ITEM. Statera illa in qua sunt beati Iob id est sanctae ecclesiae appensa peccata Christus est qui sicut apostolus ait : Dilexit ecclesiam et seipsum tradidit pro ea, quippe qui sicut idem perhibet item caput est ecclesiae, ipse saluator corporis sui. Claret itaque non subobscure sed perspicue nec utcumque sed solis ipsius omnino splendidius luce quod, uelint nolint inimici veritatis et amici erroris mendacii falsitatis, solam sanctam ecclesiam suam atque solos electos id est suum solummodo corpus et membra per sanguinem crucis suae redemit Christus, proque solis eis prorsus tantummodo fuit crucifixus atque tunc temporis contumeliosissimam ignominiosissimam turpissimam mortem crucis est pro solis ipsis procul dubio passus : quod ita, te nobis uero lumine lucente probamus et approbamus, et satanae ministros id est erroris magistros refutamus et improbamus. Solorum electorum tuorum peccata quibus iram meruerunt sunt in Christo statera prorsus appensa, quia remissis et solutis omnibus eorundem peccatis ipsi soli post caput suum subierunt subeunt subibunt super sidera, quia reuera sicut Augustinus ait : Quo caput et cetera membra. At e contra quoniam reproborum siue paganorum siue baptizatorum atque baptizandorum peccata pro quibus iram meruerunt nullatenus in eadem statera fuerunt ut falsissime conicitur dicitur scribitur recitatur et praedicatur appensa, iure nimirum et ante caput suum praecipitati sunt rite praecipitantur et omnes ad extremum cum capite suo praecipitabuntur et demergentur in tartara quia scilicet quo caput et cetera membra.
Quisquis haec non uidet caecus est, ista quisquis negat nectus est, non ouis nempe non agnus est sed rapax is lupus uel procax hircus est. Proinde sicut ipse domine deus noster et magister Iesu Christe loqui noluisti cum uulpe Herode quem eum uere praedixeras esse, sic prorsus immo multo magis congruit competit conuenit ouibus tuis ab infestationibus luporum rapacium penitus cauere et ulterius nihil iam talibus nisi dumtaxat ob infirmos minusque capaces cogat necessitas respondere. Ipse cunctipotens et sapiens pius et bonus pastor, qui animam tuam posuisti pro ouibus tuis non pro haedis uel hyrcis quod absit alienis in alto cathedram habens et in caelo residens qui neque dormitas neque dormis, curam semper imbellium et imbecillium ouium tuarum gratis geres ut geris, insidias procacium pertinacium peruicacium luporum rapacium sollicitissime praeuidebis et eos tandem aliquando, mox uidelicet ut uenerit tempus faciendi sicut scilicet uenit tempus miserendi,procul ab ouili tuo uelut expedit amouebis et illos in locum suum quantocius abire prout oportet iubebis. Domine deus qui dixisti patri tuo domino deo nostro : Zelus domus tuae comedit me, tu semper adiuua custodi tuere gratis oues tuas pro quibus utique solis ad mortem crucis libenter satis atque gaudenter tradidisti te. Amen.
main page | contents
|