Domino clementissimo cunctorum sub caelo degentium reuerentissimo, superspeculatoris quoque nomine officioque dignissimo, ac mihi omnium mortalium dulcissimo. Ego itaque indignus tantae maiestatis usquequaque uernaculus, gloriam angelici subplex opto exercitus. Prius igitur quam aliud quid loquar cum excellentissimo, unico ac speciali domino meo, hoc humillimis uotis et precibus opto, ne uobis sit fastidio tam ineptus et incompositus sermo, quoniam quidem, licet liberalissima pletate uestra, quantulacumque huius mihi putetur scientiae inesse scintlllula, procul tamen nitidae conpositionis debet abesse cura, ubi tot tantisque, uelut hic, miserabillimis ac lacrimabllibtis querimoniis renitet membranula. Et reuera quam inportuna narratio in luctu sit musica, optime uestra, domine mi, cognoscit solertia singularis et unica. Postquam etenim ipse, gentis uidelicet miserrimus christianae, a placidissimo nuper gubernatoris mei diremptus sum latere, sicuti solet illi accidere, qui in naui fluctibus tunditur undisque percellitur, amisso remige, multifariae, immo etiam si dici liceat, anxietates me uallauerunt innumerae, ita ut etiam uociferare compellere[r e]t dicere : Exurge, quare obdormis domine ? Quarum quidem maximam fateor esse, quod me, pater, contigit audisse summa cum[mor]tificatione, uobis assertum fuisse, in uestri me calumniam nominis, instar Iudae miserrimi, in uobis [im]pudenter transiluisse, meque, ne dico fautorem, uerum etiam auctorem et caput totius in uos moliminis extitisse. Quod ubi ego, uestrorum scilicet famulorum extremus audiui, subplicibus mox omnipotentem dominum ad precibus iui, quatenus suo, undique licet indigno, ad hoc etiam opem ferret clienti, ne prius uos, pater praestantissime, inde crederetis ulli, quam illud probaretis indagine et discussione subtili. Quod et nunc quoque uoce uos piissimum dominum meum deprecor ualde subplici, ut hoc facere non dedignemini tempore ueloci, qualiter sciatis uos, sciant et reliqui, quo[d] dante deo iubente ego malim mori, quam meo haec domino molimina machinari. Hinc igitur mearum ortus est fomes anxietatum, et hinc mihi uariarum insurgere coeperunt stimuli calamitatum, quarum si mihi fuerit, meis et si non meritis, ante uos uenire permissum, consolatori meo retexam euentum et ordinem ipsum. Nunc autem ob id haec supersedeo, quia fastidium facere uobis nimirum timeo. Unum tamen uobis, reuerentissime domine, uisceraliter assero, quia omnium uobis subditorum offensionem potius eligo, quam in huiusmodi negotio illorum nefandissimo adhaerere consortio, quoniam illud indubitanter teneo, quod si capite caruero, frustra membrorum adhaereat conexio, dei quoque procul dubio in me fit irritatio, si in uenerabillimum dominum meum, immo patrem piissimum, a me cxerceatur, quod absit, infamatio. Vos enim me de uoragine luti, non semel, bis aut ter, sed eripuistis et eripuistis semper. Vos etiam mecum multo amplius quam cum ullo uestrorum agentes clementer, dedistis operam ut lumen scientiae addiscerem uerenter. Vos me pie fouistis et fouetis indesinenter, deque dentibus obtrectatorum auellistis frequenter. Et ego post haec omnia dona gratuita in uestri calumniam agerer? et uelut freneticus meorum lumen ocuiorum auellere niterer? Prius, oro, uita me iubeat defungi aequissimus arbiter, quam in haec mortis exitia miser ego praecipiter. Proinde scio, praecipue uirorum dei, pro certo, quia cum plurimorum hoc in tempore erga me futura sit conspiratio, nullius pro seruulo uestro aures domini mei pulsabit obsecratlo, nisi tantum ideo ut delear de saeculo. Enim uero iam mihi contra imperatorum nomen apud saeculi homines impingitur crimen, et hoc etiam illorum, pro dolor, mihi machinatur molimen, quos mihi speraueram futuros esse munimen. Iam a meis ad alienos, pro nefas, infamor, et prius ab illis quam a domino meo diiudicor, non intuentibus prae odio miseris, quod alterius ego praestoler iudicium iudicis, et non crudelis ut illi, sed clementis expectem sententiam uindicis, qui nullis ab iure ad iniuriam flectitur nummulis, quia semper optat placere patris superni oculis. Igitur pro uestri damnatione clientis, pluribus iam dantur mei bona parentis, et non solum alienis, uerum etiam meis. Ego autem quid alicui dem non habeo, sed tantum me ad mercedem accumulandam uobis, pater, offero, et merito me uobis totum exibeo, quia uos me exibuistis, immo reddidistis omnipotenti deo. Incomparabiliter siquidem mihi melius est fratrum carere consortio, quam patris mei solatio. Quia loquor [prolixius] fortasse quam debeo, sed tamen necessitatem meam non expleo, a ... domine, sub tandem lugubrem epistolam hoc fine determino : Christus forma diuitum, salusque certa pauperum, uestrum uos ad gubernandum famulum, conseruet hoc in saeculo per [pro]lixum spatium, et post multorum curricula annorum, uos adgreget consortio sanctorum.
|