Credo et confiteor deum omnipotentem et incommutabilem praescisse et praedestinasse angelos sanctos et homines electos ad uitam gratis aeternam, et ipsum diabolum caput omnium daemoniorum cum omnibus angelis suis apostaticis et cum ipsis quoque uniuersis hominibus reprobis membris uidelicet suis propter praescita certissime ipsorum propria futura mala merita praedestinasse pariter per iustissimum iudicium suum in mortem merito sempiternam, quia sic ait ipse dominus in euangelio : Princeps mundi huius iam iudicatus est, quod beatus Augustinus exponens ad populum sic inde palam locutus est : Id est iudicio ignis aeterni inreuocabiliter destinatus est. Item de reprobis ipsa ueritas : Qui autem non credit, iam iudicatus est, id est ut praedictus auctor exposuit : Iam damnatus est. Nondum inquit apparuit iudicium sed iam factum est iudicium. Item exponens illud Iohannis Baptistae : Testimonium eius nemo accepit, ita dicit : Nemo : est quidam populus praeparatus ad iram dei, damnandus cum diabolo. Item de Iudaeis : Isti indignantes mortui et morti sempiternae praedestinati. Item : Quare dixit dominus Iudaeis : « Vos non creditis, quia non estis ex ouibus meis » nisi quia uidebat eos ad sempiternum interitum praedestinatos, non ad uitam aeternam sui sanguinis pretio comparatos ? Item exponens illa uerba domini : Oues meae uocem meam audiunt, et cognosco eas et sequuntur me et ego uitam aeternam do eis et non peribunt in aeternum et non rapiet eas quisquam de manu mea. Pater meus quod dedit mihi maius omnibus est et nemo potest rapere de manu patris mei, ita dixit : Quid potest lupus ? Quid potest fur et latro ? Non perdunt nisi ad interitum praedestinatos. Item de duobus loquens mundis : Totus mundus ecclesia est et totus mundus odit ecclesiam. Mundus igitur odit mundum, inimicus reconciliatum, damnatus saluatum, inquinatus mundatum. Item : Est mundus de quo dicit apostolus : « Ne cum hoc mundo damnemur ». Pro isto mundo dominus non rogat, neque enim quo sit praedestinatus ignorat. Item : Filius perditionis dictus est Iudas traditor Christi, perditioni praedestinatus. Item in Enchiridion : Ad eorum damnationem quos iuste praedestinauit ad poenam. Item in libro De perfectione iustitiae hominis : Hoc inquit bonum quod est requirere deum non erat qui faceret, non erat usque ad unum, sed in eo genere hominum quod praedestinatum est ad interitum. Super hos enim respexit dei praescientia protulitque sententiam. Item in libris De ciuitate dei : Quid dabit eis quos praedestinauit ad uitam qui haec dedit eis quos praedestinauit ad mortem ? Item beatus Gregorius papa : Leuiathan iste cum uniuersis membris suis aeternis cruciatibus est deputatus. Item sanctus Fulgentius in libro tertio De ueritate praedestinationis et gratiae : Praeparauit inquit deus peccatoribus poenas illis utique quos iuste praedestinauit ad luenda supplicia, qui beatus Fulgentius composuit de hac tantummodo quaestione unum librum integrum, id est De praedestinatione reproborum ad interitum, ad amicum suum nomine Monimum. Unde dicit et sanctus Isidorus : Gemina est praedestinatio siue electorum ad requiem, siue reproborum ad mortem.
Sic et ego per omnia cum istis electis dei et catholicis credo et confiteor, prout diuinitus afflatus animatus armatus adiuuor. Amen.
Falsus enim testis est, qui in dictis quorumcumque aut sensum aut superficiem corumpit.
main page | contents
|