TESTIMONIA EVANGELIORUM
DE PRAEDESTINATIONE ELECTORUM SIVE REPROBORUM ET DE SOLA ELECTIONE ELECTORUM
Ait dominus ad discipulos : Vobis datum est nosse mysterium regni caelorum, illis autem non est datum.
Item : Omnis plantatio quam non plantauit pater meus caelestis eradicabitur.
Item : Non omnes capiunt uerbum hoc sed quibus datum est.
Item : Multi enim sunt uocati, pauci autem electi. Item : Sedere autem ad dexteram meam uel ad sinistram non est meum dare uobis sed quibus paratum est a patre meo.
Item : Nisi breuiasset dominus dies, non fuisset salua omnis caro sed propter electos quos elegit breuiauit dies.
Item : Surgent pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia ita ut in errorem inducantur si fieri potest etiam electi.
Item : Mittet angelos suos et congregabunt electos eius a quattuor uentis a summis caelorum usque ad terminos eorum.
Item : Venite benedicti patris mei, possidete paratum uobis regnum a constitutione mundi.
Item : Si ibi fuerit filius pacis requiescet super eum pax uestra.
Item : Gaudete quod nomina uestra scripta sunt in caelo.
Item : Cito faciet uindictam electorum suorum.
Item : Hodie salus huic domui facta est eo quod ipse filius sit Abrahae. Venit enim filius hominis quaerere et saluum facere quod perierat. Item : Capillus de capite uestro non peribit.
Item ad Nathahelem : Priusquam te Philippus uocaret et cum esses sub ficu uidi te.
Item : Non de omnibus uobis dico : Ego scio quos elegerim. Dixit etiam et Iudaeis : Qui est ex deo uerba dei audit, propterea uos non auditis quia ex deo non estis.
Item ad eos de pastore bono id est seipso : Oues inquit uocem eius audiunt, et proprias oues uocat nominatim et educi eas. Et cum proprias oues emiserit, ante eas uadit et oues illum sequuntur quia sciunt uocem eius. Alienum autem non sequuntur sed fugiunt ab eo quia non nouerunt uocem alienorum.
Item de ipsis : Ego ueni ut uitam habeant et abundantius habeant.
Item : Vos non creditis, quia non estis ex ouibus meis. Oues meae uocem meam audiunt et ego cognosco eas et sequuntur me, et ego uitam aeternam do eis et non peribunt in aeternum et non rapiet eas quisquam de manu mea. Pater meus quod dedit mihi maius omnibus est et nemo potest rapere de manu patris mei.
Item : Cum exaltatus fuero a terra omnia traham ad me.
Item : Haec est autem uoluntas eius qui misit me patris ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo sed resuscitem illud in nouissimo die.
Dixit quoque Pilato : Omnis qui est ex ueritate audit meam uocem.
Item ad deum patrem : Sicut dedisti ei inquit potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei det eis uitam aeternam.
Item : Non pro his antem rogo tantum sed et pro eis qui credituri sunt per uerbum eorum in me, ut omnes unum sint sicut tu pater in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint, ut mundus credat quia tu me misisti. Et ego claritatem quam dedisti mihi dedi eis, ut sint unum sicut et nos unum sumus. Ego in eis et tu in me, ut sint consummati in unum et cognoscat mundus quia tu me misisti et dilexisti eos sicut et me dilexisti. Pater quos dedisti mihi, uolo ut ubi ego sum et illi sint mecum, ut uideant claritatem meam quam dedisti mihi quia dilexisti me ante constitutionem mundi.
Item : Malos male perdet.
Item : Eum time qui potest et animam et corpus perdere in gehennam. Item : Qui templum dei uiolauerit disperdet illum deus.
ITEM TESTIMONIA APOSTOLI PAULI DE RE PRAEDICTA
Item : Paulus apostolus in Epistola ad Romanos ait : Scimus quoniam diligentibus deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum uocati sunt sancti, nam quos praesciuit et praedestinauit conformes fieri imagints filii sui ut sit ipse primogenitus in multis fratribus, quos autem praedestinauit hos et uocauit, quos autem uocauit hos et iustificauit, quos autem tustificauit illos et glorificauit. Quid ergo dicemus ad haec ? Si deus pro nobis, quis contra nos ? Qui etiam filio suo proprio non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non etiam cum illo omnia nobis donauit ? Quis accusabit aduersus electos dei ? Deus qui iustificat, quis est qui condemnet ? Christus Iesus qui mortuus est immo qui et resurrexit, qui est ad dexteram dei, qui etiam interpellat pro nobis? Quis ergo nos separabit a caritate Christi ? Tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius ?
Et paulo post : Certus sum inquit quia neque mors neque uita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque fortitudo neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate dei quae est in Christo Iesu domino nostro.
Item : Cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent boni aut mali, ut secundum electionem propositum dei maneret, non ex operibus sed ex uocante dictum est ei quia maior seruiet minori, sicut scriptum est : Iacob dilexi, Esau autem odio habui.
Item in prima Epistola ad Corinthios : Loquimur dei sapientiam in mysterio quae abscondita est quam praedestinauit deus ante saecula in gloriam nostram.
Ad Ephesios etiam : Benedictus deus et pater domini nostri Iesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo, sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem ut essemus sancti et inmaculati in conspectu eius in caritate. Qui praedestinauit nos in adoptionem filiorum dei per Iesum Christum in ipsum secundum propositum uoluntatis suae in laudem gloriae gratiae suae.
Et paulo post : In quo etiam sorte uocati sumus praedestinati, secundum propositum eius qui omnia operatur secundum consilium uoluntatis suae.
Item : ipsius enim sumus factura creati in Christo Iesu in operibns bonis quae praeparauit deus [ut] in illis ambulemus.
Item Ad Timotheum : Conlabora euangelio secundum uirtutem dei qui nos liberauit et uocauit uocatione sua sancta, non secundum opera nostra sed secundum suum propositum et gratiam quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia.
Item : Firmum autem firmamentum dei stat, habens signaculum hoc: nouit dominus qui sunt eius.
Item Ad Titum : In spem uitae aeternae quam promisit qui non mentitur deus ante tempora saecularia.
Et quid est mirum si de membris talia loquatur, cum de ipso capite haec eadem intrepide ita fateatur : Qui praedestinatus est filius dei in uirtute secundum spiritum sanctificationis ? Item : Oculus non uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascendit quae praeparauit deus diligentibus se.
main page | contents
|