.......................................................................... Heu, valeo, omnigenum quia pondere flagitiorum Me scio depressum; hinc vereor, rex splendide, multum, Cum mihi lamentum potius quam carmina laudum Competat et magnum pro carmine fundere planctum. At tu pendentem crucis et tormenta luentem, Protulit ut laudem, exaudisti, sancte, latronem Fundentique precem largibus es ipse salutem Et sibi caelestem tribuisti cernere lucem: Sic quoque nunc famulum dignare audire misellum Quin et vota precum pariter cum carmine laudum Iam, precor, exaudi, qui nullum foeda fatenti Vulnera nescisti celeri pietate mederi, Infaustoque mihi citius succurre potenti Atque medere mei languoribus, obsecro, morbi, Qui licet ante tibi sunt, o deus inclite, noti, Hos tamen ipse humili iamiam volo corde fateri. Sed cum sint nimii nequeantque ex ordine pandi, Hos idcirco brevi perstringam cuncta scienti. .......................................................................
main page | contents
|