ITEM DE REPROBIS BAPTIZATIS

     Quantum differant haec salus corporalis et temporalis quae cum pecoribus atque iumentis communis est hominibus bonis et malis et salus illa spiritalis et sempiterna quae solis utique probatur electis esse specialis quippe de qua dicitur : Iustum adiutorium meum a deo qui saluos facit rectos corde, et : Populum humilem saluos facies domine, et : Saluasti me a descendentibus in lacum, et : Saluum fac populum tuum propter quem scilicet solum Christus dei filius uocatus est Iesus : Ipse enim saluum faciet populum suum inquit a peccatis eorum, de quibus etiam dicitur : Salus autem iustorum a domino cum de reprobis dicat esse contrario : Longe a peccatoribus salus ac per hoc nemo prorsus illorum fit aeterna salute saluus sed solus omnino populus electus ad cuius utique sortem pertinet ille de.quo dicit dominus : Qui crediderit et baptizatus fuerit saluus erit, et : Qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit, quantum inquam differant inter se hae salutes duae meministi me prout puto luce clarius alibi dixisse decreuisse distinxisse apostolo uidelicet hic etiam nos adiuuante atque dicente : Liberabit me dominus ab omni opere malo et saluum faciet in regnum suum caeleste in quod prorsus patet neminem reproborum saluandum esse. Illos enim deus hac saluat salute quibus miseretur magna bonitate, non illos quos indurat nulla iniquitate. Utrumque tamen sua facit pia pariter et iusta uoluntate et omnipotentissima potestate. Nam non dicit apostolus : Cui uult miseretur et quem non uult indurat, sed : Cui uult miseretur et quem uult indurat. Quapropter illi qui generaliter super electis et reprobis illud apostoli uolunt intellegi : Deus uult omnes homines saluos fieri sed electos ideo saluos facit quia ipsi saluari uolunt et e contrario reprobos ideo non saluat quia ipsi nolunt, hac prorsus una syllaba qua dicitur : Quos uult indurat conuinci facillime possunt. Quia reuera deus illos nullatenus aeterna salute saluare uoluit quos ob id iure sicut scriptura testatur indurat quia uult, non quia non uult. Hic igitur euigilent si ualent qui non timuerunt hactenus hoc sentire nec adhuc insuper timent. Et si non erubescunt [ad] illud quod dominus deus dixit Moysi : Misereor cui miserebor et misericordiam praestabo cui misertus fuero et clemens ero in quem mihi placuerit non ait : qui mihi placuerit, nec ad illud psalmistae : Magna opera domini exquisita in omnes uoluntates eius, et : Omnia quaecumque uoluit dominus fecit in caelo et in terra in mari et in omnibus abyssis, erubescant saltem ad illud quod domino deo dixit sancta femina et ei nunc uniuersa concorditer cantat ecclesia : In uoluntate tua domine uniuersa sunt posita et non est qui possit resistere uoluntati tuae. Haec et huiusmodi multa testimonia sacrae scripturae diligenter attendant sapienter appendant prudenter perpendant, et si plus quam ranae sint esse uel dici fatui uerecundantur atque formidant quae uidelicet dum tonat non sonant, ad supra dicta sacrae scripturae quae caelum uocatur et est tonitrua tandem aliquando si possunt id est si mortui non sunt sed dormiunt excitentur euigilent erubescant. Erubescant inquam erubescant et conticescant. Inter medios cleros dormiant id est duorum testamentorum testimoniis adquiescant et tandem ueritati sicut eis expedit adquiescentes laeti quiescant. Alioquin illud beati Augustini quod super hereticis ait audiant : Caelum tonat, ranae taceant. Sed his omissis obstinatis et nimium duris non uidelicet uiuis sed mortuis nobis procul dubio necessarium est nimis ut eorum letiferis non perimamur uenenis. Namque qui dicunt quod deus qui generaliter et uniuersaliter, indifferenter et aequaliter uult omnes homines saluos fieri propterea saluat electos quia ipsi saluari uolunt et ideo non saluat reprobos quia ipsi nolunt, in electis prorsus negant dei gratiam et in reprobis licet nescienter negant dei omnipotentiam. Quia scilicet si solummodo saluat illos qui uolunt, iam profecto non saluat eos gratuito sed merito et illis iam salutem largitur ex debito. Porro si reprobos pariliter saluare uult, inest illi uelle sed omnipotentis ubi est posse ? Sed si dicunt : Inest deo cunctipotenti posse sicut et uelle sed illos impedit proprium nolle, scire debent immo scire debemus quod sicut dicit apostolus deus in nobis operatur et uelle. Ac per hoc si uellet omnipotens, mox ut uellet in eis quoque pariliter operaretur idipsum tota facilitate summa celeritate tamquam cunctipotentissima potestate. Sed si praedictum apostoli testimonium quasi contrarium sit eidem apostolo qui dicit alibi : Velle adiacet mihi recipere nolentes dicunt adhuc permanentes in uanitate sensus et in cordis duritia sui quod deus quidem uult omnes homines saluos fieri sed eos tamen solummodo saluat qui uolunt omittens eos qui nolunt, interrogandi sunt : Cur ergo saluat paruulos infantes quando baptizantur flentes et quantum possunt reluctantes et omnino baptizari sua propria uoluntate nolentes ? Item similiter interrogandi sunt de paruulis reprobis et dicendumest eis : Cur illos uicissim deus non saluat qui sicut nec uolunt ita nec nolunt ? Ergo beniuolentiorem deum facitis erga maiores multo utique peiores quia uult eos ipse saluari sed ipsi nolunt, quam erga paruulos sine baptismate morientes quos ipse saluari non uult. De quibus tamen dici non potest quod nolint quippe qui in tantilla aetate nolle saluari nesciunt. Superest igitur ut aut conuicti resipiscant qui talia sapiunt immo desipiunt aut relinquantur perditi qui sic latrantes insaniunt. Porro illud alterum apostoli testimonium : Velle adiacet mihi nullatenus est contrarium illi quodsuperius posui, quia scilicet uelle quod deus dedit electis adiacet eis, perficere autem bonum non inueniunt quia nolentes concupiscunt, ac per hoc bonum faciunt quia concupiscentiae non consentiunt sed bonum non per- ficiunt quia concupiscunt. Non tamen ideo sunt quod absit damnabiles licet sint culpabiles quod concupiscunt, quoniam concupiscentiis quas nolendo sentiunt non consentiunt. Habent enim gratiam dei qua semper adiuuantur ne consentiendo fiant rei.

     main page | contents