[1] Casiodorus post Expositionem psalmi quinquagesimi quarti : Audiuimus uiuificatorem creaturarum animam suam posuisse pro salute mortalium, audiuimus inpassibilem deum carne suscepisse pro peccatoribus passionem, audiuimus patri coaeternum mortis subisse supplicium. O inaestimabile pretium quod redemit genus humanum, holocaustum quod nobis praestitit aeternas flammas euadere, interitus qui tulit exitium, finis qui dedit bonum sine fine mansurum ! Nam cum peruenit in innocente mortis aculeus.factum est ut iure perderet quos tenebat obnoxios. Deglutiuit enim infernus more piscium exitium suum et qui se capere praedam credidit praedatorem suum potius deceptus excepit. Unde papa Leo sedis suae compar pulchre locutus est dicens : « Quamuis multorum martyrum in conspectu domini pretiosa mors fuerit nullius tamen insontis occisio fuit redemptio peccatorum. Acceperunt enim iusti non dederunt coronas et de fortitudine fidelium exempla nata sunt patientiae non dona iustitiae. Singulares quippe in singulis mortes fuerunt nec alterius quisquam debitum suo fine persoluit, inter filios autem hominum unus solus extitit Christus qui uere erat agnus inmaculatus in quo omnes crucifixi omnes mortui omnes sepulti omnes etiam suscitati ». Praesta piissime deus ut qui in adsumpta carne pro nobis dignatus es pati regni tui nobis consortia largiaris.
Haec si cuncta prudenter inspecta fuerint, de ueritate redemptionis quae per sanguinem crucis Christi solis est impensa prorsus electis minime deinceps dubitare competit. Nam quod dicit : O inaestimabile pretium quod redemit genus humanum ! illud omnino redemit genus humanum cui praestitit sicut ibi dicit aeternas flammas euadere, cui tulit exitium, cui dedit bonum sine fine mansurum iuxta illud beati Augustini quod ait in libris De ciuitate dei : Genus humanum — subaudi : genera hominum — in duo quaedam distribuimus : unum eorum qui uiuunt secundum deum alterum eorum qui secundum saeculum, quas mystice appellamus ciuitates duas quarum est una quae praedestinata est in aeternum regnare cum Christo domino altera aeternum supplicium subire cum diabolo. Sicut enim duo populi sunt in una plebe sic duo genera hominum in uno humano genere. In uno etiam uersu psalmi reperitur uterque populus : Beatum dixerunt populum cui haec sunt, beatus populus cuius dominus deus eius. Ille perditionis iste uero est populus adquisitionis de quo est illud domini : Populus quem non cognoui seruiuit mihi, et: Populus quem elegit dominus in he||reditatem sibi, et : Ipse saluum faciet populum suum a peccatis eorum, et: Adnuntio uobis gaudium magnum quod erit omni populo, in septuagesimo psalmo sicut oleo loquitur dominus deus : Audi populus meus et loquar Israhel atque paulo post de amurca dicit : Et non audiuit populus meus uocem meam et Israhel non intendit mihi et cetera usque ad illud : Inimici domini mentiti sunt ei.
Illud quoque praefati papae Leonis quod in Omelia de natiuitate domini dicit quod ipse saluator noster sicut a reatu nullum liberum repperit, ita liberandis omnibus uenit de solis prorsus electis omnibus eum dixisse, superius a Casiodoro eius prolata sententia manifestissime pandit ubi uidelicet de Christo agno inmaculato dicit : In quo omnes crucifixi omnes mortui omnes sepulti omnes etiam suscitati.
Cum igitur haec ita se habeant nec inter omnes amatores falsitatis et negatores ueritatis haec ad ullam rem ualeant, quam sit illis durum contra stimulum calcitrare uideant paueant timeant sileant. Nam qui sicut expedit dei patris erga [hominem] beniuolentiam et dei filii oboedientiam humilitatem patientiam perpendit, qualiter scilicet pro electis ieiunauerit esurierit sitierit fatigatus fuerit blasphemias calumnias contumelias ignominias maledicta improperia obprobria conuicia ludibria uincula alapas colaphos sputa flagella sustinuerit spineam quoque coronam libenter imponi capiti suo permiserit crucem sibi portauerit eamque sponte subierit ibique tunc temporis turpissima morte suspensus et occisus fuerit, procul dubio fatetur incunctanter et laetus asserit quod omnes omnino quos tali pretio redemit a morte perpetua redemptor pius redemerit et eis omnibus uitam aeternam dederit. Istud illi negent si uolunt qui magis amurcam quam oleum, uinacium uel acinium quam uinum, paleas et zyzania quam triticum, hyrcos et haedos quam oues et agnos diligunt quia fortassis inde sunt. Ceterum qui deum diligunt qui eum cunctipotentem sciunt et eum omnia quaecumque uoluit in caelo et in terra in mari et in omnibus abyssis fecisse credunt cognoscunt canunt certissime tenent fatentur et asserunt quod eorum nemo perpetualiter perit qui per sanguinem crucis Christi redempti sunt, ipso domino dicente : Pater quos dedisti mihi custodim et nemo ex his periit nisi filius perditionis, et : Quos dedisti mihi non perdidi ex eis quemquam, et : Non peribunt in aeternum et non rapiet eas quisquam de manu mea, et : Nemo potest rapere de manu patris mei, et : Capillus de capite uestro non peribit id est nullus electorum a Christo direptus perpetualiter interibit, et : Haec est uoluntas eius qui misit me patris ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo, et : Omne quod dat mihi pater ad me uenit et eum qui uenit ad me non eiciam foras, et : Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis ut omne quod dedisti ei det eis uitam aeternam, et : Non uos me elegistis sed ego elegi uos et posui uos ut eatis et fructum afferatis et fructus uester maneat. Unde dicit generaliter de ecclesia sua : Super hanc petram aedificabo ecclesiam meam et portae inferi non praeualebunt aduersus eam. Hinc rursus ait de eadem ecclesia sua scilicet domo sua quam ipse uir sapiens et dominus deus omnipotens aedificauit supra petram : Venerunt flumina flauerunt uenti et impegerunt in domum illam et non cecidit, fundata enim erat supra firmam petram. De qua ecclesia dicit et psalmista : Domini est terra et plenitudo eius, orbis terrarum et uniuersi qui habitant in eo, quia ipse super maria fundauit eum et super flumina praeparanit eum. Item : Etenim firmauit orbem terrae qui non commouebitur. Item : Qui fundasti super stabilitatem suam, non inclinabitur in saeculum saeculi. Hinc ait et apostolus Paulus : Firmum autem firmamentum dei stat habens signaculum hoc : nouit domimis qui sunt eius et iterum : Quis accusabit aduersus electos dei ? Deus qui iustificat, quis est qui condempnet ? Christus Iesus qui mortuus est ? Immo qut et resurrexit ? qui est ad dexteram dei ? qui etiam interpellat pro nobis ? His omnibus interrogationibus respondi debet : non. Item : Si deus pro nobis, quis contra nos ? Qui proprio filio non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit eum, quomodo non et cum illo omnia nobis donauit ? Sed iam nunc uidendum est qualiter isti caeci et duces caecorum testimonia tam perspicua sic lucida sic aperta uelint obscurare per testimonia caecis penitus operta. Aiunt enim quod pereant illi qui sanguine redempti sunt Christi iuxta illud apostoli : Et peribit infirmus in tua conscientia frater propter quem Christus mortuus est. Sed absit ut tot superioribus testimoniis contraria sit haec una sententia. Licet enim frater ille propter quem Christus mortuus est pereat in tua conscientia, non tamen perit in sua praescientia quippe qui per sanguinem Christi ad aeternam salutem redemptus est gratuita dei clementia. Verum est quidem quod quicumque peccatum criminale committit et ipse protinus perit et eum uel eos qui sibi consentiunt perdit teste psalmista qui ait : Erraui sicut ouis quae periit. Hinc est et illud apostoli : Noli cibo tuo illum perdere pro quo Christus mortuus est et illud : Per unum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit in quo omnes peccauerunt. Tunc enim sicut sanctus Augustinus exponit : In Adam omnes peccauerunt quando ille unus omnes fuerunt. Hinc ait et beatus Ambrosius : Fuit Adam et in illo fuimus omnes, periit Adam et in illo perierunt omnes. Hinc ait et Esaias : Omnes nos uelut oues errauimus, unusquisque in uiam suam declinauit. Sed prorsus electi propterea deo non pereunt quia sicut consequenter Esaias dicit : Dominus posuit in eo — id est super filium — iniquitates omnium nostrum, et : Ipse peccata multorum tulit et pro transgressoribus rogauit ut non perirent. Venit enim filius hominis, quemadmodum ipse dicit, quaerere et saluum facere quod perierat sicut et rursum dicit : Congratulamini mihi quia inueni ouem meam quae perierat et dragmam meam quam perdideram. Ecce dominus deus pastor bonus ouem suam perditam quaesiuit inuenit redemit et domum reuexit. Et idem ipse dei sapientia dragmam perditam sed quaesitam et inuentam domum retulit. Et ideo prorsus ipsi domino deo nequaquam periit nequaquam perit nequaquam peribit, teste papa Gregorio qui dicit : Ut compleretur electorum numerus homo decimus est creatus qui conditori suo nec post culpam periit quia hunc aeterna sapientia per carnem miraculis coruscans ex lumine testae reparauit.
[2] Apostolus ait de filio : Cum tradiderit regnum deo et patri. Sanctus id sic Augustinus exponit : Id est eos quos redemit sanguine suo tradiderit contemplando patri suo. Igitur si Christus reprobos baptizatos redemit sanguine suo, procul dubio tradet eos contemplando patri suo. Non autem tradet eos contemplando patri suo. Non ergo redemit eos sanguine suo. Unde dicit pater filio : Postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. Quod exponens Casiodorus ait : Gentes significant nationes toto orbe diuisas qnas distinctus ac separatus agni sanguis amplectitur. De hac etiam hereditate psalmista perhibet : Non repellet dominus plebem suam et hereditatem suam non derelinquet. Quod sic praefatus auctor explanat : Hereditas humana ad successorem prioris domini transmigratione transfertur, at hereditas Christi licet sit eius sanguine conquisita numquam suum perdit auctorem sed cum ipso niholominus possidetur.
main page | contents
|