Domino gloriosissimo patrique piissimo, inter uasa misericordiae ac honoris excellentissimo et tam sublimitate sapientiae quam sanctitate uitae reuerentissimo Lupo gratia dei pontif[icali] cathedra dignissimo, antistiti benignissimo, Gottescalc, licet infimus omnium degentium sub caelo, fidissimus tamen corpori et spiritui uestro praesentis uitae ad emolimentum et [hic] longaeuam prosperitatem opto et perennis postmodum gloriae sospitatem in Christo. Decimo kalendarum Augustarum die beatitudinis uestrae mihi delatae sunt litterae sapientia speciosissimae, eloquentia splendidissimae et, quae his maiora sunt humilitate praemunitissimae, c[aritate] praecellentissimae et ideo mihi karissimae atque gratissimae. Insuper etiam inde m[ihi] non modo melle uerum et omni nectare dulciores uisae sunt et adhuc uidentur apparere, q[uod] nuntiauerunt non solum spiritali quae semper, deo gratias, augetur salute [uos] pollere, sed et corpora[li], quae uniuersis fidelibus uestris, inter quos et ego si dignamini sum quamuis extremum ibi loc[um] merear si tamen et hoc mereor possidere, necessaria est, sanitate uigere.
|