ITEM DE ELECTIS ET REPROBIS
Si super electis unus illorum ueraciter ait : Omnes nos uelut oues errauimus, unusquisque in uiam suam declinauit, iure prorsus de reprobis dixit alius illorum non mediocrem sed summum tenens inter ipsos tunc temporis locum : Omnes declinauerunt simul inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum non est usque ad unum. Quod a sancto Augustino sic ueracissime constat expositum : Hoc inquit bonum quod est requirere deum non erat qui faceret et non erat usque ad unum, sed in eo genere hominum quod praedestinatum est ad interitum quod fortasse post aduentum domini nullus catholicorum sic ante ipsum patenter inuenitur explanasse doctorum. Quocirca conici potest ut Origenis illud quod superius est positum Esaiae testimonium : Omnes nos uelut oues errauimus usque ad id quod ait : Et dominus posuit in eo iniquitates omnium nostrum generaliter super electis et reprobis intellegendum putauerit et ob id Christum passum uniuersaliter pro cunctis nescienter asseuerauerit, quasi uidelicet et in hunc sensum apostolus dixisset : Ergo omnes mortui sunt et pro omnibus mortuus est et illud : Proprio filio suo non pepercit deus sed pro omnibus tradidit eum. Quod exponens immo exponere uolens ille Origenis praedestinationis ueritatem uocauit errorem dicens : Hic non sicut praedestinationis error existimat pro aliquantis sed pro omnibus qui sunt in ecclesia tradidit unigenitum filium suum pater, cum secundum beatum Augustinum uox sit electorum ad regnum dei praedestinatorum : Pro nobis omnibus tradidit eum. Isti tamen omnes nusquam sacrarum scripturarum ueteris uidelicet nouique testamenti dicuntur ‘aliquanti’ sed aut in comparatione pereuntium pauci ut : Multi uocati, pauci electi, aut in suo genere multi ut : Ipse peccata multorum tulit et in scientia sua iustificauit ipse iustus seruos meos multos, et : Iste asperget gentes multas, et : Patrem multarum gentium posui te, et : Multi ab oriente et occidente uenient et recumbent cum Abraham, Isaac et Iacob in regno caelorum, et : Dinumerabo eos et super arenam multiplicabuntur.Sedquia praefatus Origenis non ut debuit hos paucos eosdemque multos perite considerauit sed omnes non specialiter electos sed generaliter cum eis etiam reprobos in his et in huiusmodi locis putauit, propterea prorsus ut puto super ipsis quasi uicissim reuoluendis uel rotandis iustorum et iniustorum circuitibus non clementer sed dementer errauit et hoc fortassis ob id sibi quasi prudenter uisus est aestimare uel potius asseuerare, quia pretium sanguinis Christi quo credi||dit uniuersaliter omnes redemptos non est ausus adnihilare nullificare uel adnullare et quantum ad reprobos quos redemptos fatebatur sed si permanerent in poenis perditos intuebatur euacuare frustrari cassare. Si Christus pro reprobis fuisset passus quod uerum non extat ullatenus, uerissime nosceretur certissime teneretur et intrepide assereretur non dico ‘non cunctos’ uerum ‘neminem illorum’ perpetualiter esse periturum pro quibus tam carum pretium cognoscitur fusum. Sed quia penitus constat id esse falsissimum, iure dicturus est illis dominus deus : Ite maledicti in ignem aeternum. Et ut euidentius Origenis et Origenistarum repelleret atque luce clarius conuinceret absurdissimum sensum, non dixit postmodum sicut prius : Et ibunt hi in ignem aeternum, sed in supplicium aeternum quo uidelidet cruciabuntur in sempiternum.
Porro sanctus Hieronymus, qui falsissimos illos execratus est rite circuitus, peraeque sicut et ille Christum pro reprobis passum esse credidit et secundum propositum non dei sed uniuscuiusque nostrum et secundum uoluntatem nostram sanctos nos et uocari et fieri et esse coniecit, et ob id regnum dei non esse dantis sed accipientis astruxit neque personis id sed uitae paratum esse asseruit ut uidelicet quisquis id uellet propria uoluntate bene uiuendo promptus acciperet. Asseuerauit enim unumquemque qui uellet dignum uoluntate humana, quod sanctus Augustinus tangens ait in Libris ad Prosperum et Hilarium : Si quaeratur et discutiatur unde sit quisque dignus, non desunt qui dicant uoluntate humana. Nos autem dicimus gratia et praedestinatione diuina.
Inter gratiam uero et praedestinationem hoc tantum interest quod praedestinatio est gratiae praeparatio, gratia uero ipsa donatio. Quisquis hanc differentiam diligenter ut expedit cernit atque discernit et consequenter ut debet inspicit illud quod dicit beatus Iohannes Baptista : Gratiam pro gratia et quod Paulus apostolus : Gratia autem dei uita aeterna, nimirum uidet quod et praesentialiter uita bona et dein etiam uita aeterna non fit quisque dignus uoluntate humana sed ut uere praefatus ait auctor gratia et praedestinatione diuina. Non enim gratia diuina pendet ex uoluntate humana sed uoluntas humana pendet ex gratia diuina. Ab ipsa datur et adiuuatur nutritur et roboratur gubernatur atque seruatur perficitur et coronatur. Scriptum est enim : Praeparatur uoluntas a domino, et : A domino gressus hominis dirigentur et uiam eius uolet, et : Deus est qui operatur in nobis uelle et perficere pro bona uoluntate. Unde sicut perfacile reminisci potes rogant annuatim deum deuote sacerdotes ut ad se nostras etiam rebelles compellat propitius uoluntates. At si nobis obiciatur illud quod in psalmo dicit ecclesia dei : Et ex uoluntate mea confitebor ei, sic eandem uoluntatem nouerimus esse nostram ut nobis eam fateamur a deo donatam sicut scilicet dicimus : Dominus dabit benignitatem et terra nostra dabit fructum suum, non uidelicet ex semetipsa naturaliter habitum sed ab illo gratis in ea satum qui exiit seminare semen suum.
His ita se habentibus quaeso te quo totus nunc adsis ad intellegendum penitus quod in Expositione super epistolam ad Galatas ait beatus Augustinus. Explanans enim illud apostoli : Si nos ipsi aut angelus de caelo aliter uobis euangelizauerit praeterquam quod euangelizauimus uobis, anathema sit, inter alia dicit : Veritas propter seipsam amanda est non propter apostolum uel angelum qui eam adnuntiat quia si propter apostolum uel angelum amanda esset, prorsus et falsitas amanda putaretur et amaretur si ab apostolo uel angelo adnuntiaretur. Haec ideo commemorandum ratum duxi ut assensum praebeas nemini umquam quantaelibet sit indolis auctoritatis famae sanctitatis ingenii contra ueritatem loquenti. Annuis ut beato Hieronimo tecum quod absit inde credam quod fatetur in libro Quaestionum hebraicarum quod plantauerat dominus deus paradysum uoluptatis priusquam faceret caelum et terram ? Et ubi essent tot arbores nisi in terra ? Sic prorsus nec illud quadrat ullatenus quod dicit In titulum : Attendite populus meus quod propter epysimon figuram graecam Γ quae pro hora sexta ponitur errauerit latinus interpres putans esse Γ quod pro tertia scribitur et ideo transtulit in Euangelio secundum Marcum hora tertia dominum fuisse crucifixum, cum reuera uelut sanctus Augustinus docet in libris De concordia euangelistarum propterea sic sit ab eodem euangelista scriptum quo fieret omnibus notum plus hora tertia crucifixum fuisse dominum linguis Iudaeorum quam hora sexta manibus militum, siquidem hora tertia clamauerunt Iudaei : Crucifige, crucifige eum.
Et ad illud testimonium domini : Ego dominus qui sanctifico uos et ad istud sancti Augustini : Et homines et iustos « ipse fecit nos et non ipsi nos » uel etiam sicut ipse dicit rursus : Et homines et bonos « ipse fecit nos et non ipsi nos » respondere possunt isti miseri qui secuntur Pelagianos illud beati Iohannis apostoli : Et omnis qui habet hanc spem in illum sanctificat se sicut et ipse sanctus est. Sed ne cuilibet fideli possit umquam quod absit ab huius pessimae sectatoribus hereseos laqueus inferri uel etiam quantuluscumque scrupulus ingeri, quod hinc sanctus Augustinus in quatuor libris quos Contra Pelagianos ad beatum Bonefacium scripsit suapte dicat et doceat commemorare commodum censui. Ait enim quod interdum sancta scriptura sic loquitur ut illa quae deo faciente homines faciunt tacito dei nomine homines facere dicat, et illa quae consequenter solus deus in hominibus facit deum facere fateatur, quale est illud uerbi gratia quod in Salomone legitur secundum LXX : Hominis est aperire os et a domino responsio linguae : Absit inquit ut Salomon ignorauerit quod pater suus Dauid domino dicit : « Domine labia mea aperies et os meum adnuntiabit laudem tuam ». Tale est et illud : Posui ori meo custodiam, ita sane sic plane sed deo dante deo faciente. Item illud : Obmutui et silui a bonis, ita nempe sed deo faciente sicuti scilicet post aliquanta declarat et dicit ipse : Obmutui et non aperui os meum quoniam tu fecisti scilicet ‘me’. Claret itaque quod homo per se hoc est deo non faciente nec custodiam potest ori suo ponere nec os aperire. Quod utrumque licet iam superius iam patefactum sit abunde, tamen ob repullulantem heresim impiissimam denuo dicam : Si solo libero arbitrio sine gratia dei posset homo custodiam ponere ori suo, non utique psalmista supplicando diceret deo : Pone domine custodiam ori meo hoc est fac ut ponam custodiam ori meo. Nonne iam posuerat custodiam quando dixerat : Posui ori meo custodiam ? Verum est utique sed liquet quod deo faciente. Item si solo libero arbitrio posset homo os suum aperire, non diceret dominus prophetae : Et erit cum aperueris os tuum loquerisque ad eos quod reuera prius nequaquam ipse facere posset per se, quippe cum superius ei dixerit dominus : Linguam tuam adhaerescere faciam palato tuo et eris mutus nec quasi uir objurgans, quia domus exasperans est. Itaque quando deus dicit homini : Aperi os tuum et ego adimplebo illud, ut homo I faciat quod deus iubet rogare debet ut eum iuuet, namque supplicando dicit psalmista dco : Adiutor meus esto, ne derelinquas me. Ostendit quia si derelictus fuerit nihil boni ualet ipse per se. Sic ergo et illud intellegi debet : Sanctificat se sicut et ipse sanctus est, et : Ipse animam suam uiuificabit, et : Tu animam tuam liberasti, et : Saluabit animam eius a morte, et : Salua animam tuam et cetera istius modi quae contra gratiam dei pro libero arbitrio dictis in suis ponunt Pelagiani, ut intellegatur sanissime non ut illi latrant insanissime quod electus quisque tunc tantummodo animam suam uiuificat seque sanctificat quando deus eum iuuat quando uelle ei inspirat et ei posse donat et quando facit ut faciat, quia prorsus nisi semper gratis adiuuet nihil aliud potest homo quam semper fieri magis ac magis reus.
His et talibus testimoniis diuinorum eloquiorum, quae omnia commemorare nimis longum est, satis quantum existimo manifestatur operari deus in cordibus hominum ad inclinandas eorum uoluntates quocumque uoluerit, siue ad bona pro sua misericordia siue ad mala pro meritis eorum, iudicio utique suo aliquando aperto aliquando occulto semper autem iusto. Fixum enim debet esse et immobile in corde uestro quia non est iniquitas apud deum. Gratia uero non secundum merita hominum datur. Alioquin gratia iam non est gratia quae ideo gratia uocatur quia gratis datur. Si autem potens est siue per angelos uel bonos uel malos siue quocumque alio modo operari etiam in cordibus malorum pro meritis eorum quorum malitiam non ipse fecit sed aut originaliter tracta est ab Adam aut creuit per propriam uoluntatem, quid mirum est si per spiritum sanctum operatur in cordibus electorum suorum bona, qui operatus est ut ipsa corda essent ex malis bona ? Sed suspicentur homines quaelibet merita bona quae putant praecedere ut iustificentur per dei gratiam, non intellegentes cum hoc dicunt nihil aliud quam negare se gratiam. Alioquin gratia iam non esset gratia. Et aliquando filiis infidelium praestatur haec gratia apertissime nullo bono merito praecedente, aliquando filii fidelium non eam consequuntur, aliquando impedimento existente ne possit periclitantibus subueniri. Fiunt uero ista per occultam dei prouidentiam cuius « inscrutabilia sunt iudicia et inuestigabiles uiae ». Haec enim iudicia inscrutabilia et inuestigabiles uias peruersi homines non cogi-tantes et procliues ad reprehendendum non idonei ad intellegen-dum putabant et iactitabant apostolos dicere : « Faciamus mala ut ueniant bona ». Quod absit ut apostoli dicerent. Sed homines non intellegentes hoc putabant dici quando audiebant quod dixit apostolus : « Lex autem subintrauit ut abundaret delictum, ubi autem abundauit delictum superabundauit gratia ». Sed utique id agit gratia ut iam fiant bona ab eis qui fecerant mala, non ut perseuerent in malis et reddi sibi existiment bona. Non itaque debent dicere : « Faciamus mala ut ueniant bona » sed : Fecimus mala et uenerunt bona, iam faciamns bona ut in futuro saeculo recipiamus pro bonis bona, qui in hoc saeculo recipimus pro malis bona. Propter quod scriptum est in psalmo : « Misericor-diam et iudicium cantabo tibi domine ». Prius itaque non ideo uenit filius hominis in mundum « ut iudicet mundum sed ut saluetur mundus per ipsum » hoc propter misericordiam, postea uero propter iudicium « uenturus est iudicare uiuos et mortuos », quamuis et in hoc tempore ipsa saluatio non fiat sine iudicio sed occulto, ideo ait : « In iudicium ueni in hunc mundum ut qui non uident uideant et qui uident caeci fiant ». Ad occulta ergo dei iudicia reuocate quando uidetis in una causa quam certe habent omnes paruuli hereditarium malum trahentes ex Adam, huic subueniri ut baptizetur illi non subueniri ut in ipsa obliga-tione moriatur, illum baptizatum relinqui in hac uita quem praesciuit deus impium futurum, istum uero baptizatum rapi ex hac uita « ne malitia mutet eius intellectum ». Et nolite in istis dare iniustitiam uel insipientiam deo apud quem iustitiae fons est et sapientiae, sed sicut uos exhortatus sum ab initio sermonis huius : «In quod peruenistis in eo ambulate » et hoc quoque uobis deus reuelabit et si non in hac uita certe in altera, « nihil est enim occultum quod non reuelabitur ». Quando ergo auditis dicentem dominum : « Ego dominus seduxi prophetam illum » et quod ait apostolus : « Cuius uult miseretur et quem uult obdurat » in eo quem seduci permittit uel obdurari mala eius merita credite, in eo uero cuius miseretur gratiam dei non reddentis mala pro malis sed bona pro malis fideliter et indubitanter agnoscite. Nec ideo auferatis a Faraone liberum arbitrium quia multis locis dicit deus :» Ego induraui Faraonem » uel « induraui aut « indurabo cor Faraonis ». Non enim propterea ipse Farao non indurauit cor suum. Nam et hoc de illo legitur quando ablata est ab Aegyptiis cinomia dicente scriptura : « Et ingrauauit Farao cor suum in isto tempore et noluit populum dimittere ». Ac per hoc et deus indurauit per iustum iudicium et ipse Farao per liberum arbitrium. Certi ergo estote quia non erit inanis labor uester si in bono proposito proficientes perseueretis usque in finem. Deus enim qui modo illis quos liberat non reddit secundum opera eorum tunc « reddet unicuique secundum opera eius ». Reddet omnino deus et mala pro malis quoniam iustus est, et bona pro malis quoniam bonus est, et bona pro bonis quoniam bonus et iustus est, tantummodo mala pro bonis non reddet quoniam iniustus non est. Reddet ergo mala pro malis poenam pro iniustitia, et reddet bona pro malis gratiam pro iniustitia et reddet bona pro bonis gratiam pro gratia. Haec enim omnia operatur in eis qui « uasa misericordiae » operatus est eos, qui et« elegit » illos in filio suo « ante constitutionem mundi » per electionem gratiae. « Si autem gratia, iam non ex operibus, alioquin gratia iam non est gratia ». Non enim sic sunt uocati ut non essent electi propter quod dictum est : « Multi uocati, pauci uero electi », sed quoniam « secundum propositum uocati sunt » profecto electi sunt per electionem ut dictum est gratiae, non praecedentium meritorum suorum quia gratia illis est omne meritum. De talibus dicit apostolus : « Scimus quoniam diligentibus deum, omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum uocati sunt sancti, quoniam quos ante praesciuit et praedestinauit conformes fieri imaginis filii sui ut sit ipse primogenitus in multis fratribus, quos autem praedestinauit illos et uocauit, quos autem uocauit ipsos et iustificauit quos autem iustificauit ipsos et glorificauit ». Ex istis nullus perit quia omnes electi sunt, electi sunt autem quia « secundum propositum uocati sunt », propositum autem non suum sed dei de quo alibi dicitur : « Ut secundum electionem propositum dei maneret, et non ex operibus sed ex uocante dictum est ei quia « maior seruiet minori » et alibi : « Non secundum opera nostra, inquit, sed secundum suum propositum et gratiam ». Cum ergo audimus : « Quos autem praedestinauit, illos et uocauit » secundum propositum uocatos debemus agnoscere, quoniam inde coepit dicens : « Omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum uocati sunt » ac deinde subiunxit : « Quoniam quos ante praesciuit et praedestinauit conformes imaginis filii sui ut sit ipse primogenitus in multis fratribus », aique his praemissis subdidit : « Quos autem praedestinauit illos et uocauit ». Eos itaque uult intellegi quos secundum propositum uocauit, ne putentur in eis esse aliqui uocati et non electi propter illam dominicam sententiam :« Multi uocati pauci electi ». Quicumque enim electi sine dubio etiam uocati, non autem quicumque uocati consequenter electi. Illi ergo electi ut saepe dictum est qui « secundum propositum nocati » qui etiam praedestinati atque praesciti. Horum si quisquam perit fallitur deus sed nemo eorum perit quia non fallitur deus. Horum si quisquam perit uitio humano uincitur deus, sed nemo eorum perit quia nulla re uincitur deus. Electi autem sunt ad regnandum cum Christo, non quomodo electus est Iudas ad opus cui congruebat. Ab illo quippe electus est qui nouit bene uti etiam malis ut et per eius opus damnabile illud propter quod ipse uenerat opus uenerabile compleretur. Cum itaque audimus : « Nonne ego uos duodecim elegi et unus ex uobis diabolus est », illos debemus intellegere electos per misericordiam, illum per iudicium. Illos ergo elegit ad obtinendum regnum suum, illum ad effundendum sanguinem suum. Repetite ergo assidue librum istum et si intellegitis deo gratias agite, ubi autem non intellegitis orate ut intellegatis, dabit enim uobis dominus intellectum. Mementote scriptum esse : « Si quis uestrum indiget sapientia postulet a deo qui dat omnibus affluenter et non inproperat et dabitur ei ». Ipsa est sapientia « desursum descendens » sicut ipse apostolus Iacobus dicit. Illam uero sapientiam repellite a uobis et orate ut non sit in uobis quam detestatus est ubi ait : « Quod si zelum amarum habetis et contentiones in uobis sunt, non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena animalis diabolica. Quae autem desursum est sapientia, primnm quidem est pudica deinde pacifica modesta plena misericordia suadibilis et fructibus bonis inaestimabilis sine simulatione ». Fratres, orate et pro nobis ut « temperanter et pie et iuste uiuamus in hoc saeculo, expectantes illam beatam spem et manifestationem domini et saluatoris nostri Iesu Christi » cui est honor et gloria et regnum cum patre et spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
main page | contents
|