QUARE FILIUS NUNC AEQUALIS NUNC MINOR PATRE DICATUR

     Dominus noster Iesus Christus deus et homo filius dei et hominis ex duabus et in duabus unitis atque perfectis est ut constat claret ac liquet una persona naturis. Itaque ex una sententia apostoli duae naturae intelleguntur in filio dei, una in qua est per omnia aequalis patri, altera in qua minor est patre ubi ait : « Qui cum esset in forma dei non rapinam arbitratus est esse se aequalis deo, sed semetipsum exinaniuit formam serui suscipiens ». Proinde quaedam ita dicuntur in scripturis sanctis ut minor filius intellegatur sicut ipse ait : « Pater maior me est », quaedam uero ita dicuntur ut aequalis patri ostendatur sicut ibi ubi idem ipse ait : « Ego et pater unum sumus », unum propter substantiae unitatem, « sumus » propter personarum proprietatem. Quo diligentissime prudens lector considerare debet quid pro qua dicatur forma. Cum tamen in forma serui et in forma dei idem ipse sit filius unus unigenitus dei patris, in forma dei aequalis patri in forma serui minor patre, quapropter itaque non inmerito scriptura utrumque dicit et aequalem patri filium et patrem maiorem filio. Illud enim propter formam dei hoc autem propter formam serui, sine ulla personae discretione intellegitur. In forma dei : « In principio erat uerbum », in forma serui « Verbum caro factum est » id est deus homo factus est, in illa ex aeterno aequalis in ista ex tempore minor, in forma qua aequalis est patri fecit hominem in forma qua minor est homo factus est homo
     Itaque per ipsum Christum duas factas fieri faciendas esse cognoscimus resurrectiones hominum, unam scilicet a morte animarum alteram a morte corporum, sed animarum resurrectio fit per deum Christum et resurrectio corporum per hominem Christum, ipso sic in euangelio dicente : Venit hora et nunc est quando mortui audiunt uocem filii dei et qui audierunt uiuent, et paulo post : Veniet hora quando mortui qui in monumentis sunt audient uocem filii hominis et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem uitae, qui autem male in resurrectionem iudicii id est damnationis. Quisquis ut debet attendit id quod supra dicit : Audiunt uocem filii dei et illud quod supra : Audient uocem filii hominis euidenter nimirum cernit atque discernit utriusque differentiam resurrectionis, atque potiorem fieri resurrectionem per diuinitatem qua aequalis est patri et unum cum patre sicut dicit ipse : Ego et pater unum sumus, et inferiorem dein resurrectionem factum iri per humanitatem Christi qua maior est pater ipso filio dicente : Pater maior me est. Non quod duo filii uel Christi sint duo deus et homo uelut latrauit Nestorius — non enim fecit humanitas ut accederet quod absit deo trinitati quaternitas sed mansit ut erat trinitas — uerum quod duas in Christo non unam sicut somniauit Euthices credamus cognoscamus confiteamur esse naturas. Unde catholici confutantes perfidiam Nestorii iure prorsus fatentur et dicunt quod non est alius Christus deus alius Christus homo sed unus idemque Christus deus et homo, sicuti scilicet sat patenter declaratur id in psalmo ubi dicitur : Et homo natus est in ea, et ipse fundauit eam altissimus et in alio : Parata sedes tua ex tunc, a saeculo tu es. Non enim ait : uos estis, sed ex tunc id est ex quo factus es homo et a saculo quando nondum eras homo tu es. Hinc est et illud | in alio psalmo : Scitote quoniam dominus ipse est deus id est qui dominus est secundum humanitatem ipse est deus iuxta diuinitatem. Porro detestantes etiam Euthicetis insaniam dicimus quod aliud est in Christo diuinitas aliud humanitas, quod apertissime declaratur in psalmo ubi dicitur ex persona patris : Inueni Dauid seruum meum oleo sancto meo unxi eum, et : Ipse inuocauit me : pater meus es tu, deus meus et cetera quae tam superius quam inferius illic inde dicuntur. Hinc est et illud : Exaltate dominum deum nostrum et adorate scabellum pedum eius quoniam sanctum est id est humanitatem diuinitatis eius, et illud : Dixit dominus domino meo, sede a dextris meis, en sedentis humanitas. Item : Ante luciferum genui te, ecce nunc sempiternaliter eius ex patre genita et semper nata diuinitas.

     main page | contents