ITEM TESTIMONIA DE RE PRAEDICTA
Omnis plantatio quam pater Christi plantauit non eradicabitur. Sic autem istud de solis electis ait apostolus sicuti illud : Pro nobis omnibus tradidit eum et illud : Ergo omnes mortui sunt et pro omnibus mortuus est. Illis etenim omnibus pro quibus deus pater proprio filio suo non pepercit sed eum tradidit, ipsum procul dubio filium suum donauit. Ac per hoc eis uitam aeternam et beatitudinem cum ipso filio suo sempiternam simul donauit, sicuti scilicet ibi mox apostolus ait : Quomodo non et cum ipso omnia donauit ? Non ergo pereunt qui morte Christi sunt redempti sed tantummodo soli reprobi letigeris flagitiis et facinoribus perempti. Quod autem filius dei pro solis electis passus fuerit ipse dicit : Animam meam pono pro ouibus meis non uidelicet pro hircis uel haedis quod absit alienis. Porro quod redemptae sanguine Christi non pereant oues Christi, non quod absit hereticis sed ipsi Christo debet utique credi ita dicenti : Oues meae uocem meam audiunt et cognosco eas et sequuntur me et ego uitam aeternam do eis et non peribunt in aeternum et non rapiet eas quisquam de manu mea. Pater meus quod dedit mihi maius omnibus est et nemo potest rapere de manu patris mei. Quod exponens noster Augustinus audet et dicit patulo : Quid potest lupus ? Quid potest fur et latro ? Non perdunt nisi ad interitum destinatos. De illis autem ouibus de quibus dicit apostolus : « Nouit dominus qui sunt eius » et : « Quos praesciuit et praedestinauit conformes fieri imagini filii sui ut sit ipse primogenitus in multis fratribus, quos autem praedestinauit hos et uocauit, et quos uocauit illos et iustificauit, quos autem iustificauit ipsos et glorificauit », de ouibus istis nec lupus rapit nec fur tollit nec latro interficit. Securus est de numero earum qui pro eis nouit quod dedit et hoc est quod ait : « Et non rapiet eas quisquam de manu mea » et : Nemo potest rapere de manu patris mei. Hinc et in Enchyridion dicit doctor idem : « Ideo Christus mortuus est et resurrexit ut et uiuorum et mortuorum dominetur » nec tenebit regnum mortis eum pro quo mortuus est ille « liber in mortuis ». Denique pro solis electis dominus passus est dicente eo : Filius hominis non uenit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis, et iterum : Hic est calix sanguinis mei qui pro uobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Hinc ait et beatus Gregorius : Illum Iohannes baptista praedicare ueniebat qui et quosdam ex Iudaea et multos ex gentibus redempturus erat. Item Gregorius : Pro sola electorum multitudine usque ad mortem se tradidit auctor uitae. Verum tamen si non ista sufficiunt, sumatur Expositio sancti Augustini in epistolam Pauli apostoli et legatur quod dicitur ibi : Commendat autem suam caritatem deus in nobis et ceterae duae sententiae quae sequuntur et explanatio illarum. Simulque scito, tibi pariterque dicito gaudens quod illa redemptio quae a peccatis praeteritis fit in baptismo communis est electis et reprobis. De qua beatus apostolus Petrus dicit : Eum qui emit eos dominum negantes superducentes sibi celerem perditionem. Post istam redemptionem pereunt omnes reprobi membra Antichristi uasa irae filii gehennae filii diffidentiae falsi fratres lupi rapaces sicuti scilicet periit Iudas domino dicente : Nemo ex his periit nisi filius perditionis. Illa uero redemptio quae facta est per sanguinem crucis Christi propria solorum atque specialis electorum est. Non est temporalis ut est illa sed sine dubio sempiterna dicente apostolo : Per proprium sanguinem introiuit semel in sancta, aeterna redemptione inuenta. Hac non sunt redempti nisi tantummodo electi soli scilicet ad uitam praesciti et praedestinati uocati iustificati et glorificati. Ac per hoc ipsi promissionis filii nullatenus deo perire possunt quia deus pater hos ut perhibetur ab apostolo conresuscitauit Christo et simul excitauit et consedere fecit in caelestibus in Christo. De his ait sanctus Augustinus : Quicumque in dei prouidentissima dispensatione praesciti praedestinati uocati iustificati glorificati sunt, non dico nondum renati sed etiam nondum nati, iam filii dei sunt et omnino perire non possunt. Hi ita ueniunt ad filium quomodo ipse dicit : « Omne quod dat mihi pater ad me uenit et eum qui uenit ad me non eiciam foras » et iterum : « Haec est, inquit, uoluntas eius qui misit me patris ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo ». Horum si quisquam perit fallitur deus, sed nemo eorum perit quia non fallitur deus. Horum si quisquam perit uitio humano uincitur deus, sed nemo eorum perit quia nulla re uincitur deus.
Sicut Origenis qui dixit quod dominus noster deus dei filius eodem ordine quo perditum hominem redemerat esset diabolum redempturus et pro eo pariliter moriturus euidenter illa domini sententia conuincitur qua dicit de diabolo : Princeps huius mundi iudicatus est id est ut sanctus Augustinus exponit : Iudicio ignis aeterni inreuocabiliter destinatus est, ita prorsus qui dicunt quod generaliter Christus pro omnibus hominibus id est ut pro electis pari modo et pro reprobis passus est confutantur patenter illa domini sententia qua de non credentium multitudine dicit : Qui autem non credit iam iudicatus est id est ut noster Augustinus explanat : Iam damnatus est. Nondum enim apparuit iudicium sed [iam] factum est iudicium. De quibus ait et Dauid : Ideo non resurgent impii in iudicio, quia sicut auctor praedictus exponit iam poenis certissimis destinati sunt. Porro illi qui dicunt quod sicut Christus redemit electos, licet non redemerit reprobos paganos, redemit tamen similiter omnes reprobos baptizatos atque baptizandos, perfacile conuincuntur illa domini sententia qua dicit de reproborum baptizatorum multitudine licet sub unius nomine : Intrauit autem rex ut uideret discumbentes et uidit ibi hominem non uestitum ueste nuptiali et ait illi : Amice quomodo huc intrasti non habens uestem nuptialem ? Tunc dixit rex ministris : Ligate manus eius et pedes et proicite eum in tenebras exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium. Igitur cum per hunc unum significentur omnes reprobi baptizati sicut exponitur mox domino dicente : Multi uocati, quaerendum est ab eis qui falsissime praesumunt dicere hos omnes a Christo redemptos esse unde hos redemerit ipse mortem passus in cruce. De peccatis enim uel originalibus uel actualibus tantummodo quae traxerunt siue commiserunt ante baptismum eos redemit, quippe de quibus eos in baptismo redemit et cotidie redimit...... De morte quoque non eos redemit qui perpetuae damnationis..... quia nimirum generaliter dictum est de omnibus reprobis : Et qui non est inuentus in libro uitae scriptus missus est in stagnum ignis. Restat igitur ut certissime credamus intellegamus et usque ad mortem constantissime confiteamur et asseramus quod pro solis dominus est passus electis et eos per sanguinem crucis suae redemit a cunctis id est a praeteritis et a praesentibus et a futuris omnino peccatis.
Ille qui dicit quod dominus deus noster dei filius pro omnibus reprobis baptizatis mortuus fuerit interrogandus est quid illis mors ipsa Christi profuerit cum sempiterna salute saluos eos non fecerit. Siquidem solum populum suum redemptor atque saluator mundi saluum tantummodo fecit secundum illud angeli dictum : Ipse enim saluum faciet populum suum a peccatis eorum. An illos redimere moriendo uoluit, sed saluos facere noluit, cum reuera moriendo redimere grauius fuerit quam resurgendo saluare sit ? An illos saluare uoluit sed ipsi noluerunt ? Et ubi est illa omnipotentia dei qua sicut psalmista dicit : Omnia quaecumque uoluit fecit ? Nonne facit ipse uolentes ex nolentibus apostolo dicente : Deus est enim qui operatur in uobis et uelle et perficere pro bona uoluntate ? Hinc est et illud : A domino gressus hominis dirigentur et uiam eius uolet et illud : Paratur uoluntas a domino. Interrogandus est quoque utrum deus dilexerit reprobos baptizatos quos redemit et paganos odio habuerit quos non redemit. Quod si uerum esse responderit, interrogandus est consequenter cur baptizatos reprobos dilexerit et redemerit quos utique multo peiores esse postmodum futuros et maiora multoque grauiora tormenta passuros esse praesciuit, et solos paganos odio habuerit quos utique multo minus malos futuros atque multo minora tormenta passuros esse praenouit, secundum illud scilicet domini : Seruus qui nescit uoluntatem domini sui et non fecerit digna, plagis uapulabit paucis. Qui autem scit uoluntatem domini sui et non fecerit digna, plagis uapulabit multis. Haec eum si sapienter sciscitatus fueris, mox illius quod rationabiliter ad ista respondeat ignarum uelut mutum miraberis.
Addere tamen et istud uolo prudenter illum nequissimum nebulonem consulendo, ad quem duorum mundorum reprobos baptizatos pertinere putet iusto dei iudicio, utrum uidelicet ad mundum reconciliatum atque mundatum an ad mundum inimicum damnatum inquinatum. Si pertinere dixerit eos ad mundum reconciliatum saluatum atque mundatum, dices ei : Ergo reconciliati saluati atque mundati sunt per mortem filii dei et ideo salui erunt ab ira per ipsum ? Quod si uolens nolens uiderit atque dixerit non esse uerum ac per hoc responderit eos pertinere potius ad mundum inimicum damnatum inquinatum, infer ipse consequenter et eum coartando confuta dicens hilariter atque fidenter : Igitur uelis nolis tandem aliquando credere intellegere confiteri cogeris quod Christus filius dei nullo modo per sanguinem crucis suae redemerit reprobos baptizatos quos non habet reconciliatos neque saluatos perpetim neque mundatos.
Interrogandus est quoque quomodo pro his passus fuerit pro quibus nec saltem orauit quippe de quibus patri ait : Non pro mnndo rogo de quo mundo apostolus dicit : Ne cum hoc mundo damnemur, quod a sancto sic exponitur Augustino : Pro isto dominus mundo non rogat, neque enim quo sit praedestinatus ignorat. Claret igitur sole splendidius quod pro quibus non rogauit, quod est minus, pro his utique non est passus, quod est multo amplius.
REPROBOS NON ESSE REDEMPTOS CAUTUM EST
Ista qui fideliter et sicut expedit ex caritate considerauerit reprobos baptizatos morte Christi redemptos nullatenus asseuerabit. Ipse enim uerus est agnus qui mortem moriendo destruxit et uitam resurgendo reparauit et ut Casiodorus asserit : Ipse staluator salutem moriendo concessit.
Illud quod dicitur in psalmo : Dominus regnauit a ligno sic exponitur a Casiodoro : Non ab illo ligno paradysi unde diabolus genus humanum uidebatur tenere captiuum sed ab isto scilicet crucis ligno unde libertas caput extulit et uita surrexit, in illo quidem ligno mors transgressionis pependit in isto fides confessionis emicuit, illud perduxit ad inferos istud mittit ad caelos, ut uidelicet subintellegatur mitti per ipsum redemptos quos procul dubio solos, uelint nolint inimici ueritatis, esse constat electos.
main page | contents
|