O mi custos, o mi heros, mi pater misericors, Flecte, precor, ad me tuos miseranter oculos Lucem super omnem pulchros, super solem splendidos.
Tuque, mi redemptor, Christe, fili patris opitme, Dignare tuo cum pater me, queso, respicere, Ut respectus possim flere miser amarissime.
Tuque, spiritus o sancte, pie mi paraclite, Qui ex patre filioque procedis assidue, Me tuo misellum more conturbandum commove.
Novi namque me peccasse contra te gravissime, Sicut die, ita nocte, corde, ore, opere; Laboravi semper valde te, deus, offendere.
Laboravi, inquam, valde plura mala facere, Quam sint homines in orbe, quam astra in aethere, Vel quam pisces intra mare, arena in litore.
Volo unde nunc lugere, sed non possum, domine; Sine te quivi peccare, sed nequeo plangere, Sine te sum lapsus male, sed non possum surgere.
Non enim possum plorare nec lamenta fundere, Poyui multa patrare qui mala cotidie, Quorum soli pater tuae numerus scientiae.
Care ita quidem mea sine te est arida Sicut terra sine aqua, sicut petra rigida, Oculorum est pupilla ceu cristallum frigida,
Sicque sicut silex dura cuncta sunt precordia; Ideo non valet ulla emanare guttula, Exque me nec saltem una ire potest lacrima.
Proinde meorum multa criminum cum milia Sint et plura quam arena marina per litora Atque multo graviora massa extent plumbea,
Clamat, ecce, supplex mea nunc ad te miseria, Petens, ut digneris tua me misericordia Hac respicere in hora torpentem socordia.
Age iam mei mollita de cordis duricia Educ, queso, modo multa lacrimarum flumina Ad facinora deflenda simul et flagitia.
Graviter peccavit mea nam tibi dementia, Fortiter succurrat tua sed mihi clementia, Quoniam est tibi tanta ceu nulli potentia.
Tu es trinus, tu es unus, tu es potentissimus, Tu es pius, tu benignus, tu es clementissimus, Ob hoc meis da dignare flumina luminibus.
Tu petram in stagna dudum convertisti laticum Atque rupem in aquarum fontes multiplicium, Tu potes cor ita meum emollire ferreum,
Tu pectus adamantinum reddere ut carneum, Tu mutare nunc belvinum in humanum animum Veterumque vel antiquum in iam novum spiritum.
Ad cadendum sola mea sufficit miseria, Ad surgendum eget tua sed misericordia, Quia inest mihi multa, pro dolor, vecordia.
Porrige iam lapso manum, da luctum, da gemitum, Dona fletum, dona planctum ploratumque plurimum Facque cor humiliatum, conturbatum spiritum.
Plorem, pater, vehementer te donante iugiter; Plorem, fili patris, semper, flagito suppliciter; Plorem, spiritus o sacer, te favente inpiger;
Lacrimer indesinenter et incessabiliter, Lamenter necnon instanter, infatigabiliter, Ut post perpetim consoler tecum et exhilarer.
Summe pater, miserere ac misericordiae Miseranter, queso, tuae clemens reminiscere Et ad meum me adtrahe forti Iesum robore.
Tuque, domine o Christe, o caput ecclesiae, Adtractum, deposco, ad te me dignanter recipe Et receptum solidare in te noli spernere.
Tuque, spiritus o sancte ac dulcis paraclite, Mei semper meminisse noli, rex, contemnere, Sed da patrem filiumque atque te diligere.
Deus trine, deus une, deus clementissime, Trinitas colenda corde, mente atque pectore, Unitas amanda valde omni nobis tempore.
Qui es quadri diligendus orbis in climatibus, Sed mei plus irritatus corporis, heu, sensibus Quam sis mundi a totius, credo, peccatoribus,
Miserere, queso, deus, miserere concitus, Succurre, deposco, prius quam inferni abyssus Me absorbeat, quo nullus utilis est gemitus.
Respice quapropter prius, pater, fili, spiritus, Trine atque une deus, pereat quam famulus, Quem plasmasti tuis pius miserando manibus.
Manuum tuarum opus respice clementius; Si respexeris, ploratus sequetur uberrimus, Immo simul ululatus erit amarissimus.
Ego, pater, ille tuus prodigus sum filius, Abs te procul exul factus qui fui diutius Meretricibus coniunctus et consumptis omnibus
Quae tu bonis es largitus panis miser indigus Effectus fui subulcus, saturari cupidus Siliquis, sed dedit nullus, quae dabantur suibus.
In me autem nunc reversus cum sim mendicissimus Cumque tuae sciam prorsus multos penetralibus Mercennarios in domus abundare panibus,
Reminiscens, quod benignus es atque piissimus, Pietate tua fisus, quamvis indignissimus Nomine servi misellus filiique penitus,
Advolutus clamo tuis eiulans vestigiis: Pater mi, peccavi meis in celum miseriis Atque coram te delictis gravibus et nimiis.
Non sum dignus dici tuus servus, nedum filius, Sed iamiam dignetur meus pater clementissimus Tractare suam benignus pietatem cicius.
Eripe de portis mortis me, pater amabilis, Pereat ne tui iuris suis plasma meritis; Abest panis, adest famis pestis miserabilis.
Nemo panem habet vitae preter te, altissime, Quem nunc cernor esurire, indignus percipere, Sed gratuito largire tu pius hunc munere.
Signatus est occisus fratri meo vitulus, Qui fuit peregrinatus a patre diutius, Cum multis luxuriatus miser meretricibus.
Qui ad te ubi reversus fuit mendicisiimus, Consumptis paternis rebus atque bonis omnibus Indigens suilli victus, sed carens hoc funditus
Inops panis, dives famis ut est piis oculis Alonge respectus patris, est donatus osculis, Amplexatus et benignis vehementer brachiis.
Aliud nil fuit fassus, ni quod esset filius Eius ultra iam indignus; servis a fidelibus Prima stola est indutus, inque manu anulus
Est confestim sibi datus, tegumenta pedibus, Pariterque saginatus est est occisus vitulus, Sicque fuit epulatus tecum, pater, filius.
Ergo quia est inventus, fuerat qui perditus, Rediit resuscitatus et revixit mortuus, Gaudio magno gavisus est cum servis dominus.
Igitur ego ipsius nunc ad te fraterculus Clamo tuis advolutus, pie pater, pedibus, Tuus, feteor, indignus nihil minus filius.
Ecce veniam sceleribus Pro suis, offensum quibus te tristatur pluribus, Quam polus ipse depictus splendeat sideribus.
Ergo sicuti tunc pius nihil herens amplius Tam clementer es misertus nato currens obvius, Miserere sic dignatus modo mei ocius.
Et quidem nil eo minus verum multo amplius Peccavi tibi protervus diebus ac noctibus, Ad bonum, pro nefas, tardus, ad malum promptissimus.
Iustificavi misellus meis facinoribus Peccatores omnes, mundus quos tenet quadrifidus, Proinde peto prostratus, miserere cicius.
O Iesu, quatriduanus, bone pastor, Lazarus Mortis in sepulcro situs iamque nimis fetidus, Monumento quamvis pressus, iamiam scatens vermibus,
Ecce iacet interemptus multis pro criminibus, Quae gessit econtra stultus, segnis, hebetissimus, Privatus velut ambobus cum sensu luminibus.
Freme, freme, bone Iesu, ac turbare spiritu, Lacrimare pio fletu servi tuo interitu, Propria qui semet manu interemit iamdiu.
Clama, clama, Iesu Christe, voce magna, domine: ‘Proli foras, tumulate, veni foras, Lazare, Exi, exi ac procede iam mortis de carcere!’
Si clamaveris me, Christe, redemptor piisiime, Exibo letus repente ac procedam propere, Quin vita servum vocante fugiet mors rapide.
Ligatus pedes et manus faciemque Lazarus Prodiit ille antiquus voce dei exitus: Sic ego, plus licet vinctus, non prodibo tardius.
Fili dei Christe vivi, iube tui Lazari Pedes manus ora solvi et abire desini Et vestigiis advolvi sui sacris domini.
Iam tibi quoque patri, quin sancto spiritui, Trino deo atque uni corde, ore supplici Grates ago voce tali honore sub triplici:
Benedictus sit excelsus genitor et genitus Spiritus necnon et sanctus, predulcis paraclitus, Per quem suus est secundus suscitatus Lazarus,
Manicis qui magnis vinctus, constrictus compedibus Flammis eram destinatus poenarum ultricibus, Que tormentis extant prorsus plene multiplicibus.
Gloriam cantabo sane omni tibi tempore, Si digneris evocare mortis me de limine, Cui est vita cum patre et regnum cum flamine.
Tange, tange, Iesu Christe, meos clementissime Oculos et squamas inde serpentinas abice Fluminaque multa valde lamentorum elue.
Tactos terge et reterge, quo plus fluant lacrime, Fluant nocte, fluant die, ut possint restinguere Flammas, que sunt mihi iure penis meis debite.
Spiritus o sancte, pia respice me gratia Et mersum mortis in ima me, precor, vivifica Ac vivificatum tua luce iam illumina.
Gratis nam fecisti tua me misericordia, Gratis, flagito, reforma demum et resuscita; Gratis tua dantur dona, hinc dicuntur ‘gratia’.
Memento, domine deus, quod, gignens ac genitus Ut est potens utque pius, sic tu nihilominus Ante secula es benignus, mutis, potens, validus.
In quemcumque enim spiras, statim hunc vivificas, Cum patre, cum prole tonas, regis et illuminas, Gratiam cui vis donas, solidas et vegetas.
Quos placet, benigne vocas, vocatos sanctificas, Humiles pius exaltas et altos humilas, Inmundosque quos vis mundas, inpuros purificas.
Quid plura? leprosos purgas, impios iustificas, Cum patre proleque cunctas quas vis mentes recreas Insuper et recreatas pariter glorificas.
Quamobrem te, deus pie, postulo humillime, Cito mihimet succurre cum patre, cum sobole, Et ovi nimis infirme gratiam iam tribue.
Da, precor, in te clamare ‘abba, pater, domine’ Necnon atque ‘Iesu Christe’ simul, queso, dicere Quin et te ‘o flatus alme’ vocare humillime.
Da timere, da amare, da frequenter colere Patrem, prolem, sanctum atque da flatum diligere Toto corde, tota mente toto necnon pectore.
Esto mihi timor ingens atque amor vehemens, Diligam te nimis timens timeamque diligens Serviamque contemiscens, contemiscam serviens.
Exue me, peto, meis, domine, flagitiis, Quibus te offendi nimis retro actis seculis, Et nunc quoque plura priscis addo nova maculis.
Deduc me in viam pacis, cum obire iusseris, Portioque mihi lucis tunc patescat perpetis, Merear et cum beatis te laudare angelis.
Gloria, laus, honor patri, proli ac spiritui Ex ambobus procedenti ante orsa seculi, Trinitati lux perenni, unitati perpeti. Amen.
main page | contents
|