[2] Illud testimonium Hieremiae : Scio domine quia non est in homine uia eius, nec uiri est ut ambulet et dirigat gressus suos beatus Augustinus septuaginta interpretum translatione usus in Libro ad Marcellinum contra Pelagium et Caelestium sic ponit et exponit : Hieremias cum dixisset: « Scio domine quia non est in homine uia eius nec uiri est ut ambulet et dirigat gressus suos » continuo subiunxit : « Corripe [me] domine, uerum tamem in iudicio non in furore tuo » tamquam diceret: Scio ad correptionem meam pertinere quod minus abs te adiuuor ut perfecte dirigantur || gressus mei. Tamen hoc ipsum noli sic mecum agere tamquam in furore quo iniquos damnare statuisti sed tamquam in iudicio quo doces tuos non superbire. Unde et alibi dicitur : « Et iudicia tua adiuuabunt me ». [3] Credite iam Christum [passum] pro cunctis. — Credite passum pro cunctis electis est intellegendum. Siquidem duo corpora sunt : unum Christi alterum Antichristi, et unumquodque constat integritate siue plenitudine membrorum suorum. De omnibus Christi membris dicitur : Reminiscentur et conuertentur ad dominum uniuersi fines terrae. Et adorabunt in conspectu eius uniuersae familiae gentium. Quoniam domini est regnum et ipse dominabitur gentium. Et adorabunt eum omnes reges [terrae] omnes gentes seruient ei, et : Omnes gentes quascumque fecisti uenient et adorabunt coram te domine et glorificabunt nomen tuum, et : Ergo omnes mortui sunt et pro omnibus mortuus est, et : Pro nobis omnibus tradidit eum, et : Qui uult omnes homines saluos fieri, et : Qui est saluator omnium hominum maxime fidelium. Et e contrario de omnibus Antichristi membris dicitur : Omnes declinauerunt simul inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum non est usque ad unum, et : Conuertantur peccatores in infernum, omnes gentes quae obliuiscuntur deum, et : Cum exorti fuerint peccatores sicut fenum et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem ut intereant in saeculum saeculi, et : Quoniam ecce inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem, et : Perdes omnes qui tribulant animam meam, et : Eritis odio omnibus hominibus, et: Omnes sua quaerunt. Et isti sunt totus mundus de quo dicit Iohannes apostolus : Totus mundus in maligno positus est. Et illi sunt totus mundus de quo idem in eadem epistola dicit : Et ipsc est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris [tantuni]ait sed et pro totius mundi. Unde uerissime dicit disputator egregius : Totus mundus ecclesia est et totus mundus odit ecclesiam. Mundus igititr odit mundum, inimicus reconciliatum damnatus saluatum inquinatus mundum. Qui ergo mundum de mundo elegit, fecit quod eligeret non inuenit. De mundo electo dicit apostolus : Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi. Item de reprobo mundo ait : Ne cum hoc mundo damnemur. De quo dicit et dominus : Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret. Quia uero de mundo non estis sed ego uos elegi de mundo propterea odit uos mundus, et : Confidite, ego uici mundum, et : Quos dedisti mihi de mundo, et : Non sunt de mundo sicut et ego non sum de mundo, et: Non pro mundo rogo. Hinc euidenter claret sole splendidius et patet luce liquidius quod dominus deus nullatenus est pro reprobo mundo passus, pro quo non est rogare dignatus. Rogauit tamen in eadem oratione pro mundo suo dicens : Ut mundus credat, et ut cognoscat mundus quia tu me misisti. De quo dicit alias : Sic enim dilexit deus || mundum ut filium suum unigenitum daret, et : Non uenit filius hominis ut iudicet mundum sed ut saluetur mundus per ipsum, et : Panis quem ego dedero caro mea est pro mundi uita. Igitur ubi erit [lumen] nostrorum duorum oculorum, si non aduertamus manifestissimam redemptionem unius mundi, non quod absit mundorum, quippe cum dicat ipse dominus : Panis quem ego dedero caro mea est pro mundi uita, non ait : pro mundorum uita? Hinc est et illud Iohannis baptistae : Ecce agnus dei qui tollit peccata mundi non mundorum, et alia multa. Nam quod filius dei pro solis [sit] passus electis ipse palam patefacit dum dicit : Filius hominis non uenit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis, et : Hic est calix sanguinis mei, noui et aeterni testamenti, qui pro uobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Quem sequens ait gloriosus Gregorius : Illum Iohannes baptista praedicare ueniebat, qui et quosdam ex Iudaea et multos ex gentibus redempturus erat. Ecce quos multos ecce quos omnes Christus redemit qui profecto pro nullo reproborum mortem quod absit pati uenit. [4] ‘Illic’ in loco, ‘illuc’ ad locum. Optime tamen dicitur : Illic enim ascenderunt tribus tribus domini, quia uidelicet illic electi dei ascenderunt et ascendunt ubi iam erant et sunt. Unde postquam dixerunt atque dicunt : In domum domini ibimiis, uerissime laeti subdiderunt atque subdunt : Stantes erant pedes nostri in atriis tuis Hierusalem. Qui enim sunt ad illam domum praedestinati iam sunt ibi plantati sicut scriptum est : Plantati in domo domini, in atriis domus dei nostri florebunt. Proinde qui iam sunt ibi fide et spe ubi erunt specie et re, etiam si dicerent : In domo domini ibimus, nullatenus hinc eos reprehendere posset ullus quia scilicet illic eunt ubi sunt quemadmodum gaudentes cum apostolo dicunt : Conuiuificauit nos Christo cuius gratia salui facti sumus, et : Simul excitauit et consedere nos fecit in caelestibus in Christo. Cum igitur illi qui sunt in campo non in ‘ipsum campum’ dicuntur currere sed in ‘campo’ regulariter, et illi qui sunt cum capite suo in superna domo ascendunt in illa gratuito domini dei dono. Tale est et illud : Per eius apud te exempla gradiamur. Cum enim dominus deus noster sit nobis domus refugii et locus et nos uicissim per gratiam eius templum ipsius, bene prorsus apud eum currimus apud quem sumus, in ipso enim uiuimus et mouemur et sumus. Ciuitas namque dei una est, in sola manet ipse qui totus ubique est. Igitur in ipsa ciuitate currimus in qua sumus et quae ciuitas nos ipsi sumus et ob id apud dominum deum nostrum domum nostram locum nostrum gradimur in quo uiuimus mouemur et sumus ut ab apostolo dicitur. At e contrario reprobi non sunt ciuitas dei sed ciuitas diaboli ac per hoc nisi fallaciter se dicere nequeunt apud deum gradi. Scito tamen quod alias dicitur : Per eius apud te exempla gradiamur et alias : ad te. Quapropter utrumque dici debet incorrupte, ne forte nimis grauiter offendatur ille corrector immo corruptor. [5] DE SYLLOGISMIS. Syllogismus est argumentum et sententia cornuata satisque prudenter et ineuitabiliter captiosa. Quia scilicet syllogismi multis modis fiunt, plurimum tamen inter alios trimembris ille placet mihi qui constat propositione adsumptione conclusione. Cuius interdum immo crebro apostolus utitur propositione et explanatores eius consequenter adsumunt atque concludunt regulari adsumptione atque conclusione, ut est illud Ad Galathas : « Si per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est ». Non autem Christus gratis mortuus est. Non est ergo per legem iustitia. Item idem ad eosdem : Si per legem hereditas, iam non ex repromissione. Est autem hereditas ex repromissione. Non est igitur hereditas per legem. Item : Si enim data esset lex quae posset uiuificare, omnino ex lege esset iustitia. Non est autem ex lege iustitia. Non est ergo data lex quae posset uiuificare. Item in alia epistola : « Si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit ». Christus autem resurrexit. Ergo mortui resurgunt. Item : Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum. Proinde si Christus etiam reprobos redemit de maledicto legis factus pro eis maledictum, non sunt ergo nec erunt maledicti sed benedicti quippe qui sunt a Christo de maledicto legis re I dempti. Sunt autemet erunt maledicti quippe quibus dicturus est dominus : Discedite a me maledicti in ignem aeternum. Non ergo Christus reprobos redemit de maledicto legis neque factus est pro eis maledictum. Item per prophetam dominus dicit : Et ambulabunt qui liberati fuerint et redempti a domino, conuertentur et uenient in Sion cum laude et laetitia sempiterna. Non autem uenient in Sion reprobi cum laude et laetitia sempiterna. Non sunt igitur a domino liberati neque redempti. Item : si reprobi non sunt ad mortem praedestinati, neque illic sunt destinandi. Destinandi sunt autem quoniam scriptum est : Tu uero deus deduces eos in puteum interitus. Ergo iam sunt illuc praedestinati. [6] Erubesce Sidon, ait enim mare. Nam quemadmodum Sidon interpretatur uenatio et ipsa uenatio pro uenatoribus ponitur in hoc loco, similiter crebro ponitur et dicitur diuinitas et deitas pro deo. Quod [ut] ualeas uidere liquido, diligenter attende quod dicere uolo. Omnes Venetici qui sunt uidelicet intra mare degentes in ciuitatibus homines Latini dominum suum id est imperatorem Graecorum nequaquam uocant dominum sed dominationem. Dicunt enim : Benigna dominatio miserere nostri, et: Fuimus ante dominationem, et : Ita nobis dixit dominatio. Sed ne tibi uilescat illorum quasi rustica loquutio, uide quid sit in caelo. Nam pro dominis dominationes uocantur illi spiritus beati qui sunt inter ceteros in ordine constituti vi°. Sic ergo dicitur deitas et diuinitas pro deo. Item homines Dalmatini, perinde id est similiter homines Latini Graecorum nihilominus imperio subiecti, regem et imperatorem communi locutione per totam Dalmatiam longissimam reuera regionem regem inquam et imperatorem regnum et imperium uocant. Aiunt enim: Fuimus ad regnum, et : Stetimus ante imperium, et : Ita nobis dixit regnum, et : Ita nobis loquutum est imperium. Sed nec istud ab illis aestimes absque auctoritate dici, siquidem sancta ecclesia toto terrarum orbe cum ueraciter et fauorabiliter tum satis auctorabiliter laetissima canat de filio dei : In excelso throno uidi sedere uirum quem adorat multitudo angelorum psallentium in unum : ecce cuius imperium nomen est in aeternum id est : ecce cuius nomen imperator est in aeternum. Similiter quoque debes et illud nosse quod sub numero singulari generaliter omnes electi dicuntur et sunt regnum gratis effecti, sicut probat illud apostoli : Cum tradiderit regnum deo et patri id est ut ab beato dicitur Augustino : Eos quos redemit sanguine suo tradiderit contemplando patri suo. Porro huic regno daturus est dominus deus noster rex ubi perpetim regnent cum eo regnum, tunc uidelicet quando dicet illis ipse rex regum : Venite benedicti patris mei, percipite regnum tamquam dicat ut in sancti Augustini exposuit sermone : Qui regnum eratis et non regnabatis, uenite regnate. Non mireris itaque si rex unus regnum uocetur iure, cum tot reges omnes electi propterea reges deo donante sunt quia sub Christo uero rege semper animas eorum regente corpora sua regunt — regnum uocentur ut sunt rite. [7] Electi ita ueniunt ad filium quomodo ipse dicit:«Omne quod dat mihi pater ad me uenit, et eum qui uenit ad me non eiciam foras ». Et iterum : « Haec est, inquit, uoluntas eius qui misit me patris ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo. » Horum si quisquam perit fallitur deus, sed nemo eorum perit quia non fallitur deus. Horum si quisquam perit uitio humano uincitur deus, sed nemo eorum perit quia nulla re uincitur deus. Item in libro De regula uerae fidei : Firmissime tene et nullatenus dubites || omnes quos uasa misericordiae gratuita bonitate deus facit ante mundi constitutionem praedestinatos a deo esse, neque perire posse aliquem eorum quos deus praedestinauit ad regnum, nec quemquam eorum quos non praedestinauit ad uitam ulla posse ratione saluari. Item in fine libri : Haec interim XL capitula ad regulam uerae fidei firmissime pertinentia fideliter crede fortiter tene ueraciter patienterque defende, et si quem contra dogmatizare cognoueris tamquam pestem fuge et tamquam hereticum abice. Ita enim ista quae posuimus fidei catholicae congruunt ut si quis non solum omnibus sed etiam singulis eorum uoluerit contraire, in eo quod singulis eorum contumaciter repugnat et eis contraria docere non dubitat, hereticus et fidei christianae inimicus atque ex hoc omnibus catholicis anathematizandus appareat. Quid plura ? Nihil hinc opus est ultra. [8] ITEM. Sanctus Ambrosius In epistolam ad Romanos exponens illud testimonium psalmi : Omnes declinauerunt ait : Istos omnes et propheta Hieremias significat inter cetera dicens : « Tunc omnes insurrexerunt in prophetam domini uolentes occidere eum » ei subiecit : « Omnis autem populus non permisit illos ». Ergo omnes dixit sed malos, et hos omnes sed bonos. Neque enim quia dixit : « Omnes declinauerunt » totam penitus plebem significat sed hanc partem plebis, sicut et memoratus propheta refert : « In qua omnes mali se condiderunt ». Semper enim duo populi sunt in una plebe. [9] ITEM. Sanctus Augustinus exponens illud apostoli : Non uolentis neque currentis sed miserentis est dei dixit : Non ideo misertus est deus quia uoluit et cucurrit Iacob sed ideo uoluit et cucurrit Iacob quia misertus est deus. Sic et nunc quoque, non ideo miseretur nostri deus quia nos uolumus et currimus, sed ideo nos uolumus et currimus quia miseretur nostri deus. Ille siquidem nos praeuenit ut bona uelimus et subsequitur ut possimus et ipse facit ut faciamus. Ipse sine nobis in nobis praeoperatur incipiens qui iam de suo uolentibus nobis cooperatur perficiens. Item praefatus auctor exponens illud domini : Sicut palmes non potest ferre fructum nisi manserit in uite sic nec uos nisi in me manseritis ait : Qui a semetipso se fructum existimat ferre in uite non est, qui in uite non est in Christo non est, qui in Christo non est christianus non est. Dicamus ergo cum apostolo : Gratia dei sum id quod sum, quando quidem ut sanctus Augustinus ait : Gratia est electis omne meritum. Velim praeterea firmissime teneas et nullatenus ambigas quia nihil aliud quam perimere perimi perire perdere perdi potest impotens humanitas nisi semper illam gratis adiu||uet omnipotens diuinitas, quod declarat dominus deus dicens ad populum suum : Perditio tua Israhel, tantum in me auxilium tuum. Unde dicit et Iob de se : Ecce non est auxilium mihi in me. Oportet itaque nos domino deo semper supplicare quo deinceps dignetur gratis nos in omnibus adiuuare.
|