ITEM. Beatus Augustinus inter cetera copiosa numerosa luminosa fructuosa memoriae suae uolumina, quae inusque diem iudicii profutura reliquit humano generi redempto sanguine Christi, scripsit luculentissimum et uniuersis prorsus deum diligentibus fructuosissimum De spiritu et littera librum, spiritum scilicet nuncupans gratiam, litteram legem iuxta illud apostoli : Littera occidit, spiritus autem uiuificat. In quo libro satis euidenter ostendit quod licet lex bona sit nihil tamen sine gratia prosit quippe quae, sicut superius apostoli testimonium dicit, potius occidit quam cuilibet prosit nisi spiritus uiuificans gratis adsit. Unde rursus alias apostolus ipse testatur : Lex iram operatur. Ita sane si gratia non opitulatur. Hinc etiam satis ueraciter idem sanctus Augustinus alibi perhibet : Sine causa lex iubet nisi gratia iuuet. Disputat tamen in eodem libro singulariter de lege fide et gratia, de sanitate siue sanatione animae, de dilectione et delectatione iustitiae et de libero arbitrio. Cuiuslibet de singulis his uerba non teneam, sensum tamen partim recolens inde nonnulla prout ualuero proferam. Primum ergo legem bonam esse testatur sicut apostolus dicit : Bona est lex si quis ea legitime utatur, ut uidelicet discens in ea bonum et malum non confidat in ea nec in eiusdem scientia quia nullatenus per illam facere potest dei mandata sed ab ipsa lege iubente ac nisi fiant quae iubet occidente confugiat per fidem ad gratiam iuuantem spiritumque uiuificantem, quo uidelicet gratis adiutus et uiuificatus accipiat diuinitus animae sanitatem dein uero iustitiae dilectionem atque delectationem tumque gratis restauratum reparatum restitutum ad declinandum a malo et faciendum bonum per gratuitum gratiae dei donum recipiat liberum arbitrium, quod nimirum ex quo seruus peccati factus est nisi solummodo ad male agendum habuisse probatur penitus perditum iuxta illud domini : Amen amen dico uobis : omnis qui facit peccatum seruus est peccati, ac per hoc quamdiu quisque seruus est peccati, non habet aliam libertatem nisi peccandi et mala perpetrandi et uoluntatem domini sui hoc est peccati liberaliter patrandi. Regnat enim carnalis cupiditas ubi non est dei caritas. Et ob id, ad benefaciendum ibi nulla est libertas ubi non est dei caritas, quia reuera solummodo sicut apostoli clamat auctoritas : Ubi spiritus domini ibi libertas. Lex ergo data est ut gratia quaereretur, gratia data est ui lex impleretur. Lex enim paedagogus noster fuit, quae nullo modo peccatis absoluere potuit potest uel poterit sed potius terruit insuper et occidit, at electos dei terrendo sanando per fidem ad gratiam Christi uelut paedagogi perducit officio. Porro postquam per gratiam Christi uiuificantur electi percepta sanitate a uitio peccati et infusa sibi simul atque diffusa in cordibus electorum dilectione siue delectatione iustitiae, tum demum recipiunt et ad benefaciendum habent liberum arbitrium, sicut superius licet non penitus uel usquequaque uerbis tamen sensu praefati doctoris ut reor euidenter et sufficienter ostendi. Sed cum tantus idem magister distinxisset suapte scilicet sapienter et eloquenter officium singulorum id est legis fidei gratiae sani||tatis dilectionis atque delectationis iustitiae et liberi arbitrii, subiecit et ait : Haec omnia quae uelut catenatim posui habent in scriptura sacra uoces suas. Lex dicit : « Non concnpisces », fides dicit : « Ego dixi : domine miserere mei, sana animam meam quia peccaui tibi », gratia dicit : « Ecce sanus factus es, iam noli peccare ne deterius tibi aliquid contingat », sanatio animae a uitio peccati dicit : « Domine deus meus clamaui ad te, et sanasti me », dilectio siue delectatio iustitiae dicit : « Narrauerunt mihi iniqui delectationes suas, sed non sicut lex tua domine », liberum arbitrium dicit : « Voluntarie sacrificabo tibi ».

     main page | contents