinc et a Vuandelberto || leuita perito et pio dicitur sub titulo De uno et trino deo :

     Una et trina potestas
     Distincto moderatur
     Complexa omnia nutu.

     Sicque nimirum dum beatus Cyprianus dicit Antoniano : Unus ille et uerus pater bonus misericors et pius immo ipse bonitas misericordia et pietas laetatur in poenitentia filiorum suorum, dumque sanctus Hieronymus dicit de filio : Inter duas impietates currit pietas, declaratur omnino sat liquido quod rectissime quin et omnino uerissime sit dictum a Prudentio :

     Denique quod sumus aut gerimus
     Trina superna regat pietas.

     Atque dum dicit Esaias patri de filio : Ros enim qui a te est sanitas eorum est, et beatus Augustinus in libris Confessionum dicit deo filio : Christe Iesu redemptor meus quam suaue mihi factum est subito carere suauitatibus nugarum. Eiciebas enim illas a me et intrabas pro eis tu dulcis et uera suauitas, claret incunctanter quod deus trinitas et indiuisa unitas est trina et una sanitas atque suauitas.
     Item dum deo dicit idem in libris eisdem : Sero te amaui Pulchritudo tam antiqua et tam noua, sero te amaui, et uersa et reuersa in tergum et in latera et in uentrem dura sunt omnia et tu solus requies et firmitas nostra. Quando tu es tunc est firmitas, et : Garriebam tibi deo meo deliciis meis claritati meae, quin et in Praefatione missae : Salus esto infirmitati meae, et : Tu es enim honor meus et laus mea et fiducia mea, pandet uel patet omnino quod est trina et una pulchritudo et requies et firmitas et nihilominus claritas salus laus || quin etiam trinae et unae deliciae. Dumque dicit psalmista : Uniuersa uanitas omnis homo uiuens Esaiasque de homine Christo : Excelsum reputatus est ipse id est ipsa celsitudo atque sublimitas, dumque dicit sanctus Hieronimus quod perfectus homo sit ipsa humanitas, uide innumerabilia milia testimoniorum tam de parte reproborum ubi est omnis homo uiuens uanitas quam de parte electorum ubi est omnis perfectus homo humanitas, et scias quod trinus et unus perfectus deus atque diuinus est trina et una deitas et omnino diuinitas.
     Hortor ut ualde sis nunc et istinc amator illius praefatae beati Augustini sententiae in libris Confessionum ad deum taliter dictae : Garriebam tibi deo meo deliciis meis claritati meae. Hinc iam sponte mecum ipse trinum et unum deum trinas et unas delicias atque trinam et unam uelut debes gratulans claritatem uide. Nam deus pater est paterna claritas sed ingenita, filius claritas genita, spiritus sanctus est claritas procedens a claritate ingenita et a claritate genita. Haec est ergo claritas uera et uiua una et trina. Ac per hoc pariter et pariliter laetus omnino considera sub plurali numero quae a sancto Augustino in libro De Trinitate crebro sunt rite prolata tria indiuidua et a sancto Hilario et Prudentio tria summa quin et a ceteris cunctis catholicis latinis. Vide et cogita tres personas coli solas bonas et ad nostri mise||rendum promptas pariter et pronas et insuper trinas et unas delicias et diuitias et consequenter colenda cognoscetur trina et una iam semper hinc deitas, quia scilicet numerus ille pluralis pandet luce clarius et patefacit sole splendidius dum uidelicet proferuntur pluraliter ueracissime indiuidua tria, quod debet omnino et omni modo credi coli et asseri sub numero singulari deitas trina, quia reuera non fuisset nec esset umquam naturaliter deitas una nisi fuisset et esset uelut prorsus est deitas personaliter trina, quia certe praeter tres personas solas bonas non est quarta persona quae sit bona quia prorsus ut ait dominus : Nemo bonus nisi solus deus scilicet deus trinitas non quaternitas. Sed iam nunc omittamus illos de quibus Dauid dicit patulo : Non enim est illis commutatio atque uertamus nos ad illos qui inmutabuntur ut non semel ponit et promit in titulo iamque mutemus delicias carnales in delicias, deo miserante quin adiuuante, ceu competit congruit conuenit spiritales. Poeta paganus qui fieri non fuit ueritus ut equus et mulus unam solam turpem infamem maculosam personam proprii domini dixit esse delicias ita loquens uel potius latrans :

     Formosum pastor Corydon ardebat Alexin
     Delicias domini nec quid speraret habebat,

iam ad comparationem ipsius Alexis quem miserum miser constuprando perdebat. Ergo dum ille unam illam maculosam peremptamque personam non timuerit proprii domini nuncupare delidas, iure debemus omnino sanctas || cum beatissimo Augustino tres personas nempe solas bonas incunctanter ut unum et trinum deum id est trinam et unam deitatem et trinum et unum clarum id est trinam et unam claritatem, sic profecto non tres delicias sed trinas et unas credere colere confiterique delicias.
     His ab isto die gratis in sempiternum fruaris trinis et unis deliciis atque diuitiis teque funditus perpetim liberent a cunctis malis et malitiis concupiscentiis atque nequitiis facinoribus et flagitiis criminibus et uitiis. Amen.

     main page | contents