ITEM DE FIDE : Gratia salui facti estis per fidem, et hoc non ex uobis sed dei donum est. Item : Habentes autem eundem spiritum fidei ubi nimiru dum non ait : idem meritum fidei sed eumdem spiritum fidei, patenter ostendit esse fidem donum dei. Hinc est et illud cum dixissent Iudaei ad dominum : Quid faciemus ut operemur opus dei ? Hoc est inquit opus dei ut credatis in eum quem misit ille. ITEM DE VELLE ET OPERARI dicit apostolus : Deus est enim qui operatur in uo bis et uelle et operari — siue perficere — pro bona uoluntate. Pro qua bona uoluntate, nisi quam operatur ipse qui aufert a nobis cor lapideum et dat cor carneum id est aufert a nobis duram et inflexibilem uoluntatem et dat pronam et bonam ? Scriptum est enim : Paratur uoluntas a domino. Ipse ergo sicut a sancto Augustino dicitur hominis uoluntatem et praeparat adiuuandam et adiuuat praeparatam. ITEM DE SPE : Tu es domine spes mea. Porro DE TIMORE dicit dominus ipse : Timorem meum dabo in corde eorum ut a me non recedant. Iam uero DE DILECTIONE quae deus est notissimum uobis est quod nisi nobis eam deus det, nullus illam habere potest, ac per hoc deus eam dat dicente apostolo : Caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis. DE CONTINENTIA quoque sacra scriptura sic perhibet : Nemo potest esse continens nisi deus det. Sic etiam DE CURSU : Non est fortium cursus. Tunc enim salubriter currimus quando trahimur diuinitus iuxta illud : Trahe me post te curremus. Verum est quidem quod sicut apostolus bonum certamen certauit cursum consummauit fidem seruauit, sic et electi quique prout possunt bonum certamen certant cursum consummant fidem seruant, sed — Ad locum unde exeunt flumina reuertuntur ut iterum fluant — nihil propriis uiribus arrogant sed fonti de quo fluunt id est gratiae dei qua sunt id quod sunt totum semper applicant et instanter adsignant. Nouerunt enim scriptum esse quia dominus praestat certamen, et : Certamen forte dedit illi ut uinceret, et : Deo autem gratias qui dedit nobis uictoriam per dominum nostrum Iesum Christum. DE ORATIONE uero dicit apostolus : Quid oremus sicut oportet nescimus, sed ipse spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus id est postulare nos facit. DE PATIENTIA quoque, quin etiam de passione testantur paria sacrae scripturae ut est illud : Deo subiecta esto anima mea quoniam ab ipso patientia mea, et : Tu es patientia mea domine, et : Patientia Israhel domine, et : Melius est si uelit uoluntas domini benefacientes pati quam male facientes et : Vobis donatum est pro Christo non solum ut credatis in eum, uerum etiam ut patiamini pro eo. Ecce de credere et pati simul in una sententia sufficiens apostoli testimonium. Utrumque ostendit dei esse donum quia utrumque dixit esse donatum. Porro a quo nobis donatum est pati pro Christo procul dubio nobis ab ipso perseuerare donatur in Christo. Quos enim usque in finem facit perseuerare, ipsos profecto liberat ab omni opere malo et saluos facit in regnum suum caeleste. Haec autem omnia et cetera quaecumque sunt bona propterea dei declarantur esse certissime dona ne forte quis extollatur sed unusquisque semper humilietur et qui gloriatur in domino glorietur. DE GRATIA. Quemadmodum corpus indiget animae quo possit uiuere, et sicut oculi simul et aer indigent lucis ut et illi ualeant uidere et iste lucere, et sicut palmites indigent uitis ut fructum queant ferre, sic profecto rationalis creatura non modo humana sed prorsus et angelica semper diuinae gratiae cognoscitur indigere quo per illam possit deo placere. Quocirca quemadmodum rectissime potest dici : quod uiuit corpus non est corporis uiuentis sed animae uiuificantis, et quod oculus uidet et aer lucet non est oculi uidentis et aeris lucentis sed lucis inlucentis, et quod palmes manens in uite fert fructum non est palmitis fructum ferentis sed uitis uitalem sucum palmiti conferentis, ita prorsus rectissime dicit apostolus : Non est uolentis neque currentis sed miserentis est dei, quia uidelicet miserentis dei misericordia est. Nolentem hominem praeueniens facit ut bene uelit et uolentem subsequitur ut possit. Unde sanctissimus ac peritissimus doctor Augustinus ait suapte uidelicet uerissime : Non enim ideo misertus est deus quia uoluit et cucurrit Iacob sed ideo uoluit et cucurrit Iacob quia misertus est deus. Qui rursus exponens illud Iohannis Baptistae quod scriptum est in euangelio : Non potest homo accipere quicquam nisi datum fuerit ei de caelo : Si quid diuinum inquit audisti a Iohanne, inluminantis est non recipientis. Haec legens et animo tenens, illud quod ait sanctus Hieronymus non eris quod absit recipiens : Regnum dei non est dantis sed accipientis. [« Non enim est acceptio personarum apud deum ». Sed quicumque se praebuerit ut regno caelorum dignus fiat, hic accipiet] quod non personae sed uitae paratum est, cum ei patenter in eadem sententia Christus ipse contradicat et dicat : Sed quibus paratum est a patre meo. Non enim dixit : quorum uitae, sed quibus, ubi prorsus intelleguntur euidenter hominum personae. Verum beato Hieronimo qui rem annorum sicut ipse dixit id est illud Commentum in Matthaeumin duabus egit ebdomadibus ut festinanti pepercit dominus deus. Ceterum nullus id quod posui superius acceptare debet ullatenus qui non uult esse ueritatis reus. Sane sunt et alia multa — quae quis enumeraret cuncta ? — ubi sanctus idem Hieronimus ut homo est locutus. E quibus est illud In epistolam ad Galathas quod est fassus in trinitate tres esse spiritus, et quod illic non peccauerit apostolus Petrus ubi eum reprehensibilem fuisse scribit apostolus Paulus, cum in eadem epistola testando iuret et dicat superius idem ueritatis praedicator et noster gentium doctor : Quae autem scribo uobis ecce coram deo quia non mentior. Unde ad eundem sanctum Hieronimum scribens noster Augustinus : Si autem inquit Paulus ibi mentitus est, ubi uerum dixit ? Item : Dent ueniam quilibet aliud opinantes. Ego magis credo apostolo in suis et pro suis litteris iuranti quam cuique doctissimo de alienis litteris disputanti. Illud etiam nullatenus est uerum quod In Esaiam perhibet non esse praefinitum siue praefixum diuinitus unicuique nostrum uiuendi numerum dierum. Contra quod satis superque tribus locis respondit beatus Gregorius in tertia parte Moralium. Nec illud quoque quadrat concinnat consonat ueritati quod asseuerat ibi solem et lunam uenturos ad diem iudicii et recepturos augmentum lucendi pro mercede seruitii sui, contra quod in Libro contra Origenistas ad Orosium breuiter quidem sed sufficienter sanctus Augustinus ita respondens ait : De diuinis uoluminibus legatur et credamus. Igitur quando sancti Hieronimi opuscula lego, illud frequenter ad mentem mihi reduco quod ipse dicit in prologo Super epistolam ad Galathas : Legi haec omnia et in mentem meam plurima coadceruans uel mea uel aliena dictaui. Sicque nimirum sponte sector et amplector ubicumque uerum dixit et e contrario libenter ac licenter praetereo ubi sicut homo aliena dictauit.
|