[2] Quisnam fuerit immo sit gradus ille de quo si bene memini Dauid dixit Jonathae : Uno tantum gradu ego morsque diuidimur nec usquam legi nec abs quolibet hominum didici. Verum tamen prout arbitror ille gradus gratia dei potest conuenienter intellegi. Namque cum gratis electos atque dilectos ipsa liberauerit liberet liberatura sit de lege in membris repugnante legi mentis et de lege peccati atque de corpore mortis, congruenter etiam hoc ipso uno gradu diuiduntur electi quando liberantur diuinitus de persecutoribus suis atque de corporalis pernicie mortis. O gradus eo gratior quod gratuitus, quo liberamur et de concupiscentia carnali id est de morte spiritali et de morte corporali, per quem facti filii misericordiae qui erant natura filii irae libere subeunt atque gaudendo scandunt ad summa quos corrupta natura demer||sit in profunda ! In quibus profundis plangens et gemens electus quisque situs adhuc in carne suspirando lacrimando lamentando uociferando dicit ad deum cotidie : De profundis clamaui ad te domine. [3] Audiat istud ille qui nimis tumide naturam praetulit siue fortasse adhuc praefert gratiae. Illa quam de sancta cruce antiphona debita ueneratione cantatis : O crux admirabilis euacuatio uulneris restitutio sanitatis clarius luce subuertit et pellit errorem qui confingitur quasi de redemptis in ea reprobis baptizatis. Namque cum constet quod nullatenus ipsa crux fuerit uel sit ullius illorum euacuatio uulneris uel restitutio sanitatis, patet profecto quod eorum nullius ibi sit facta redemptio sed electorum solummodo qui soli redemptus mundus Christi passione creduntur et cognoscuntur esse tantummodo sicuti scilicet supplices ipsi redemptori dicunt suo : Adoramus te Christe et benedicimus tibi quia per crucem tuam redemisti mundum et ipsi soli dicunt : Nos autem gloriari oportet in cruce domini nostri Iesu Christi per quem saluati et liberati sumus. Nemo enim potest dicere dominus Iesus nisi in spiritu sancto id est sicut a sancto exponitur Augustino : Corde ore opere animo dicto facto « nemo potest dicere dominum Iesum nisi in spiritu sancto ». Quia mundus non potest accipere ideo se Christi sanguine redemptum non potest dicere. Nihil est enim quod dicit quisquis hoc dicit ac per hoc iam nec dicit quia non hoc in spiritu sancto qui spiritus ueritatis est dicit. Falsum est enim quod dicit et ob id iam nec dicit quia nihil est quod dicit. Nam si reprobi baptizati per sanguinem crucis Christi sunt redempti, ergo sunt etiam per ipsum saluati et liberati. Non autem sunt per ipsum saluati et liberati quippe qui sunt ab ipso Christo rite satis morti sempiternae praeiudicati praedamnati praedestinati et ut ita dictum sit in illam iam iure praecipitati. Non ergo sunt per sanguinem crucis eius redempti. Conticescat itaque iam mutus latrator quia reuera non duorum sed unius hoc est solius electi mundi corporis uidelicet sui Christus est redemptor saluator et liberator. Quisquis hoc non uidet caecus est, quisquis istud negat nectus est. [4] Sanctus Augustinus exponens illud In Iohannem : Ego in hoc natus sum ait : Non est producenda huius pronominis syllaba sed corripienda tamquam diceret: in hanc rem natus sum, id est : ad hanc rem. [5] Esaias ait: Domine dabis pacem nobis, omnia enim opera operatus es nobis. Ideo uero operatus es dixit de praeterito quia fecit quae futura sunt. Ipse solus operatus est cuncta praedestinando, solus etiam operatur inspirando et de suo iam nobis uolentibus cooperatur adiuuando. [6] Si quaeritur ubi dicatur filius potestas prima, habetur in Micha : Et tu, turris nebulosa filiae Hierusalem, ad te veniet et usque ad te ueniet potestas prima. Et hac sententia subuertitur penitus haeresis arriana quia reuera filius non est potestas secunda sed prima, potestas prima naturaliter una personaliter trina. [7] Qualis est differentia inter mortem quam deus non fecit et mortem quam deus inrogauit inrogat inrogabit—de illa siquidem scriptura dicit : Deus mortem non fecit, de ista uero ait : Vita et mors a domino deo est uita scilicet a donante mors a uindicante, et illa est una haec autem dupla: morti enim peccati quam homines intulerunt inferunt et inferent sibi intulit infert et inferet deus mortem corporalem id est separationem animae a corpore et mortem gehennae, propter unam uidelicet iniustam geminam iustam—talis est differentia inter iniusta mala quae homo quisque commisit committit committet iniustus et mala iusta quae deus per aduersa praesentia et tormenta perpetua reddidit reddit reddet ut competit iustus. Cum dominus deus noster et magister lesus Christus rex benedictus et imperator inuictus aduersus reprobos abunde praelocutus ac praeloquens dicat electis : His autem fieri incipientibus respicite et leuate capita uestra, quoniam adpropinquat redemptio uestra, satis reuera pandit habentibus aures audiendi et oculos uidendi quod horum est ipse solorum dubio procul a deo factus ut iustitia et sanctificatio sic et redemptio quibus ab eo talis infunditur simul atque confertur consolatio, non quod absit uel unius illorum quibus arescentibus prae timore et expectatione quae superuenient uniuerso orbi digna denuntiatur desolatio grandis inrogatur tribulatio, maior incomparabiliter inferetur consequenter ut merentur cruciatio. [8] Quisquis gratia naturam esse maiorem dicit a uia ueritatis procul deuians ipsi prorsus gratiae uehementer ingratus infensus iniuriosus existit, atque dum nimis inconsiderate loquens ueritati temeraria garrulitate contradicit, non paruam profecto sed ingentem spiritui gratiae contumeliam facit. Quod ut iam patenter deo donante cognoscas, opere pretium est ut ea quae se||cuntur prudenter aduertas. Gratia tam deus filius quam deus spiritus sanctus nonnunquam dici reperitur in scriptura sacra. Namque de filio sic habes in apostolo: Ut gratia dei pro omnibus gustaret mortem et iterum : Adeamus ergo ad thronum gratiae cum fiducia. Porro de spiritu sancto sic habes in ipso : Infelix ego homo ! Quis me liberabit de corpore mortis huius ? Gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum, et : Unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi, et : Diuisiones gratiarum sunt, idem autem spiritus, et : Ut resuscites gratiam quae est in te per. Sic autem dicitur istud de spiritu sancto sicut in Danihele dicitur liquido : Suscitauit deus spiritum sanctum pueri iunioris cui nomen Danihel. Non enim de creato spiritu pueri sed de creatore spiritu debet intellegi. Sed si te mouet cur spiritus sanctus, cum sit dei spiritus, spiritus pueri sit dictus, debet intellegi puero datus quale est et illud apostoli : Spiritus prophetarum prophetis subiectus est et illud Helisaei ad Heliam : Oro ut sit duplex spiritus tuus in me. Ista si perspicis, profecto simul etiam perspicere potes quod sicut nemo potest dicere maiorem creatore creaturam siue factore facturam sic omnino dicere nemo sanum sapiens potest ullo modo gratia maiorem esse naturam, quippe cum gratia sit deus ac per hoc semper omnipotens at natura sine gratia penitus impotens. Annon est gratia deus et omnipotens quae quoscumque uult liberat gratis et saluat ? iuxta illud : Quis me liberabit de corpore mortis huius ? Gratia dei, et : Gratia salui facti estis, et : Cuius gratia estis saluati, et : Per gratiam Christi credimus saluari sicut et illi. Hinc est et illud Prosperi: Saluatrix autem cunctorum gratia Christi, et illud : Gratia nos reparat gratia iustificat. Annon est omnipotens quae sufficit electis contra temptationes diaboli ? sicut ait dominus apostolo : Sufficit tibi gratia mea, non ait: Sufficit tibi natura tua. Non enim rationali et intellectuali creaturae sufficit aliud nisi deus. Claret itaque non subobscure sed perspicue gratiam dei sine dubio deum esse. Sicut enim manus domini dextera domini brachium domini et misericordia dei deus est filius, et sicut digitus dei donum dei et calor dei deus est spiritus sanctus, ita gratia dei uel deus filius est uel deus spiritus sanctus est. Ob id autem tam filius quam spiritus sanctus gratia uocatur quia gratis uterque nobis a deo patre datur. [9] Cum enim Christus et ecclesia tamquam sponsus et sponsa caput et corpus et membra sint una persona dicente scriptura : Erunt duo in carne una quod apostolus dicit in Christo et in ecclesia quae est ut ipse testatur corpus eius et plenitudo eius de carne eius et de ossibus eius, iure nimirum credimus rite speramus atque confidimus quod corpus et sanguis Christi traditum et fusus pro sola ecclesia Christi dicente apostolo : Christus dilexit ecclesiam et seipsum tradidit pro ea et denuo : Quam adquisiuit sanguine suo et coniungantur et cohaereant et coadunentur ecclesiae Christi id est adoptiuis filiis dei heredibus dei coheredibus Christi fratribus Christi membris Christi corpori Christi. Quod profecto non ita debet credi ullo modo de reprobis qui sunt membra diaboli et corpus Antichristi. Solis enim electis ait dominus : Hoc est corpus meum quod pro uobis tradetur et de sanguine suo : Qui pro uobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Et ipsi filio qui est dei uirtus et dei sapientia dicit pater 5 ita : In lacob inhabita et in Israhel hereditare et in electis meis mitte radices, et : Sic in Sion firmata sum et in ciuitate sanctificata similiter requieui et in Hierusalem potestas mea et radicaui in populo honorificato et in parte dei mei hereditas illius et in plenitudine sanctorum detentio mea. En ut apparet et lucet ac claret in plenitudine sanctorum detentio est Christi ac per hoc quia sola electa ecclesia est corpus eius et plenitudo eius, in ipsa sola quae corpus est Christi manet ad salutem et proficit ad remedium in uitam aeternam corpus et sanguis Christi, non in membris diaboli et corpore Antichristi. [10] [In illa die ceciderunt sacerdotes in proelio.] Quod ut planius perspicacius plenius uideat sagacitas tua, ponatur sententia tempus utrumque continens una : In illa die ceciderunt sacerdotes in proelio dum uult fortiter facere dum sine consilio exiit in proelium. Iam nunc itaque liquido perspice perspicaciter intuere, non sic posse dici id quod dictum est : dum uult fortiter facere ‘dum uelit facere’ sicut illud dum sine consilio exiit in proelium poterat dici : ‘dum sine consilio exisset in proelium’. His ita se habentibus tibi iam prout reor euidenter patentibus, meminisse debemus quod ‘dum’ saepe ponatur in omnibus temporibus pro ‘cum’. Rarius tamen est in praesenti sed potest inde sic dici : Non debent homines queri dum sint suo uitio mali si dei iudicio iuste facti sunt miseri. At de ceteris temporibus plenas manus habemus ut : Dum clamarem ad dominum, Deus dum egredieris. Ad dominum dum tribularer, Dum uenerit filius hominis, Dum uenerit paraclytus et cetera. Praeterea plurimum precor et uehementer exhortor ut declinationes partium maximeque uerborum sedulum mittas in usum uimque satagas intueri prout oportet illarum. Quis enim putaret ut in cognitione cuiuslibet [modi] cum [esset] tot artium liberalium singulariter tunc temporis capax sagax Priscianus erraret ? Et tamen : Cum faciam uitulam pro frugibus, ipse uenito ‘cum faciam’ coniunctiuum modum esse coniecit dixit et scripsit, cum reuera sit indicatiuus quasi dixisset nisi carmen impedisset : ‘cum immolabo libabo litabo sacrificabo, tunc uenito’ non ‘cum immolem libem litem sacrificem’. [11] Expedit ualde fili dilecte diligenter intueri quod in opusculis beatorum patrum, sicut siticulosissime ueritatem qua uiuant quaerunt catholici sic e contra falsitatem qua ceteros occidant studiosissime quaerunt haeretici, quale illud est uerbi gratia quod ait Iohannes Chrisostomus: Neminem posse laedi ab alio nisi a semetipso fuerit laesus. Quod infelix Iulianus episcopus pelagianus in libris suis posuit et illinc heresim suam firmare uoluit prout amplius potuit, asserens uidelicet quod Adam nemini nostrum nocuerit neminem laeserit ac per hoc in paruulis peccatum originale non sit. Quippe cum eorum laesus a semetipso nemo sit, proinde claret inquit quod eos Adam laedere nequiuit. Contra quod egregie respondit uenerabilis Beda sicut inspicere potes in primo uolumine Super Canticum canticorum, patenter ostendens illam sententiam Iohannis non esse ueram quia scilicet simplices et fatui possunt nescienter ab hereticis decipi ac per hoc et laedi. Hinc patefecit omnes paruulos ex Adam commixtione sexus utriusque natos ab Adam procul dubio letaliter laesos. Unde si tibi quod in Ubris beati Hieronimi caueas fideliter dico, suscensere non debes mihi quod absit ullo modo, quale est istud in sententia psalmi : Dirige in conspectu tuo uiam meam : Meum est inquit pedem ponere, tuum dirigere, cum certe nullus umquam gressum uel pedem posuerit ponat positurusue sit nisi quem dominus ponere fecit facit faciet, quippe qui cunctos electos suos in Christo elegit et omnes illos Christus in se ipso posuit ut ipse dicit : Et posui uos. Nec illud etiam ueritati concinit quod : Dirige in conspectu tuo uiam meam non debere dici, quia inquit si mea est bona non est. Quid hoc adfert impedimenti ne sic debeat dici ? Nonne dicit propheta : Erunt praua in directa et ipse psalmista : Utinam dirigantur uiae meae ? Igitur qui haec et huiusmodi saepe protulit mirum uideri nemini debet quod esse reprobos a Christo redemptos astruit, quia profecto si hoc uerum est tunc est quod absit et illud uerum quod Origenis asserit per annorum circuitus de caelo sanctos esse lapsuros et iniquos ex inferno caelum subituros et istam beatitudinis et miseriae uicissitudinem habituros. Sed quia falsa est Origenis ista sententia propter illud domini: Et ibunt in supplicium aeternum, nimirum falsum est et illud de reproborum redemptione propter illud apostoli: Per proprium sanguinem introiuit semel in sancta aeterna redemptione inuenta. [12] Ni post pharisaea conuiuia superfuisset cenae, nihil prorsus hinc a me tibi quaestionis proponeretur quia scilicet nihil esset quod exponeretur. Manet ergo nunc quaestio quae per iunctionem seu reiunctionem sui soluitur hoc modo : ‘conuiuia cenae pharisaei’ ut ‘apostolica sedes Petri’ ‘apostolica sententia Pauli’ ‘dominicus sermo dei’ id est ‘sedes Petri apostoli’ ‘sententia Pauli apostoli’ ‘sermo domini dei’. Tale est et illud Virgilii : Postquam arma dei ad Vulcania uentum est, id est ‘ad arma Vulcani dei’. Tale est et illud : In auribus meis sunt ista domini Sabaoth, et : Tuam ipsius animam pertransiet gladius, et : Qua ratione tuum ipsius atque omnium discutis creatorem ? et : Pro nostra omnium salute id est ‘pro salute omnium nostrum’. Fremit arma iuuentus id est, ‘fremunt ipsi iuuenes’. [13] Licet ipse desiderem quo mei saepe tibi ueniat in mentem, tamen scito certissime quod tui mihi uenit in mentem rarissime. Nolo mireris huius rei, quia scilicet pene in mente mihi est perdilecti fratris mei, quin etiam precor crebro quo replearis et quandoque sine fine satieris domini dei. Qui respondet Amen, Christi pertingat ad agmen. Ceterum si diligenter intuearis tot superiores genetiuos resolui per ablatiuos perspiciasque non posse dici per resolutionem : ‘ego tibi uel tu mihi ueniat in mentem’, prorsus hinc illam Prisciani qua locutionem istiusmodi debere dicit per nominatiuum resolui nequaquam recepturus es uelut cernis assertionem. Frequenter enim praeponitur etiam praepositio huiusmodi ablatiuo ut est illud : Velut cum fossae plenae fuerint de eo pro ‘plenae eius’ uel ‘eo’ et etiam in uerbis ut : Inpinguasti in oleo caput meum, et : In oleo sancto meo unxi eum, et : Ut exhilaret faciem in oleo, et : Replebimur in bonis domus tuae, et : Qui replet in bonis desiderium tuum, et : Ecce ego mittam uobis frumentum uinum et oleum et replebimini in eo. In cunctis enim his locis, ‘in’ pro ‘de’ ponitur. Inde male fecit qui hoc ultimum testimonium in propheta deprauando corrupit, uos autem bene feceritis id corrigendo : Et replebimini in eo id est in oleo. Namque frumentum et uinum id est corpus et sanguinem domini propterea plurimi manducant et bibunt ad iudicium quia de quo replentur electi non habent spiritum sanctum. Credo quidem quod haec tibi, quia deo gratias praeuolas ingenio, clareant euidenter et sufficiant ex integro, sed feras quaeso patienter libenter atque gaudenter dum nonnulla barbarae locutionis exempla depromo profutura uehementer. Gens teudisca sic habet pene distinctos casus in lingua sua sicuti sunt et in latina. Igitur quando partem uolunt alicuius rei quae pertinet ad utendum uel dare uel accipere uel deferri iubere seu petere, nequaquam proferunt id per ablatiuum sed per genetiuum. Non enim dicunt : ‘Vis tu de hoc ?’ aut ‘da mihi de hoc’ seu ‘defer mihi de hoc’ sed omnes in com mune docti pariter et indocti dicunt, quando dumtaxat uelut dixi non totum sed partem uolunt : ‘Da mihi huius uel illius’ ‘uis tu huius ?’ ‘defer mihi illius’. Verbi gratia ut fiat manifestius dicam planius clarius plenius, si partem uolunt dare uel accipere cuiuslibet rei quae habetur in praesenti uel aliunde potest deferri, dicunt : ‘Vis tu huius panis ?’ uel ‘huius carnis’ uel ‘huius uini’ uel ‘huius potionis’, similiter : ‘Defer mihi illius graeci uini’‘uel illius mogari’ uel ‘illorum pomorum siue pirorum’, similiter : ‘Commoda mihi tui frumenti, tui potus’ aut ‘denariorum’, quasi dicant ut nos dicimus : ‘Vis tu de hoc pane ?’ uel ‘de hac carne’ et cetera supradicta, ‘defer mihi de illo graeco uino’ uel ‘de illo mogaro’ et cetera, ‘commoda mihi de tuo frumento’ et reliqua. Qui tamen quando quid totum dare uel accipere uolunt ut et nos dicimus dicunt : ‘Vis hoc ?’ uel ‘istud uel illud accipe, da defer commoda mihi hoc uel istud uel illud’. Nolo haec deputentur flocci pendenda, quinimmo censeantur uehementer stupenda quippe cum barbarae linguae sint diuinitus naturaliter indita et generaliter insita, quae peritissimi Latinorum singulariter esse recondita mirantur uel potius admirantur in thesauris archiuisque Graecorum. [14] Praeterea scias quando lectum est illud in euangelio : Rex autem cum audisset iratus est et missis exercitibus suis perdidit homicidas illos et ciuitatem illorum succendit, protinus dixi : En redempti cum sint potius perempti. Similiter et de illo in tenebras exteriores rite proiecto. [15] Sane plurimum placuit illud quod beatus Gregorius dicit : Deus pater deo filio nuptias fecit et illud : Sicut misit me pater deus deum, ita et ego mitto uos homo homines. Claret itaque quod cum sit deus unaquaeque persona per se, profecto spiritus sanctus deus qui procedit ex deo qui fecit nuptias deo et ex deo cui fecit nuptias deus atque qui procedit ex deo mittente deum et ex deo misso a deo non habet hic sanguinem quod absit ullo modo sed filius tantummodo, solus uidelicet deus et homo sponsus et deus iuxta illud : Gaudebit sponsus snper sponsa, gaudebtt super te deus tuus. Cum patre quidem et spiritu sancto pariter et pariliter naturaliter et substantialiter deus magnus, et tamen specialiter solus est agnus iuxta quod dicimus ei : Domine deus agnus dei, ipse nunc et semper miserere gratis mei licet nimium rei.
|