Cum enim praemitteret sanctus Iohannes apostolus dicens: ‘Et iudicata sunt singula secundum facts sua’, breviter subiuncxit, quemadmodum fuerint iudicati: ‘Et mors et infernus’, inquit, ‘missi sunt in stagnum ignis’,
Quo ne tu missus doleas nec temet abyssus Involvat, totis caveas, deposco, medullis, Atque scias utinam, quantum, carissime, plangam Ob tale scriptum, quod habetur, sit quasi dictum Ipsius ore dei, pro quo iurgia novi Facta, sed et fieri non cessant climata mundi Per diversa, mihi sicut dixere periti, Ipse vel audivi passim letalia fundi. Hinc ego lamentor, hinc te modo cernuus hortor: Emendato tuum, velud esse necesse, libellum, Cernimus, ante deum ne sis damnatus in aevum, Antestabis eum pudibundus quando, benignum Electis vultum praebentem hinc quoque multum. Flagito te denuo: Miserere tui pius ultro, Ne tunc, quando voles, nequeas, hos per modo soles Est operae pretium patrare quod: ergo supernum Perspice iudicium neque sit pudor hoc ad agendum, Sis licet antistes; quin immo quod esse superstes Cerneris hoc ad opus, domino grates age pronus, Acceleraque viam devote demere culpam, Quatinus hinc veniam valeas adipiscier, ut iam Non sibi displiceas, est cuius ubique potestas Quos vult pontifices damnare perinde nocentes Quosque cupit superis conectere civibus ipsis. Inter eos nitide iugiter merearis ut esse, Quo fervore velim, si nescis, promere possim, Et puto, si fatear, tanto vix a patre credar. Conscius in celsis tamen est et in aethere testis, Qui scit inesse tui de se mihi pignus amandi. Perspice, quae domini dederit tibi gratia nostri Unius et trini, excepit cum temet ab Auspiciis teneri: reminiscere, quanta volenti Ire per abrupta obstiterit pietate paterna Abstuleritque tua ignoscens puerilia multa Contuleritque sua spirans in te sacra dona, Gratis, non merito, carismata larga serendo, Fontis opima sui potare fluenta clienti More sibi solito gratis concessit et ultro. Cui de parte tua modo talia sunt retributa, Inficieris uti, quod perditionis alumni Non sint praefixi sub tartara praecipitandi, Cum constet missos et eo iam praecipitatos, Ut legimus patulo credentes pectore toto: Gratis ut electos paradisi in luce locatos, Sic merito reprobos in abyssum scimus adactos. Figulus ipse luti ceu vult facit; etquid iniqui Murmur figmenti praesumit ad ista reniti? Ast ego praescitos fateor divinitus ipsos Ad facienda malos proprio probra velle futuros; Hinc praedamnatos in abyssum praecipitatos Regis iudicio superi probo sat quoque iusto. Tu tamen econtra peribes his esse parata Tantum tormenta, existant quasi non et in ipsa Hii praefiniti praefixi praeque parati, Cum praedamnati, praemissi, praecipitati Credantur plane, cognoscantur manifeste, Probentur clare seu convincantur aperte. Quisquis habet visum, non tantum cernit id ipsum, Insuper exclamat, quod sic est nec secus extat, Increpat, ingeminat, testatur et hoc ita monstrat, Certius esse quasi nil umquam quiverit ipsi At tu, qui summs specialiter esse sophia Praeditus effereris, minime sic esse fateris. Haecine nutrici sunt reddita seu genetrici Praemia tam dulci? Meruerunt haecine, fili, Gratia gratuita et sapientia, mater opima? Haec de patre tua capient, non altera dona? Ista repensa sui cum liba tuentur alumni, Laetanturne dolent, gaudent an his mage merent? Vere causa sui non est hic tripudiandi, Nec fuit ista tibi de se sors his redibendi, Sed tamen in domino patre, prole ac flamine sancto Indubie fido, quod iam carismate digno, Munere quin largo deitas pia corriget ultro, Quicquid ibi mendae potuit humanitus esse, Nil quia de proprio nisi menda tenetur; ab illo Nato primorum sors haec de parte parentum Restitit, haec superest, sed iam modo tempus ad hoc est, Praeveniente deo, comitante, sequente benigno, Arripiatur uti constantia libera libri Nunc emendandi, datur hic dum stilla morandi Temporis et fandi nec non sata prava putandi, Quin evellendi nequam plantaria nostri De medio campi; ramnus radicitus horti Sit procul a nostri areola, quoniam male multi Ipsius incauti spinis heu sunt scio puncti; Quos tu si nosti, vix desinis ora rigari Uberibus lacrimis, quoniam quod deterius his Noscitur esse malis, delirant, sint quod opimis Pasti deliciis potius, quam sunt ita dumis Puncti, sicut eis perhibemus tristibus extis. Dic illis igitur, cui credunt quemque fatentur Auctorem horum velut utilium fore florum, Vitalem pastum quasi spiritibus referentum.
main page | contents
|