O deus, miseri Miserere servi. Ex quo enim me iussisti hunc in mundum nasci, Prae cunctis ego amavi vanitate pasci. Heu, quod evenit mihi. O deus, miseri Miserere servi. Tu me, domine, fecisti, ut servirem tibi, Ego miser te dimisti et longe abivi. Heu, quod evenit mihi.
O deus, miseri Miserere servi. Tu me quoque redemisti de iugo servili Et ego te non agnovi nec ad te redivi. Heu, quod evenit mihi.
O deus, miseri Miserere servi. Mandata, quae precepisti, pro dolor! reliqui; Fateor voce lugubri: nimium deliqui. Heu, quod evenit mihi. O deus, miseri Miserere servi. Almam legem, quam dedisti, denique neglexi Et illa, quae vetuisti, avide dilexi. Heu, quod evenit mihi.
O deus, miseri miserere servi. Cuncta bona praeterivi animo libenti Atque multa mala egi pectore ferventi. Heu, quid evenit mihi.
O deus, miseri miserere servi. Voluntates non dimisi sed his me addixi Et totius me peccati vinculis devinxi. Heu, quid evenit mihi.
O deus, miseri miserere servi. Iram tuam provocavi crimine frequenti Ideoque te offendi offensa ingenti. Heu, quid evenit mihi.
O deus, miseri miserere servi. Sed quid plura dicam tibi, o pia lux saecli. Mala, quaeque permisisti, cuncta miser feci. Heu, quid evenit mihi.
O deus, miseri miserere servi. Ergo iam succurre flenti, domine, clienti Scelera tibi fatenti veniam petenti. Heu, quid evenit mihi.
O deus, miseri miserere servi. Affer opem indigenti iam manu clementi Vulneraque detegenti medere languenti. Heu, quid evenit mihi.
O deus, miseri miserere servi. Subveni te invocanti et in te speranti Dextram da, quem redemisti, iam perclitanti. Heu, quid evenit mihi.
O deus, miseri miserere servi. Igitur vos omnes sancti, coheredes Christi, Exorate prece dulci pro me infelici. Heu, quid evenit mihi.
O deus, miseri miserere servi. Alma tu Maria, tui virgo mater dei, Interventu nunc salubri memor esto mei. Heu, quid evenit mihi.
O deus, miseri miserere servi. Sancte Michael, insigni supplicato regi, Deprecentur atque cuncti angelorum chori. Heu, quid evenit mihi.
O deus, miseri miserere servi. Patriarchae qin electi et prophetae sancti Suffragamini petenti precibus clienti. Heu, quid evenit mihi.
O deus, miseri miserere servi. Claviger quoque praecelsi, sancte Petre, regni Socios adiungens tibi preces funde patri. Heu, quid evenit mihi.
O deus, miseri miserere servi. Martyrumque gloriosi beatorum globi Flagitate pro miselli peccatis alumni. Heu, quid evenit mihi.
O deus, miseri miserere servi. Insignes o summi dei confessores almi Opem ferte precor mihi oratu instanti. Heu, quid evenit mihi.
O deus, miseri miserere servi. Virgines o clarae vestri per amorem sponsi Memoramini nunc mei delictis oppressi. Heu, quid evenit mihi.
main page | contents
|