GOTTESCHALCI CONFESSIO PROLIXIOR

     Dominator domine deus meus misericordia mea, rex omnipotens et incomparabiliter clemens, inaestimabili quoque circa humanum genus benignitate patiens et inuestigabili penitus profunditate sapiens, cuius profecto sic semper indigent omnes electi tui quo uidelicet tibi de te solo semper ualeant placere, quemadmodum palmites indigent uite quo fructum queant ferre uel aer aut oculi luce quo uel ille lucidus esse uel illi possint uidere — alioquin et palmites absque uite arescunt et in igne missi consequenter ardent et aer absque luce tenebrosus est et oculi frustra patent — te igitur supplex inuoco cunctipotentissime clementissime et gloriosissime, trine et une domine deus ut gratis esse digneris piissimus adiutor et exauditor meus dignanterque largiaris indigentissimo mihi per gratuitae gratiae tuae inuictissimam uirtutem, ut quod ex te per te et in te de praescientia et praedestinatione tua iamdudum corde credo, tibi gratias, ad || iustitiam, sicuti iam crebro per gratiam tuam confessus sum nunc quoque ueraciter atque simpliciter ore confitear ad salutem, quatenus tandem aliquando mea de parte patefiat electis tuis ueritas inuicta et sine fine benedicta, et facessat iam iamque sicut oportet falsitas deuicta et prorsus iure maledicta. Amen.
     Credo siquidem atque confiteor praescisse te ante saecula quaecunque erant futura siue bona siue mala, praedestinasse uero tantummodo bona — bona autem a te praedestinata bifariam sunt tuis a fidelibus indagata, immo te reuelante illis euidenter constat esse intimata, id est in gratiae beneficia et iustitiae simul iudicia, quoniam quidem, sicut certissimum psalmista praebet indicium, utrumque tu domine diligis et misericordiam uidelicet et iudicium — praedestinasse itaque in omnibus electis tuis uitam gratis aeternam et eos nihilominus ad gloriam sempiternam, quia certe frustra illis praedestinasses uitam nisi et illos praedestinasses ad ipsam. Sic etiam propemodum diabolo et angelis eius et omnibus quoque reprobis hominibus perennem merito praedestinasti poenam et eosdem similiter praedestinasti ad eam, quia nimirum sine caussa et ipsis praedestinasses mortis perpetuae poenam nisi et ipsos praedestinasses ad eam. Non enim irent nisi destinati neque profecto destinarentur nisi essent praedestinati, quippe cum ipse et ante omnia saecula semper esses, quod ne ad momentum quidem modo quolibet esse potes mutabilis, et per omnia postmodum saecula probareris esse mutatus, si uel ullus quod absit reproborum illuc esset destinatus qui non fuisset praedestinatus.
     Proinde quia tu domine solus es qui es, uelut ipse testaris et ut Dauid tibi quoque dicit : Tu semper idem ipse es, et ut alias etiam ipse dicis, tu es, domine, et non mutaris, et sicut egregius quoque praedicator tuus perhibet Paulus tu solus habes immortalitatem, id est in||commutabilitatem apud quem, ut ab alio nihilominus asseritur apostolo, non est transmutatio nec uicissitudinis obumbratio, liquet prorsus euidenter ac cuiuis sanum sapienti claret omnino satis patenter praescisse et praedestinasse te mox absque ullo scilicet interuallo utpote simul et semel ante saecula, tam cuncta quam singula opera tua, quippe qui iuxta quod dictum est ab Esaia fecisti quae sunt futura. Unde etiam uerissime Dauid prophetam sequendo et exponendo fidelissimus famulus tuus Augustinus ita dicit : Deus inquit secundum illam uoluntatem suam quae cum eius praescientia sempiterna est, profecto in coelo et in terra omnia quaecunque uoluit, non solum praeterita uel praesentia, sed etiam futura iam fecit. Igitur cum sempiterna sit domine cum praescientia uoluntas tua sicut hic ait Augustinus, et apud omnipotentiam tuam de operibus duntaxat tuis hoc sit praescire quod uelle secundum quod ad eundem Augustinum scribit Orosius, et ipsum quoque uelle tuum fecisse sit iuxta quod dicit Ambrosius, manifestum est procul dubio quicquid foras futurum est in opere iam factum esse a te in praedestinatione iuxta quod audet et dicit docet et scribit papa Gregorius. Absit ergo ut inter praescientiam et praedestinationem operum tuorum ullum uel momenti quilibet catholicorum tuorum suspicetur interuallum fuisse, dum omnia quae uoluisti te legit uel audit creditque simul fecisse, praesertim cum prius omnino nihil in effectu feceris quam incomparabiliter futura praescieris et ea sempiterno consilio praedestinando disposueris.
     Sed iam tempus est domine ueridica diuinorum subici testimonia librorum, quibus docetur absque scrupulo et declaratur absque ambiguo praedestinatos esse reprobos ad aeternorum incendia tormentorum. Ac primum tua, domine Iesu Christe ueritas || inuicta, proferenda censeo merito dicta. Qui non credit inquis iam iudicatus est, id est ut Augustinus exposuit, iam damnatus est. Nondum enim, inquit, apparuit iudicium sed iam factum est iudicium. Item : Princeps ais mundi huius iam iudicatus est, id est ut idem exposuit, iudicio ignis aeterni irreuocabiliter destinatus est. Dauid etiam dicit : Ideo non resurgent impii in iudicio. Augustinus exponit : Quia iam poenis certissimis destinati sunt. Item : Tu percussisti omnes aduersantes mihi sine caussa. Recte inquit in praedestinatione dicitur de diabolo et angelis eius. Atque ne dicatur diabolum tantummodo cum angelis eius ad mortem esse destinatum, quod omnino satis esse probatur absurdum ut uidelicet caput a corpore praedestinando sit segregatum, dicit iterum Dauid : In puluerem mortis deduxisti me id est impios morti destinatos, quod omnino super hominibus de puluere scilicet factis et in puluerem quoque relictis nemo prudentum ambigit dici. Salomon quoque ait : Uniuersa propter semetipsum operatus est dominus, impium quoque ad diem malum. In libro quoque Ecclesiastico ita dicitur : Qui transgreditur a iustitia ad peccatum deus parauit illum ad rhompheam, quod profecto de reproborum populo intelligendum est esse dictum tantummodo. Hinc etiam Iob ait : Interrogate quemlibet de uiatoribus, et haec eadem illum intelligere cognoscatis quia in diem perditionis seruatur malus et ad diem furoris ducitur, quod explanator ipsius ita exponit Gregorius : Saepe inquit diu diuina patientia tolerat quos iam ad supplicia praescita condemnat. Unde cum exponeret illud : Ipse habet consilium et fortitudinem, ait inter cetera : Potest quoque in consilii nomine ipsa occulta iudicii mora signari, ut quod aliquando tardius delinquentes percutit, non quia iniquorum culpa non conspicitur sed ut damnationis eorum sententia, quae pro agenda poenitentia differtur, quasi || tarde et consilio prodire iubeatur. Quod ergo quandoque foris aperta sententia indicat, hoc apud omnipotentem deum ante saecula in consilio latebat. Item exponens : Constituisti terminos eius qui praeteriri non poterunt, dicit : Nulla quae in hoc mundo hominibus [fiunt] absque omnipotentis dei occulto consilio ueniunt. Nam cuncta deus secutura praesciens ante saecula decreuit qualiter per saecula disponantur. Item exponens illud de impiis : Erunt sicut paleae ante faciem uenti et sicut fauilla quam turbo dispergit, ait: Ante omnipotentis dei oculos iniqui uita fauilla est, quia etsi apparet ad momentum uiridis, ab eius tamen iudicio iam consumpta cernitur, quia consumptioni est aeternae deputata. De talibus quoque et eorum flagitiis tu ipse domine per Moysem dicis : Nonne haec condita sunt apud me et signata in thesauris meis ? Mea est ultio et ego retribuam eis in tempore. Item : Iuxta est dies perditionis et adesse festinant tempora. Item: Leuabo ad coelum manum meam et dicam : uiuo ego in aeternum. Si acuero ut fulgur gladium meum et arripuerint iudicium manus meae, reddam ultionem hostibus meis et his qui oderunt me retribuam. Inebriabo sagittas meas sanguine et gladius meus deuorabit carnes de cruore occisorum et de captiuitate nudati inimicorum capitis. Laudate gentes populum eius, quia sanguinem seruorum suorum ulciscetur et uindictam retribuet in hostes eorum. Si quis haec omnia et alia interminabiliter plura, per canonicarum latitudinem scripturarum multipliciter sparsa, sic a te praesumit dicere praedicta ut sint quidem praescita sed nullo modo praefinita, fac illum quaeso diligenter attendere quam sit contrarius ueritati quamque noxiae faueat falsitati, dum te tam temerarie subicit mutabilitati tamque uariae et inconstanti subdere non timet instabilitati ut, cum uidelicet, iuxta quod sanctus ait Augustinus, nulla remaneret natura mutabilis, nisi tu domine deus noster permaneres immutabilis, parui pendat si ab aeterno usque in diem iudicii mutabilis esse quod absit ab ecclesia tua puteris immo credaris et praediceris, et in ipso quoque die iudicii quasi non praedestinata faciendo id est reprobos ad tormenta mittendo muteris, et ita deinceps in sempiternum mutatus id est mortuus esse quod absit proberis — quodammodo enim moritur qui mutatur, ut Augustini et Gregorii ceterorumque doctorum auctoritas attestatur — sed absit ut tu domine, qui nullatenus mutari potuisti potes uel poteris aliquando, ut uel ad momentum sis absque ullo initio mutabilis usque in diem iudicii, et inde quoque mutatus appareas in aeternum propter solummodo damnationem reproborum debitumque sibi tormentum. Vere domine satius incomparabiliter fuisset si nullus nisi te mutabili, nedum mutato, creatus esset, ne dico saluatus, electorum. Quanto magis absit ut immuteris propter uasa irae et furoris, super quae uultus tuus est ob mala quae faciunt ut perdas de terra memoriam eorum. De quibus etiam longe lateque die noctuque tibi ueraciter psallitur a fidelibus : Tu uero deus deduces eos in puteum interitus. De quibus ait et apostolus Petrus : Quibus iudicium iam in olim non cessat et perditio eorum non dormitat, et Paulus : Volens deus ostendere iram et demonstrare potentiam suam, attulit in multa patientia uasa irae apta, uel aptata in interitum secundum Hieronymum, uel praeparata in interitum secundum Ambrosium, uel perfecta in perditionem secundum Augustinum id est sine dubio praedestinata sicut ab ipso Augustino esse constat expositum. Item praedicator idem : Ut compleant peccata sua semper: praeuenit enim ira dei super eos usque in finem. Item Iudas Iacobi : Subintroierunt ait quidam qui olim praescripti sunt in hoc iudicium impii, ubi dum || eos non : in hoc iudicio, sed in hoc iudicium id est in hanc damnationem praescriptos asseruit, non modo praescitos uerum etiam praedestinatos pariter intelligi uoluit, quippe cum tu deus aeternus eos prius habeas praedestinatos quam ullus temporaliter natus eos cognouerit esse praescitos, quia quos praescisti per ipsorum propriam miseriam in damnabilibus perseueraturos esse peccatis illos profecto tanquam iustissimus iudex praedestinasti ad interitum iuste ac merito satis, et non modo praedestinasti uerum etiam praedestinando iam utique destinasti. Unde dicit et Dauid quasi de iam in infernum praedestinando positis, licet adhuc essent illuc te iubente ponendi, cum enim praedixisset : Et postea in ore suo complacebunt, subiecit : Sicut oues in inferno positi sunt. Cui per omnia manifestissime consonat et Ioannes apostolus in Apocalypsi dicens : Et libri aperti sunt et alius liber apertus est qui est uitae, et iudicati sunt mortui ex his quae scripta erant in libris secundum opera ipsorum. Item : Et iudicatum est de singulis secundum opera ipsorum, et : Mors et infernus missi sunt in stagnum ignis, quod autem mortem et infernum in stagnum ignis asserit esse missos, diabolum dicit et suos, et qui non est inuentus in libro uitae scriptus missus est in stagnum ignis. Item paulo ante : Et diabolus qui seducebat eos missus est in stagnum ignis et sulphuris. Item paulo post : Et dixit mihi : scribe quia haec uerba fidelissima sunt et uera. Et dixit mihi : factum est. Ac ne quis forte dubitaret haec audiens a Ioanne, sequeris ipse continuo et dicis domine Iesu Christe : Ego sum Α et Ω initium et finis. Ego sitienti dabo de fonte aquae uitae gratis. Qui uicerit possidebit haec, et ero illi deus et ipse erit mihi filius. Timidis autem et incredulis et execratis et homicidis et fornicatoribus et ueneficis et idololatris et omnibus mendacibus pars illorum erit in stagno ardente igni et sul || phure quod est mors secunda. Timeant igitur et caueant increduli simul atque mendaces ne pars eorum sit cum supradictis complicibus, si tam perspicuae resistendo ueritati fore delegerint pertinaces. Item : Ecce uenio cito et merces mea mecum est, reddere unicuique secundum opera sua.....nisi in praedestinatione quam disposuisti incommutabiliter inretractabili praeordinatione. Sequeris igitur et dicis : Ego sum Α et Ω, primus et nouissimus, principium et finis. Beati qui lauant stolas suas ut sit potestas eorum in ligno uitae et per portas intrent in ciuitatem. Foris canes et uenefici et impudici et homicidae et idolis seruientes et omnis qui amat et facit mendacium. Audiant haec generaliter uniuersi quidem mendaces, sed illi tamen potissimum qui in doctrina religionis non modo non uerentur aut uerecundantur, uerum etiam nullatenus cunctantur esse fallaces, quia profecto isto genere mendacii nullum grauius unquam ualet inueniri, immo nullum reperitur tam graue, licet nonnullis esse uideatur leue siue putetur etiam suaue. Sed audiant sequentia si flocci pendunt praecedentia : Ego Iesus misi angelum meum testificari haec uobis in ecclesiis, et paulo post : Contestor ego omni audienti uerba prophetiae huius : si quis apposuerit ad haec, apponet deus super illum plagas scriptas in libro isto, et si quis diminuerit de uerbis libri prophetiae huius, auferet deus partem eius de libro uitae et de ciuitate sancta et de his quae scripta sunt in libro isto. Dicit qui testimonium perhibet istorum: etiam uenio cito. Ecce domine Iesu in hoc sancto libro tuo diabolum et angelos eius et omnes etiam homines reprobos in stagnum ignis et sulphuris, ut supra dictum est, te destinante iam esse missos inuenio. Negare te id est ueritatem non audeo, quia negari a te timeo quemadmodum uidelicet ipse testaris : Qui me negauerit coram hominibus, negabo et ego || eum coram Patre meo qui est in coelis, unde et Paulus : Si nos, inquit, eum negauerimus et ille negabit nos. Negare igitur, sicut praedixi, te non audeo quia negari a te timeo. Apponere uero uel diminuere nihil praesumo, quoniam uel plagas in hoc ipso libro scriptas mihi apponi, uel auferri partem meam de libro uitae metuo.
     Igitur in nomine patris et filii et spiritus sancti supplico domine, prout amplius possum, tibi quo, quemadmodum indigeo suffragari digneris mihi neque permittas ab ullo diutius electorum tuorum quod absit hinc ambigi, sed saluberrimam potius ueritatem huic innotescere non moreris ut esse uides pernecessarium sibi, quia reuera secundum beati quoque Augustini ueracissimam testificationem, quam palam protulit ad populum, euangelicam luculenter ac fideliter explanando perplexitatem : Qui mendacium inquit aedificant in hominibus, quid ab eis expellunt nisi ueritatem ? Immittunt diabolum excludunt Christum, immittunt adulterum excludunt sponsum, paranymphi scilicet uel potius lenones serpentis. Ad hoc enim loquuntur ut serpens possideat, Christus excludatur. Quando possidet falsitas serpens possidet, quando possidet ueritas Christus possidet. Ipse enim dixit : « Ego sum ueritas ». De illo autem : « Et in ueritate non stetit quia ueritas in eo non est ».
     Quapropter et illud quod idem beatus minister tuus ueraciter perhibere studuit Augustinus, praescientia scilicet reprobos esse damnatos cum alibi atque alibi ad mortem fateatur esse praedestinatione condemnatos, utrumque prorsus uerum est quia hic hoc utrumque uerum est. Nam, sicut idem sagaciter atque ueraciter fatetur, interdum praescientia pro praedestinatione ponitur — neque reuera repugnat quod absit sed ueritati potius congruere uidetur, quale illud uidelicet est quod apostolus dicit : Non reppulit deus plebem suam quam praesciuit — cum tamen hoc alias utrumque quidem iun||gens sed ab inuicem rationabili differentia distinguens mirabiliter definierit dicens : Praedestinatione deus ea praesciuit quae fuerat ipse facturus, unde dictum est : Facit quae futura sunt, item quid sit praedestinatio planius ac plenius cum praescientia connectens, ita de trinitate dicens : In sua quae falli mutarique non potest praescientia opera sua futura disponere, id omnino nec aliud quicquam est praedestinare, item breuius sed in superiorem sensum multo apertius — cum enim praedixisset apostolum dixisse : Non reppulit deus plebem suam quam praesciuit et exposuisset eum nomine praescientiae praedestinationem hoc in loco significare uoluisse — paulo post ait : Sed praedestinasse est hoc praescisse quod fuerat ipse facturus. Ergo utrumque ut iam dixi uerum est, id est tam praescientia quam praedestinatione reprobos esse damnatos, quos omnino constat ad interitum iure praedestinatos. Quod satis superque testimonia probant praedicta, quae certe catholici nullatenus esse dubitant inuicta, licet si huius rei testimonium penitus debuisset esse, metalepticos id intelligi regulariter potuisset et omnino debuisset, ut uidelicet id quod sequitur per id quod praecedit intelligeretur. Attamen si adhuc hinc audire plura desiderant ob amorem uidelicet ueritatis quam nimis oppugnari considerant, aures audiendi precor accommodent et tuendae iam iamque ueritati totis uiribus operam dent. Audiant inquam hinc adhuc loquentem mirabiliter Augustinum per sibi gratis infusum satis ubertim charisma diuinum. Hoc inquit bonum quod est requirere deum non erat qui faceret, non erat usque ad unum, sed in eo genere hominum quod praedestinatum est ad interitum. Item de duabus loquens ciuitatibus : Quarum est inquit una quae praedestinata est in aeternum regnare cum domino, altera aeternum supplicium subire cum diabolo. Item : Si de aliquibus ita certa || esset ecclesia ut qui sint illi etiam nosset qui, licet adhuc in hac uita sint constituti, tamen praedestinati sunt in aeternum ignem ire cum diabolo, tam pro eis non oraret quam nec pro ipso. Item : Quid dabit his quos praedestinauit ad uitam, qui haec dedit etiam eis quos praedestinauit ad mortem ? Item in Enchiridion quod senex de fide spe et charitate sensu subtilissimo, ingenio exercitatissimo, eloquio quoque purissimo styloque luculentissimo mirabiliter sibi ac singulariter, deo fauente, conscripsit et edidit : Ad eorum inquit damnationem quos iuste praedestinauit ad poenam. Item in eodem : Dicuntur etiam filii gehennae non ex illa nati sed in illam praeparati, sicut filii regni praeparantur in regnum. Quid quaeritur euidentius ? Quid sufficientius ? Sicut inquit filii regni praeparantur in regnum, sic etiam filii gehennae in illam sunt praeparati, quod omnino nihil est aliud quam praedestinati. Nempe haec omnia et alia insuper plura si tantus auctor iste ueracissima et catholicae fidei per omnia congruentissima non esse perspexisset, nullatenus incorrecta relinqueret sed ea potius, quando libros suos diligentissime retractando recensuit, corrigere studuisset, nec inde prorsus tam frequenter ad populum impauide simul et intrepide, licenter libenter ac libere, fidenter ac fiducialiter ac gaudenter, seruili postposito timore luminosoque tui perfusus amore tua auctoritate locutus fuisset, si quid itidem periculi inesse cognouisset. Unde quidem nonnulla iam superius posui et pauca hic etiam subicienda censui.
     Est quidam populus praeparatus ad iram dei, damnandus cum diabolo. Item : Est quidam populus natus ad iram dei. Item : Quare dixit dominus Iudaeis : « Vos non creditis quia non estis ex ouibus meis » nisi quia uidebat eos ad sempiternum interitum praedestinatos, non ad uitam aeternam sui sanguinis pre||tio comparatos ? Item : Quid potest lupus ? Quid potest fur et latro ? Non perdunt nisi ad interitum praedestinatos. Item : Isti indignantes mortui et morti sempiternae praedestinati. Item : Mundus inquit odit mundum, inimicus reconciliatum damnatus saluatum inquinatus mundatum. Item : Filius perditionis dictus est Iudas traditor Christi damnationi praedestinatus. Item : Pro isto mundo non rogat, neque enim quo sit praedestinatus ignorat.
     Beatus quoque Fulgentius inde taliter dicit : Praeparauit etiam deus peccatoribus poenas, illis utique quos iuste praedestinauit ad luenda supplicia. Ubi prorsus utrumque satis aperte fatetur, et reprobis uidelicet praedestinatas esse poenas et illos uicissim praedestinatos ad eas. Unde nimirum catholicissime necnon et copiosissime disputauit in septem libris Contra duos libros Fausti haeretici Lirinensis quondam monachi, Regensis uero postmodum episcopi, quem conuicit idem doctor mirabiliter contriuitque commenta diaboli, et cum aliis quatuordecim sanctis coepiscopis suis ab ecclesia Christi reppulit et eliminauit lethiferum uirus Antichristi, necnon et tribus aliis De ueritate praedestinationis et gratiae, sed et in uno illo quem totum super hac tantummodo quaestione ad Monimum hinc consulentem cognoscitur edidisse.
     Gloriosus quoque Gregorius, cuius inde aliquanta iam inserui superius, taliter inter cetera inde est locutus : Tenebrosa ostia tunc dominus uidit cum claustra inferni penetrans crudeles spiritus perculit et mortis praepositos moriendo damnauit. Quod idcirco inquit non adhuc de futuro sed iam de praeterito dicitur, quia quicquid futurum erat in opere nimirum iam factum est in praedestinatione. Item : Leuiathan iste cum uniuersis membris suis aeternis cruciatibus est deputatus. Item ipsum quoque diem iudicii dicit esse praedestinatum, exponens illud ex libro Iob : Lampas contempta apud cogitationes diuitum || parata ad tempus statutum : Statutum inquit contemptae lampadis tempus est extremi iudicii praedestinatus dies. Sanctus etiam Isidorus inde sic dicit : Gemina est praedestinatio, siue electorum ad requiem, siue reproborum ad mortem. Non enim ait : duae sunt quia non sunt, sed gemina id est bipartita, quia semel tu domine locutus es, qualiter una quidem sed tamen gemina praedestinatione et electos gratis iustifices ac perpetim salues et reprobos quoque merito refutes iusteque condemnes, et, sicut supradictus ait Gregorius, alios respiciens redimas alios deserens perdas. Tale est autem quod dicitur praedestinatio gemina in electos uidelicet et reprobos bipartita, cum sit una licet sit dupla, quale est quod frequenter a beato Augustino et a ceteris patribus dicitur caritas uel dilectio gemina, cum utique non sint duae sed una licet propter deum et proximum sit etiam dupla, quale est et illud patris Augustini quod dicit bipartitum esse opus dei geminum uidelicet uolens intelligi et quod quadripartitus ab ipso quoque dicitur mundus non quatuor tamen sed unus et quod quinquepartitam fatetur esse continentiam non quinque tamen esse docet sed unam. Hinc et a sancto Gregorio gemina Iudaeorum scientia dicitur et tamen licet dupla sit una esse cognoscitur. Quod et ipsum genus locutionis usitatissimum est et apud auctores quoque saecularis litteraturae, quod quia rectissimum est ac uerissimum non abs re est si et inde hic ponantur aliqua quae ualeant ad cumulum tuendae sententiae supradictae. Nam et eorum quidam geminam dixit arborem non duas uolens intelligi sed unam et alius qualitatem nominis bipartitam et uniuersorum pedum trinam conditionem et tertius aeque peritus Priscianus quam ille dixerat trinam exposuit tripartitam.
     Nec sane cuiquam pie sapientium uideri debet absur||dum si gemina praedestinatio creditur et cognoscitur et incunctanter esse dicitur apud te dominum nostrum naturaliter quidem unum sed simul etiam personaliter trinum, qui certe secundum hanc geminam praedestinationem tuam, quemadmodum Augustinus tuus fideliter credit et fidenter asserit, bonus es in beneficio certorum, iustus in supplicio ceterorum, et insuper, ut profitetur consequenter, bonus es in omnibus quoniam bonum est cum debitum redditur, et iustus in omnibus quoniam iustum est cum debitum sine cuiusquam fraude donatur. Haec omnia sicut hic, tibi gratias, et credo et confiteor, gratias tibi, prout gratis largitus es mihi. Et quia in tuis, in libris tuorum scilicet ministrorum labore immo gratia tua ueraciter expositis haec a te dicta reperio, tam perspicuae prorsus ueritati contradicere quod absit non audeo, quoniam prorsus a te ueritate negari sicut minata es metuens et illam quoque repetitam Pauli sententiam uehementissime timeo : Si quis uobis adnuntiauerit praeterquam quod accepistis, anathema sit.
     Tantum siquidem amoris tibi domine Iesu ueritas inuicta perpetualiter debeo ut, quemadmodum ab Augustino perhibetur ueraciter tuo, neque hominibus placendi studio neque respectu deuitandorum quorumlibet incommodorum detorquear quod absit a uero. Et ut beatus etiam docet Gregorius In quantum sine peccato possumus uitare proximorum scandala debemus, si autem de ueritate scandalum sumitur utilius permittitur nasci scandalum quam ueritas relinquatur. Nec sane cuiuscunque persona contra recipienda modo quolibet excipitur, quando uel angelus uel apostolus adnuntians, ipsius ore apostoli anathemate digno percellitur. Ut enim praedictus Gregorius ueraciter fatetur : Dum salua fide res agitur, uirtutis est meritum si quicquid prioris est toleratur. Alioquin si fieri posset millies potius pro || ueritate deberem prorsus et optarem occumbere, quam semel quod absit cuilibet secus loquenti cedendo succumbere, illius uidelicet tuae memor sententiae : Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram patre meo qui est in coelis. Simulque illius quoque memini: Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui, quod nimirum, ut Gregorius exponit, haeretici faciunt, qui a sanctae ecclesiae gremio extranei existunt. Ipsi inquit terminos transferunt, quia constitutiones patrum praeuaricando transcendunt, quia etiam greges diripiunt et pascunt, quia imperitos quosque peruersis ad se suasionibus trahunt et doctrinis pestiferis ad interficiendum nutriunt. Quos beatus quoque Iob increpat dicens : «Numquid deus indiget uestro mendacio ut pro illo loquamini dolos ?» Deus mendacio non eget quia ueritas fulciri non quaerit auxilio falsitatis. Haeretici autem quia ea quae praue de deo intelligunt ex ueritate tueri non possunt, quasi ad approbandum radium luminis, umbras falsitatis requirunt. Et pro eo dolos loquuntur, dum infirmas mentes ab intellectu illius stulta seductione decipiunt. Item : «Aut placebit ei quem celare nihil potest ? Aut decipietur ut homo uestris fraudulentiis ? » Fraudem deo haeretici exhibent quia ea adstruunt quae nequaquam ipsi pro quo loquuntur placent, eumque dum quasi defendere nituntur offendunt, dum in aduersitatem eius corruunt, cui uidentur ex praedicatione famulari. Unde et per psalmistam dicitur : « Ut destruas inimicum et defensorem ». Omnis quippe haereticus omnipotenti deo inimicus et defensor est, quia unde hunc quasi defendere nititur, inde ueritati illius aduersatur. Quia autem latere deum nihil potest, hoc in eis iudicat quod intus sentiunt, non quod famulari foris uidentur. Quia igitur eorum fraudulentiis deus ut homo non fallitur recte subiungitur : « Ipse uos arguet quoniam || in abscondito faciem eius accipitis. Statim ut se commouerit turbabit uos et terror eius irruet super uos ». Hoc quod in ahscondito accipi asserit faciem dei duobus modis ualet intelligi. Sunt namque nonnulli qui et ueritatem in corde sentiunt, et tamen quae falsa sunt de deo foras loquuntur. Ne enim uinci uideantur, et cognoscunt ueritatem interius et tamen hanc exterius impugnant. Unde bene nunc dicitur : « Ipse uos arguet, quoniam in abscondito faciem eius accipitis » ac si aperte diceretur : Tanto magis de falsitate apud eum estis reprehensi quanto et apud uosmetipsos quod uerum est uidetis.
     Quid autem sit haereticus, ne cuilibet aliud pro alio fingere licitum sit quidam patrum, ut Cassiodorus dicit, pulcherrime definiuit : Haereticus inquit is est qui diuinae legis uel ignorantia uel contemptu raptatus aut noui pertinax inuentor erroris aut alieni sectator catholicae ueritati magis uult adversari quam subici. Hoc autem ideo subinferendum censui quia plurimos hinc et falli et fallere comperi, uolentes uidelicet uel, mitius dixerim, suspicantes illos esse haereticos qui hanc catholicae fidei de praedestinatione reproborum necessario contra resistentes et obloquentes credunt et confitentur, dante te, ueritatem, et illos e contrario asseuerantes catholicos qui tam perspicuae ueritati inimicam non uerentur susurrare, immo palam praedicare falsitatem, flocci pendentes illud beati Basilii : Qui diuinis saginantur eloquiis corrumpere de diuinis dogmatibus neque unam syllabam patiuntur, sed pro his, si contigerit, etiam omnes mortis species amplectuntur, et illud quoque contemnentes Gregorii Nazianzeni : Fortitudinis est perseuerare in ueritate, licet quispiam debelletur ad ea quae nihil sunt. Nihil autem sunt falsitas et mendacium, quae profecto super omnia corporalium genera mortium uitant et cauent et horrent ut debent corda semper ueracium. Maxime tamen in doctrina religionis euitant || omni modo praecipitium falsidicae locutionis.
     Haec est, gratias tibi domine alma trinitas, inuiolabilis fides et confessio mea de praescientia scilicet ac praedestinatione tua quam praedicauit ipsa ueritas et supradicti quoque ipsius discipuli contra falsiloquos fautores et nisi corrigantur filios falsitatis et perditionis et contra pestifera uenena et haeretica dogmata sua. Qui si gratia tua respersi diligenter attendant appendant atque perpendant qualiter ab exordio prolapsionis angelicae, quemadmodum uidelicet Petrus dicit apostolus, eisdem angelis peccantibus non peperceris sed eos rudentibus uel carceribus inferni poenisque aeris huius traditos ad maiores in diem iudicii cruciatus reseruaueris, et qualiter etiam originalem mundum propter nequam hominum scelera perdideris, necnon quomodo et nefanda facinora simul et flagitia Sodomorum punieris eosdem igne coelesti conflagrantes deleueris atque perennes in poenas demerseris, quodque Pharaonem et exercitum eius in mare proieceris et eos ibidem tanquam paleas excussos funditus aboleueris, si haec inquam animositate deposita sollerter inspiciant et te opitulante sapienter aduertant, perfacile prorsus intelligent quod supradictos angelos qui, ut scribit Iudas Iacobi, non seruauerunt suum principatum sed reliquerunt suum domicilium in iudicium magni diei uinculis aeternis sub caligine reseruasti, nullatenus omnino sine sempiterno praedestinationis tuae consilio, et in hunc caliginosi aeris carcerem praecipitaueris, et ad maiores etiam poenas merito per saecula cruciandos, ut praedicti ambo testantur apostoli, reseruaueris, et quod illa quoque quae consequenter de reprobis narrata sunt hominibus non sine praedestinatione quod absit patraueris. Alioquin et ante omnia saecula mutabilis et in exordio quoque saeculorum iuxta fallacissi||mum horum dogma mox mutatus, quod ne ad momentum quidem esse potest, inuenireris, qui solus incommutabilis ab uniuersis prorsus catholicis esse crederis et luce clarius, te reuelante, sciris.
     Fac etiam quaeso domine deus ut etiam atque etiam non iam procaces pertinaces atque peruicaces neque pugnaces fallaces atque mendaces — quia certe huiusmodi homines ad intuendam cui repugnant ueritatem non possunt esse perspicaces quantumlibet etiam naturaliter esse ualuerint sagaces — sed potius effecti simplices ueritatis amatores tota spiritali, non luminum, acie considerent quod si animas reproborum, quae ab eorum primo uidelicet Cain ad usque nouissimum ante diem duntaxat iudicii moriturum de propriis corporibus extractae sunt, sine coaeterna tibi praedestinatione tua destinasti postmodum et quotidie destinas ac destinabis quoties uidelicet cumque mortui sunt moriuntur siue morientur in tormenta sibi debita meritoque prorsus disposita, non solum mutabilis es ante saecula sed etiam, quod esse nullo modo potes, iam inde ab initio mortis eorumdem reproborum immo ab exordio malignorum damnationis angelorum, mutatus es creberrimis uicibus immo innumeris uicissitudinibus et per singulos dies noctesque mutaris atque mutaberis et mutatus absque dubio permanebis in saecula, propter solos uidelicet filios gehennae quos inimici ueritatis praedestinatos esse pertinaciter atque fallaciter negant ad supplicium perenne.
     Haec inquam domine fac precor ut sicut oportet attendant appendant atque perpendant et tandem aliquando uideant quod se hactenus non uidisse dissimulant, quale ac quantum malum de te semper incommutabili domino deo nostro in ecclesia tua longe atque mendaciter et exitialiter ad proprium suum suorumque simul interitum palam praedicauerint praedicent, asse||uerauerint asseuerent, et precor ut reuoces eos miseranter ad uiam ueritatis ne in tam lethalis haereseos errore pertinaces perseuerent. Videant, inquam, quale sit et quantum malum, quod cum omnes electi tui omnia bona semper fecerint faciant et facturi sint cum consilio prout uidelicet adiuuantur a te gratuito tuae benignitatis auxilio, praesumant non solum mentiendo sed etiam peierando palam omnibus affirmare quod tu qui totius es auctor fonsque sapientiae immo trina et una sempiternaque sapientia uolueris uel ualueris uel etiam debueris quicquam quod absit absque consilio patrare, ne dico ab ipso humani generis exordio, morientium reproborum animas, uel ad extremum easdem ipsas cum receptis in die iudicii propriis corporibus, cum diabolo et angelis eius absque praedestinationis consilio destinare. His autem sicut oportet sagaciter inspectis et uiuaciter intellectis confundantur salubriter et erubescant, sicque tandem aliquando ueritati suppliciter adquiescant et a me demum quiescant. Ceterum si attrita fronte ac sine ullo permanentes pudore in falsitate malunt persistere quam recedere a tanto ut oportuerat errore, uiderint ipsi quo se perditi uertant.
     Te precor domine deus gratis ecclesiam tuam custodias, ne sua diutius eam falsitate peruertant haereseosque suae pestifera de reliquo prauitate subuertant, licet se suosque secum lugubriter euertant. Ego uero gratis edoctus ab ipsa ueritate quam sequentes praedicti ecclesiae tuae praedicauerunt magistri et eiusdem ueritatis fidelissimi deuotissimi ac celeberrimi prorsus ministri, hic euidenter expressam de praedestinatione tua fidem catholicam, gratis a te pieque satis afflatus animatus armatus misericorditerque simul ac mirabiliter adiutus et tutus fretus et fultus fideliter tibi gratias credo fortiter teneo ueraciter patenterque defen||do et quemcumque contraria dogmatizare cognosco tanquam pestem fugio et tanquam haereticum abicio et, ut explicem cum moerore maximo quod consequenter de talibus a beatissimo praeceptum constat Augustino, quemcumque prorsus inuictissimae ueritati contumaciter repugnare audio et ei contraria docere conspicio haereticum et fidei christianae inimicum atque ex hoc omnibus catholicis anathematizandum esse denuntio.
     Porro conflictum cuiuslibet eorum, si semel his lectis et intellectis cedere noluerit et instar Pharaonis induratus haeretico uidelicet more tam manifestae ueritati adquiescere contempserit, secundum consilium uel potius praeceptum Pauli apostoli iam mihi uitandum censeo, quia qui huiusmodi est subuersum et proprio iudicio condemnatum esse uideo. Attamen propter minus peritos et ob id ab eis inlectos et nisi corrigantur perditos, optarem publicum si tibi domine placeret fieri conuentum, quatenus adstructa palam ueritate et destructa funditus falsitate gratias ageremus communiter tibi qui nobis tam diu optatum, etiam supra quam petimus aut intelligimus dare dignatus fueris prosperrimum prouentum, quia profecto nimis ingentem patior dolorem et maximum die noctuque perfero moerorem quod propter mei nominis uilitatem uilem hominibus esse uideo ueritatem et quod erga te sinceram ut debuerant non seruant caritatem qui ut tantummodo uictores mei esse uideantur nihil uel omnino perparum dilexerunt et diligunt te, quem negare non refugerunt neque refugiunt propter me.
     Atque utinam placeret tibi cunctipotentissime pariter ac clementissime domine ut sicut in te credo et spero, dato mihi gratis posse prout iam dudum dare dignatus es et dare quotidie dignaris etiam uelle, co||ram undique collecta populorum te timentium multitudine, praesente etiam istius regni principe [simul] cum pontiflcum et sacerdotum monachorumque seu canonicorum uenerabili simul agmine, concederetur mihi, si secus hanc catholicae fidei de praedestinatione tua ueritatem nollent recipere, ut isto quod dicturus sum fauente tua gratia id adprobarem cernentibus cunctis examine, ut uidelicet quatuor doliis uno post unum positis atque feruenti singillatim repletis aqua oleo pingui et pice et ad ultimum accenso copiosissimo igne liceret mihi, inuocato gloriosissimo nomine tuo, ad approbandam hanc fidem meam immo fidem catholicam, in singula introire et ita per singula transire donec, te praeueniente comitante ac subsequente dexteramque praebente ac clementer educente, ualerem sospes exire quatenus in ecclesia tua tandem aliquando catholicae hinc fidei claritas claresceret et falsitas euanesceret fidesque firmaretur et perfidia uitaretur.
     Utinam haec domine legentibus et intelligentibus huiusmodi, sicut est opus, inspirare digneris affectum ut exorent te suppliciter quo celeriter hoc animi mei desiderium meum, sicut indiget ecclesia tua, perducas ad effectum et si quidem te suffragante de cunctis inlaesus prodiero amplexentur ueritatem et execrentur falsitatem. Sin autem quod ex te per te et in te credendo confitendo sperando et amando tuique tantummodo securus tuaeque solummodo gratiae certus polliceor, uel inchoare trepidauero uel consummare formidauero, in ignem me protinus mittant et ibidem merito perire permittant. Suppliciter tamen te domine rogo in dulcissimo nomine tuo ut nemo me catholicorum temere quod absit reprehendat in animo suo, quia prorsus ausum talia petendi sicut ipse melius nosti a me propria temeritate non praesumo sed abs te potius tua benignitate sumo. || Immo quisquis te timens uere diligensque sincere dignatur haec legere uel auditu percipere, imploret gratuitam misericordiam tuam fraterna compassione ac germana simul dilectione ut tu, qui solus es adiutor in opportunitatibus in tribulatione digneris instanter adiuuare me credentem scilicet ac sperantem in te tua gratuita miseratione ditesque me simul ad id et incipiendum et perficiendum integra fide corrobores quoque solida spe ac dones etiam sincerissima caritate atque gratis etiam decores uerissima coram te semper humilitate, depulsaque procul ab orthodoxa ecclesia tua tam lethiferi dogmatis falsitate, facias me deinceps cum electis tuis gaudere pro patefacta fidelibus tuis catholicae fidei ueritate. Sitque nobis de cetero in te solo gaudium uerum atque sincerum tripudiumque summum ac solidum et gloriatio communis, quod ab haereticorum tam graui perfidia tandem plebs et populus tuus, te miserante, factus est immunis, quia profecto nullus unquam nullus unquam electorum tuorum tibi uel ad momentum placere potuit potest uel poterit de suo, sed omnes potius tui tibi per gratuitam gratiam tuam placuerunt hactenus atque placent ac placebunt semper de tuo.
     Hac ergo gratis animatus fide solidatus etiam spe et inflammatus pariter caritate per te ipsum deus optime suppliciter obsecro te ut uera mihi humilitate data solido uitae gaudio semper facias gaudere me. Denique tibi tuoque nomini debitam per saecula gloriam, et propter iustitiam quidem quia merito superbos humilias incuruas et inclinas, propter gratiam autem quia gratis humiles exaltas eleuas atque sublimas, per quam scilicet utramque supplico tibi, cunctipotens et clemens trinitas pariter et unitas, ut omnibus inimicis meis quicunque siue inuidia nominis tui, siue nescienter, siue etiam scienter nocuerunt immo nocere uoluerunt || tibi — nocuerunt autem potius absque dubio sibi — uniuersa debita sua indulgeas funditus et ignoscas et omnia flagitia simul ac facinora remittas penitus et parcas. Amen.
     Gratias ago tibi quantascumque, trine et une dominator domine deus, quod ad fldem catholicam de praedestinatione credendam et confitendam esse gratis dignatus es et dignaris et ut credo ac spero magis ac magis esse die noctuque deinceps dignaberis inlustrator inflammator ac suffragator meus. Amen.
     Precor quantumcumque mihi datur diuinitus humilitate coram trinae unitatis et unius trinitatis praesentissima maiestate, ut quisquis haec non liuore coruino sed amore potius columbino legeris Gotteschalci peccatoris ante deum memineris et paterno siue fraterno affectu simpliciter implores benignissimam ipsius clementiam ut dignetur mihi gratuita pietate largiri uerae semper et ubique coram se humilitatis excellentiam et sincerae caritatis perpetualiter eminentiam, sicque me protegat indesinenter in tabernaculo a contradictione linguarum id est in fide recta catholicae ecclesiae a calumniis haereticorum, ut potius incomparabiliter optem propter nomen domini dei nostri et amorem ueritatis uniuersa praesentialiter aduersa perpeti persecutionibus illorum quam uel ad momentum titubando deuiare quod absit a dilectione uel confessione ueritatis uel a praescripta fide catholicorum quae et ipsius potissimum ueritatis est ore declarata et inuictissimis quoque suorum auctoritatibus ministrorum, quia profecto proximo quidem meo tantam quantam mihi caritatem debeo, deo autem ex toto quoniam quicquid nobis est boni uel ipse est, uel ab eo.
     Tu uero quisquis huius fidei et confessionis meae dignaris esse pius lector et peritus intellector..... sapien||ter admittis, tanquam patrem uenerabiliter precor simul uel sicut fratrem fideliter exhortor ut si uis in aeternum ueritatem uidere et cum sanctis angelis et hominibus electis fidelibusque testibus eiusdem ueritatis de ipsa perenniter ueritate gaudere, festines omnino perniciosissimum et exitiosissimum genus mendacii quod detestabiliter committitur in doctrina religionis prae morte corporis exhorrere et ita secundum quod per beatum diuinitus dictum est Augustinum suscipiat gratanter diffusa nostris in cordibus pulcherrima et modestissima caritas osculum columbarum, ut uel euitet cautissima humilitas uel retundat solidissima ueritas dentem caninum, ubi nimirum per osculum columbinum rectorum corde ueraciumque circa se suaque dicta significat inspectionem, per dentem autem caninum malignam peruersorum irrisoriamque fallacium reprehensionem. Obsecra ergo et exora quaeso dominum deum nostrum eiusque maiestatem ut contra latratus haereticorum uerissimam simplicissimam ac benignissimam habeamus caritatem et ad extremum quoque retundamus dentes eorum atque mordacissimam falsitatem per inuictissimam, uelint nolint, ac solidissimam ueritatem.
     Si quis uero mihi haec loquenti iratus fuerit, de se dictum fatebitur, ut alius auctor asserit. Talia igitur et eiusmodi quisquis adhuc damnabiliter praesumit, uel nihil scilicet uel parum metuens ueritatem et ipsius iudicium, negat audacter contra eam praedestinatos esse reprobos ad perenne supplicium, ille scilicet qui non timet eandem sibi ueritatem in extremo die cunctis audientibus dicere : En ego nunc iure nego te quia tu iniuste quondam negasti me, talis inquam si uult et audet ueritatem neget, qui eam non metuit offendere cuius die noctuque nobiscum pariter eget. Nos uero ab eadem audientes ueritate : || Dies ultionis in corde meo et : Ecce deus noster ultionem adducet retributionis, hanc ita noxiam conculcemus falsitatem et praedicemus ueritatem, quo nostri misereatur eadem ueritas deus meus deique filius et nunc et tunc in die ueniens ultionis, si enim uere timuerimus furorem fallacium..... dummodo placere possimus illi qui nos regat ac protegat ac contra rabiem grassantium muniat in aeuum. Amen.
     Domine deus, benedicta simul et inuicta trinitas et unitas, infunde quaeso legentibus haec credendi fidem et credentibus confitendi largire uirtutem. Corde autem credentibus ad iustitiam et ore confitentibus ad salutem, retribue copiosae mercedis amplitudinem et aeternae tecum lucis beatitudinem. Amen.

     main page | contents