ITEM CONTRA ILLOS
QUI ADFIRMANT REPROBOS ESSE REDEMPTOS
Ut ftdelis deo promptus attende quae dico. Apostolus dicit de spiritu sancto : Ipse spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Qui autem scrutatur corda scit quid desideret spiritus quia secundum deum postulat pro sanctis id est electis. De quibus uidelicet consequenter addit : Scimus autem quoniam diligentibus deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum uocati sunt sancti. Et aliquando Paulus dicit de filio : Qui etiam interpellat pro nobis scilicet pro electis, nam nullatenus et pro reprobis quippe cum dixerit ipse patri suo : Non pro mundo rogo. Cum ergo spiritus sanctus pro sanctis postulet et filius roget et interpellet, quis nisi nequissimus dicere audeat quod aliquis eorum perire perpetualiter ualeat, cum sit una semper uoluntas patris et filii et spiritus sancti, et apostolus in ipsius medio capituli de patre dicat : Si deus pro nobis quis contra nos ? Quod enim deus non sit pro reprobis baptizatis passus claret illic patenter quod diabolus uincit et sibi subicit eos. Ac per hoc sequitur uox ad regnum electorum de deo patre : Qui etiam proprio filio suo non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit illum. De quibus alibi dicit apostolus : Non posuit nos deus in iram sed in adquisitionem salutis per dominum nostrum Iesum Christum qui mortuus est pro nobis ut siue uigilemus siue dormiamus simul cum illo uiuamus. Ecce fructus crucis Christi. Erubescant et conticescant inimici crucis Christi. Apostolus uas electionis praedicator ueritatis et doctor gentium in fide et ueritate dicit : Adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius quod est ecclesia et rursum : Ideo sustineo omnia propter electos ut et ipsi salutem consequantur quae est in Christo Iesu cum gloria caelesti et dominum Iesum Christum pro baptizatis reprobis crucifixum scienter obloquuntur mentientes reprobi circa fidem et scelesti, cum prorsus ipse apostolus pro reprobis nec oret nec orare nobis iubeat ullatenus sed pro sanctis omnibus ? Ait enim: Orantes omni tempore in spiritu et in ipso uigilantes in omni instantia et observatione pro omnibus sanctis et pro me. Cum constet nec ullus hinc sanum sapiens dubitet quod omnes reprobi non solum uidelicet pagani sed omnes etiam christiani baptizati filii sint perditionis dicente domino de Iuda baptizato : Nemo ex his periit nisi filius perditionis, et omnes electi filii sint promissionis dicente apostolo : Filii promissionis aestimantur in semine idem uero semen sit utique Christus ut ait apostolus : Et semini tuo quod est Christus et insuper Christus et ecclesia tamquam sponsus et sponsa una sint sine dubitatione persona ac per hoc non modo caput ecclesiae Christus uerum etiam ipsa ecclesia tamquam sui capitis corpus et membra cum capite suo dicatur et sit Christus ut ait apostolus : Sicut enim corpus unum est et membra multa habet, omnia autem membra corporis cum sint multa unum corpus sunt, ita et Christus et iterum : Si autem uos Christi, ergo Abrahae semen estis id est Christus estis, cum hoc inquam ita constet, certissimum prorsus cunctis catholicis esse debet quod uerissimum sit illud quod beatus Augustinus ait : Non enim pereunt filii promissionis sed perditionis, quia reuera si periret Christi corpus, id est populus christianus, periret etiam Christus. Pereant prout merentur falsi fratres et falsi christiani. Membra prorsus et corpus non peribit Christi. Hinc securus ita super psalmum : Misericordias domini noster ait Augustinus : Peccent quantum uolunt desperati, respondeant membra Christi : « Si deus pro nobis quis contra nos ? » Et iterum : Non potest hoc corpus decollari et alia huiuscemodi sincerissimus ipse ueritatis amator inde dicit ibi. Quae si diligenter intellegenter ex caritate ueritatis ut oportet filium ueritatis cum licebit legeris, profecto magnum tuae mentis emolumentum, deo gratis opem ferente, nancisceris atque consequeris. Cum enim deus pater dicat in eodem psalmo : Misericordiam autem meam non dispergam ab eo neque nocebo in ueritate mea neque profanabo testamentum meum et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita. Semel iuraui in sancto meo si Dauid mentiar : semen eius in aeternum manebit et thronus eius sicut sol in conspectu meo et sicut luna perfecta in aeternum et testis in caelo fidelis, quis ullo modo contra haec audeat oblatrare nisi pertinaciter infidelis ? Sed audiant a beato Iob dici sibi isti ueritatis inimici : Numquid deus indiget uestro mendacio ut pro illo loquamini dolos ? Quod exponens beatus Gregorius dicit: Deus mendacio non eget quia ueritas fulciri non quaerit uerbis falsitatis.
Apostolus loquens de reprobis ludaeis pariter et electis ait : Secundum euangelium quidem inimici propter uos, secundum electionem autem carissimi propter patres, sine paenitentia sunt enim dona et uocatio dei id est ut sanctus Augustinus exponit : Sine mutatione stabiliter fixa sunt, namque per inimicos designauit reprobos et per carissimos, electos. Lege si uis primum praefati doctoris Librum ad Prosperum et Hilarium et Epistolam ad Paulinnm. Item super utrisque consequenter ait apostolus : Sicut enim aliquando et uos non credidistis deo nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem, ita et isti nunc non crediderunt in uestram misericordiam ut et ipsi misericordiam consequantur. Isti et ipsi sunt procul ualde diuisi, uidelicet ut inimici et carissimi. Tale est et illud in psalmo : Ecce inimici tui sonauerunt et qui oderunt te extulerunt caput et cetera quae sequuntur de reprobis dicuntur usque ad id quod dicitur : Sicut ignis qui comburit siluam et sicut flamma comburens montes ita persequeris illos in tempestate tua et in ira tua turbabis eos. Sequitur oratio pro electis : Imple facies eorum ignominia et quaerent nomen tuum domine. Rursum sequitur de reprobis : Erubescant et conturbentur in saeculum saeculi et confundantur et pereant. Sequitur de utrisque : Et cognoscant quia nomen tibi dominus, tu solus altissimus in omni terra id est super omnem terram.
Apostolus ait : Verbum crucis pereuntibus quidem stultitia est, his autem qui salui fiunt id est nobis uirtus dei est. Et aliquanto post : Ex ipso inquit uos estis in Christo Iesu qui factus est sapientia nobis adeo et iustitia et sanctificatio et redemptio ut quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur in domino glorietur. Haec itaque redemptio non ad illos pertinet qui pereunt sed ad illos qui salui fiunt. Illa uero redemptio quae per gratiam baptismi quae significata est per manum Moysi gerentis utique typum Christi sicut scriptum est : Hunc Moysen deus misit redemptorem in manu angeli qui apparuit ei illa inquam redemptio quae communis est electis et reprobis ut fuit etiam tunc in illo populo dicente apostolo : Patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt et omnes in Moysen baptizati sunt in nube et in mari praeterita peccata diluit, a futuris non redemit sicut etiam apostolus consequenter de ipso populo dicit : Sed non in pluribus eorum beneplacitum est deo nam prostrati sunt in deserto de quibus etiam dominus deus dicit in psalmo : Quibus iuraui in ira mea : si introibunt in requiem meam. Illa uero redemptio qua pastor bonus posuit pro solis ouibus suis animam suam eripuit redemptos suos de praesenti saeculo nequam secundum illam apostoli sententiam : Qui dedit semetipsum pro peccatis nostris ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam secundum uoluntatem dei et patris nostri. Hinc etiam dicit et pater : Verbum meum quod egredietur de ore meo non reuertetur ad me uacuum sed faciet quaecumque uolui et prosperabitur in his ad quae misi illud. Hinc dicit et Dauid : Et omnia quaecumque faciet prosperabuntur. Porro quisquis audire uult qualiter ipsum dei uerbum prosperatum sit in his ad quae pater illud misit audiat quod apostolus inde dicat : Christus dilexit ecclesiam et seipsum tradidit pro ea ut illam sanctificaret mundans eam lauacro aquae in uerbo, ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi, sed ut sit sancta et inmaculata. Item : Nutrit et fouet Christus ecclesiam quia membra sumus corporis eius de carne eius et de ossibus eius. Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et adhaerebit uxori suae et erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in ecclesia. Item : In quo habemus redemptionem et remissionem peccatorum qui est imago dei inuisibilis, et ipse est caput corporis ecclesiae qui est principium primogenitus ex mortuis, ut sit in omnibus ipse primatum tenens. Quia in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare et per eum reconciliare omnia in ipsum pacificans per sanguinem crucis eius siue quae in terris siue quae in caelis sunt. Haec autem omnia de solis prorsus electis euidentissime dicit quemadmodum in Epistola ad Romanos patenter ostendit : Si cum adhuc peccatores essemus Christus pro nobis mortuus est, multo magis iustificati nunc in sanguine ipsius salui erimus ab ira per ipsum. Si enim cum inimici essemns reconciliati sumus deo per mortem filii eius, multo magis reconciliati salui erimus in uita ipsius. Item : Domus dei ecclesia dei uiui columna et firmamentum ueritatis.
Illud apostoli : Hic iam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inueniatur ita debet hyronicos interrogatiue legi sicut illud quod aliquanto inferius ait : Iam saturati estis, iam diuites facti estis, sine nobis regnatis et illud in secunda : Libenter suffertis insipientes cum sitis ipsi sapientes : sustinetis enim si quis uos in seruitutem redigit et cetera.
Beatus Augustinus In euangelium secundum Iohannem quandam omeliam cunctis quam uidi melius pulchrius sapientius eloquentius ita inchoauit dicens : In magnam spem dominus Iesus Christus suos erigit qua maior omnino esse non possit. Audite et estote « in spe gaudentes ». Propter quod uita ista non amanda sed toleranda est ut esse possitis « in tribulatione patientes ». Dominus Iesus dicit, filius dei unigenitus qui patri coaequalis est dicit, qui propter nos homo factus est sed non sicut omnis homo mendax factus est dicit, uia ueritas dicit, qui mundum uicit de his quibus uicit dicit. Audite credite sperate desiderate quod dicit : « Pater quos dedisti mihi uolo ut ubi ego sum et illi sint mecum ». Qui sunt isti quos ait a patre datos sibi ? nisi illi de quibus supra dicit : Ut omne quod dedisti ei det eis uitam aeternam. Data est quidem filio potestas omnis carnis, id est omnis hominis ut liberaret quos uoluerit, damnet quos uoluerit, qui uiuos et mortuos iudicabit. Sed illi specialiter ei sunt dati quibus omnibus dabit uitam aeternam nec poterit nisi fieri quod omnipotenti patri uelle se dixit coomnipotens filius ipse filius uia ueritas et uita per quem uenitur ad quem peruenitur in quo permanetur per quem currimus ad quem currimus in quo requiescimus.
main page | contents
|